Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SEMITAE nota est significatio, angustius nempe iter. Figuratas tamen quasdam habet, explicatione indigentes: de quibus tanto pauciora dicam, quod magna exparte conveniant cum via, de qua infra suo loco. Semita Dei, alias quasi naturam, ingenium, mores et actiones Dei significat. Psal. 25, Omnes semitae Iehovae misericordia et veritas. id est, quicquid agit, omnes conatus ac instituta Dei sunt plena misericordia et veracitate erga homines, omnia agit misericorditer et veraciter. Alias significat praecepta Dei, quib. nobis quasi commonstrat veram semitam, per quam nos vult incedere. Ps. 119, In praeceptis tuis meditabor, et considerabo semitas tuas. Ibidem, Deduc me per semitam mandatorum tuorum. Sic et Esa. 49, et Matt. 3, iubet Baptista praeparari Christo semitas: id est, contritionem cordis, agnoscentis morbum ac peccata sua, ut hic medicus locum habeat. Alias semitae Dei vocantur ipsae nubes, in quib. Deum ambulare putamus. Psalm. 65, Semitae tuae stillant pinguedinem. Sic Psal. 104, dicitur ambulare super pennas ventotum Sensus autem est, quod nubes destillent pluviam et [?: ni- ] quae rigant et foecundant terram, ut ea nobis (benedicente Deo) varios, utiles ac necessarios fructus proferat. Semita vitae, est ea quae ducit ad vitam, praesertim aeternam. Sic saepe mandata Dei, et omnino aditus ad [?: --- ] vocantur. Psal. 16. Scire facies me semitam vitae. id est, tu me duces per veram religionem et resurrectionem ad vitam aeternam. Sic etiam Proverb. 5. et Proverb 2, Omnes ingredientes ad meretricem, non apprehendunt semitam vitae. id est, non perveniunt ad veram vitam, sed male peribunt. Vide VITA. Vicinae sunt haec locutioni, Semita recta: Prover. 4, Calcare te feci semitam rectam et Isa. 40. Quis docuit eum semitam iudicii? Semita alicuius, dicuntur eius vita, mores, actiones, opera, functio, ut modo dixi. Psal. 119, Lumen semitae meae verbum tuum Domine. id est, actionum et vitae meae, quam secundum tuum verbum dirigo. Ibidem: In quo mundabit puer semitam suam? Si custodiat verbum tuum. Iob 8. Sic semitae omnium qui obliviscuntur Dei. id est, talia sunt instituta, rationes et mores, seu [?: -sus ] impiorum. Cum homine iracundo ne versens, ne forte addiscas vias eius, et accipias offendiculum animae tuae: Proverb. 22. id est, ne imiteris eius [?: mo- ] . Psalmo decimoseptimo: Secundum verbum tuum costodivi semitas dissipatoris. id est, observavi actiones et exitum violentorum, secundum lucem verbi tui de talibus. Semitas suas perverterunt sibi: Isaiae 59. id est, pravam rationem vitae instituerunt. Proverb. 4. Pondera semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae recte disponantur. id est, omnia age certo ac recto [?: --cio ] . Iob trigesimo: Diruunt semitam meam. id est, conatus et consilia mea impediunt. Ibidem. [?: Calc--- ] terunt super me semitas contritionis suae. id est, super me calcant crebro. Semitam meam et accubitum mei cingis: Psalm. 139. id est, tu mihi et iter facienti, et quescenti semper ades.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.