Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SEPTENARIUS numerus in Sacris literis celebris est. Usurpatur autem dupliciter potissimum, ut opinor: alias quasi pro perfecta quadam quantitate, alias pro infinito. Mirum autem est, quod Deus et dierum septimanam in creatione quieteque observaverit, et hominem observare iusserit: nec tantum dierum, sed et septimanarum in Pentecoste, et denique annorum in Iubileo: atque adeo etiam millium annorum in duratione mundi observaturus putetur, taceo enim decem septimanas annorum Danielis. Proferam autem exempla aliquot significationis istius vocis ex Sacris. Genesis septimo, iubet Deus septena animalia munda in arcam recipi. Levit. quarto: Disperges septem vicibus de sanguine illo coram Iehova. Sic Petrus quaerit, num septies debeat condonare iniuriam proximo? Matthaei decimooctavo. In quibus omnibus exemplis, quasi perfectionis ac sufficientiae quantitas indicari videtur hoc numero. Sic et Saducaei dicunt de septem fratribus, qui unam uxorem habuerint. Alias autem, ut dixi, usurpatur pro numero infinito, aut pro multo ac copioso. Ne credideris, ei quoniam septem abominationes sunt in eius corde. Proverbiorum vigesimosexto. id est, innumerae, infinitae, aut certe multae. Sic Isaiae quarto: Apprehendent septem mulieres virum unum. id est, multae. Ieremiae decimoquinto: Enervata est quae peperit septem. id est, populus multus redactus est in exiguum numerum. Ecclesiast. 11, Da portionem septem subintellige pauperibus: id est, multis. Sic Levitici vigesimosexto: Corripiam vos septies propter peccata vestra. Psalmo 119, Septies in die laudo te super iudicia iustitiae tuae. id est, saepe, identidem. 1. Samuelis 7. Donec sterilis peperit septem. Sic argentum repurgatum septies: Psalmo 12. id est, saepe, aut sufficienter. Sic Amos aliquoties repetens: Super tria et quatuor peccata non parcam, etc. id est, ob septem peccata, quia tria et quatuor faciunt septem. Obiicit ergo illis innumera peccata, ob quae eis diutius condonare nolit. Perinde et in Novo Testamento multum septenarius numerus inculcatur. Sic Lucae 8 Christus dicitur ex quadam muliere eiecisse septem daemonia: et Matth. 12 dicuntur septem peiores daemones redire in relapsum. Sic Rom. 11 citat Paulus tempore Eliae servata esse septem milia piorum, qui non incurvaverunt genua Baali. Ioannes quoque in Apocalypsi multum celebrat numerum septenarium, nominans septem Ecclesias, septem candelabra, septem spiritus, septem stellas, septem lampadas, septem signacula, septem cornua septem oculos, septem angelos, septem tubas, septem tonitrua, septem diademata, septem phialas, septem plagas, septem montes, septem reges, septem milia. De septenario numero haec dicit Augustinus: Septenarius numerus ad unitatem Ecclesiarum refertur, et ad quandam perfectionem mysticus videtur apparere. solet enim pro universo poni. Sicut in Evangelio dictum est, Accipiet in seculo hoc septies tantum. ac si diceret: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes. Unde etiam Ioannes ad septem Ecclesias loquitur, quae utique universalis Ecclesiae personam gerunt, etc. SEPTEMPLICATIO multo magis ingentem quantitatem, et quasi infinitum quid denotat. Gen. 4, Septuplum vindicabitur Cain, et Lamech septuagies septies. Sic et Christus Matt. 18, iubet septuagies septies proximo iniuriam condonari. Septuplum itidem magnam copiam declarat. Psal. 79. Redire vicinis nostris septuplum in sinu eorum. Micheas Septem et octo pro innumeris ponit. Sic Latini Sexcentum ac mille, et Graeci Myriades pro infinito numero uti solent. Plus millies audivi inquit ille.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.