Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SEPULCHRUM, Hebraica varia nomina habet

-- 574 --

1123 שאל Scheol, בור Bor שחת Schachat קבר Keber, convenit saepe hoc nomen cum inferno, de quo supra prolixe dixi. Porro quia sepulchri propria significatio nota est, addam quasdam figuratas. Per metaphoram igitur significat veteri Adamo, eiusque operibus, id est peccatis renunciare, Rom. 6, Sepulti igitur sumus una cum eo per baptismum in mortem: ut sicut excitatus est Christus ex mortuis in gloriam patris, ita et nos novam vitam vivamus. Sic Col. 3 ait nostram vitam esse absconditam cum Christo. Alia metaphora hypocrisin denotat: ut cum Christus Pharisaeos vocat sepulchra dealbata, quae foris quidem sint speciosa, intus vero plena foetore ac putredine. Alia metaphora est, quod 5. Psalmus, quemadmodum et Paulus Rom. 3, vocat omnes homines sepulchra aperta, quod sicut ex illorum putredine teter ac pestilens foetor exhalat: ita et ex omnium hominum pessimo thesauro cordis per guttur ac os eorum non nisi pessimi sermones ac consilia exeant. Inquit autem Psalmus: Sepulchrum patens guttur eorum, linguis suis ad dolum usi sunt, venenum aspidum sub labiis eorum: quorum os execratione et amarulentia plenum est. Ier. 5. Pharetra eius sicut sepulchrum patens. Quod duplici ratione similitudinis explicari posset: sive quia perinde ex pharetra letifera spicula prosiliunt, sicut ex sepulchro foetores: sive quia perinde utrumque devoret ac perdat homines. Ad posteriorum rationem accommodatur ista locutio Prov. 1. Devoremus eos sicut sepulchrum viventes. Non sine causa autem Sepulchrum Scheol a petendo dicitur, quia semper plures sepeliendos expectat. Prov. 27. Sepulchrum et perditio non saturantur. Iob 24, Ut siccitas et calor rapiunt aquas nivis, sic sepulchrum eos qui peccaverunt. quod tamen de inferno dici videtur. Sepulchrum per synecdochem interdum sepultos significat. Isa. 38. Non enim sepulchrum confitebitur tibi, neque mors laudabit te: sed vivens, vivens confitebitur tibi. id est, sepulti ac mortui. Psalm. 6 idem paulô aliter dicitur, In morte non est memoria tui: in sepulchro quis confitebitur tibi? Pervenire ad sepulchrum, est accedere ad periculum mortis. Psal. 88. Et vita mea ad sepulchrum pervenit. id est, non procul fui ab exitio. Sic Latini dicunt, Alterum pedem in sepulchro habere. Contra, Redimi de sepulchro, est liberari ab extremis periculis. Psalmo 103, Qui redimit de sepulchro vitam tuam. Sic Psalmo 68, Eruisti animam meam ex sepulchro inferiori. Psalmo 107. Sanat eos, et eruit illos de sepulchris ipsorum. Eodem modo praesentiam summorum periculorum significat, Reputari cum descendentibus in sepulchrum: Psalmo 88. Assimilari descendentibus in sepulchrum, Psal. 28, et 143. Sic dominus dicitur Deducere et educere ex sepulchro, aut inferno, 1. Sam. 2. id est gravissime ob peccacata punire, et etiam inde liberare. Quis vir vivet, et non videbit mortem, et eruet animam suam de ore sepulchri? Psal. 89. idem bis dicitur. Mori ac sepeliri variis phrasibus circumloquuntur. 2. Reg. 22. Colligam te ad patres tuos, et recolligeris in sepulchra tua. id est, sepelieris in tuo sepulchro. Sic congregari ad sepulchra sua. 2 Paralip. 34. Deducere canos alicuius in sepulchrum: 1. Reg. 2. Non deduces caniciem eius pacifice in sepulchrum. Gen. 42, Descendere facietis caniciem meam in sepulchrum. id est, occidetis me, perdito mihi filio. Sic descendere ad lapides sepulchri, Isa. 14. id est, in sepulchrum lapide structum, Excidi in sepulchrum, Psal. 31. Ingredi in sepulchrum, Iob 5. et 1. Reg. 13. et 14. Gen. 47. 2 Sam 19. Eadem vis est locutionis, Vadam ad portas sepulchri, Isa. 38. Iob 10, est plenior sepulchri descriptio, Antequam vadam ad terram tenebrarum et umbrae mortis, terram obscuritatis, sicut caligo umbrae mortis. Ioiakim rex Ierusalem sepultura asini sepelietur: Hierem. 22. id est, proiicietur insepultus sicut cadavera equorum et asinorum, ac sine omni planctu vel luctu, ut ibi plenius habetur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.