Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SEDERE, ישב Iasab, significat etiam habitare, manere, aut esse, seu existere. Novum Testamentum utitur verbo sedendi, κάθημαι . Psalmo 55, Audiat Deus, et affligat eos, et sedens ab initio. id est, qui semper fuit, aut etiam semper iudicans sedit. Lucae vigesimoquarto: Vos sedete in civitate Hierusalem, donec induamini virtute ex alto. id est, manete hic. Sic Christus, oraturus in suo agone, dicit Apostolis: Vos sedete hic. id est, manete. Lucae vigesimoprimo: Dies ille ut laqueus invadet omnes sedentes super faciem terrae. Quod ad improprias significationes attinet, illae ferme tantum ex additis vocibus habentur: prout enim illae sunt, ita iam in bonam, iam in malam partem verbum hoc accipitur.

-- 568 --

1111 De posteriori significatione prius dicam. Sedere igitur solum, tristiciam et calamitatem solitudinemque denotat. Hieremiae 15, Propter manum tuam sedi solus. Threnorum 3. Sedebit solitarius, et tacebit. Threnorum primo: Quomodo sedet sola civitas, plena populo? id est, quam miserabiliter redacta est in solitudinem. Sic et Isaiae tertio inquit: Civitas desolata in terra sedebit. Aliquando contra Sedere solum felicitatem significat: id est sine turbis ac molestiis. Hieremiae 49. Surgite ascendite ad gentem quietam, et sedentem in securitate, cui non sunt portae, neque vectes, sed sola habitat. Numer. vigesimotertio, Ecce populus solus sedebit, et inter gentes non computabitur. id est, quietus tranquillusque habitabit et erit, tum religione, tum coniugio a reliquis gentibus seiunctus, nec habebit cum eis foedera. Sedere in pulvere, aut terra, significat tristem et calamitosum, aut alioqui ignobilem esse. Isaiae quadragesimoseptimo. Descende, et sede in pulvere virgo filia Babel, sede in terra, non est solium filiae Chaldaeorum. Sic mox: Sede tacita, et intra in tenebras. Hieremiae 13. Humiliamini, sedete in terra. Iere. quadragesimonono, Profunde sede filia Hazor. id est, sede in valde humili Ioco, in terra, aut infra terram. Sedere in angulo tecti, Proverbiorum 21 et 25. Melius est sedere in angulo tecti quam cum muliere rixosa in domo ampla. id est, habitare incommodissime sine rixis, quam commodissime cum rixosa coniuge. Sedere alicubi: pro, agere ibi. Hieremiae trigesimoseptimo. Seditque ibi Hieremias diebus multis. id est. captivus ibi est detentus. Isaiae quadragesimosecundo. De domo carceris sedentes. id est, agentes in tenebris. Hierem. 48. Descende de gloria, et sede in siti habitatoris filiae Dibon. Psalm. 137. Illic sedimus, et flevimus. Sedere viduam, aut ignobilem et orbam. Isaiae 47, Ego sum, et non est praeter me: non sedebo vidua, nec sciam orbitatem. Sed venient tibi ambo ista die una, viduitas et orbitas. Sic ferme Germani, einen sitzen lassen: pro, negligere eum. Sedere in tenebris, significat alias afflictiones et calamitates Mich. 7. Ne laeteris inimica mea, cum cecidero, consurgam: cum sedero in tenebris, Dominus lux mea. id est, etiam in rebus adversis Dominus aderit mihi. Alias significat ignorantiam Dei. Isaiae 9, et Matth. 4. Populus qui sedebat in tenebris, et in umbra mortis, vidit lucem magnam. id est, qui carebant antea cognitione Dei, nunc Meschias eis innotuit, et veram doctrinam attulit. Psalm. 107, significat captivum esse in obscuro carcere: Qui sedent in tenebris, et umbra mortis, constricti afflictione et ferro. Sedere in cinere: Ionae tertio, est poenitentiam agere. Sedere absque rege, absque principe, absque sacrificio: Oseae tertio, est, desolatam esse politiam, et neglectos ritus religionis, totumque cultum. Omnino Babylonicam captivitatem ea prophetia praedixit. Zach. 14, Hierusalem sedebit secura. id est, tranquilla pace fruetur. Sedere aliquando idem est quod quiescere. Psalm. 127. Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui comeditis panem doloris. id est, postquam requieveritis. ¶ Nunc dicam de locutionib. huius verbi, cum in bonam partem accipitur. Sedere saepissime pro imperio ac regno accipitur. hinc illae phrases. Sedere in solio, Sedere in solio David: Hieremiae 13, Reges qui sedent de stirpe David. Sedebo in monte Testamenti, in latere aquilonis. Isaiae 14. id est, regnabo in Sion. 1. Regum 1, Salomon filius meus sedebit in solio meo post me. Sedere valde crebro significat, officio regis aut alterius gubernatoris fungi. Ad quod adeo sessio requiritur, ut leges negent esse ratam sententiam, quae a iudice non sedente fertur. Proverbiorum 20, Rex sedens in solio iudicii, dissipat oculis suis omnem rem malam. id est, providentia sua. Sic de gubernatione Meschiae, Isaiae 16: Et praeparabitur in misericordia solium, sedebitque super illud in veritate, in tabernaculo David. Psalmo 113, Qui erigit de stercore pauperem, ut sedere eum faciat cum principibus. id est, regere. 2 Samuelis 23, Sedens in cathedra princeps magnorum magnorum erat Adion. Saepe etiam de iniusta functione gubernatorum usurpatur. Psalmo 119. Sederunt principes, et contra me locuti sunt. Sic Psalmo 26, Non sedi cum viris mendacibus, et cum occultatoribus aut fucatis non introivi. id est, nolui cum eis regere ac deliberare: tametsi possit etiam de privatis accipi. Sic Psalmo 1 15 praedicatur beatus, qui non sedit in cathedra derisiorum: quod tamen magis de falsa doctrina et seductoribus accipiendum puto, quam de politico regimine: quia et doctores sedere dicuntur, ut postea dicam. Verum illum locum Psalmi, supra in CATHEDRA exposui. De doctorum functione saepe hoc idem verbum usurpatur: Matthaei 23, Super cathedram Moysis sederunt Scribae et Pharisaei: omnia ergo quae dixerint, etc. id est solent ordinaria functione fungi, et legem Moysis dicere. Sic forte illud Christi accipi posset Matthaei 26, Quotidie apud vos sedebam, docens in templo. Act. 18, Sedit annum et menses sex, docens apud eos. Inde illa locutio Historicorum de episcopis, Sedit tot [?: ann- ] pro, docuit, ac episcopali munere functus est. Quin de auditores Sedere dicuntur. Sic Maria Luc. 10, sedens iuxta pedes audit Christum. Et Paulus ait, se ad pedes Gamalielis Hierosolymae eruditum esse. Et 1. Corin. 14 habetur, quod si alii sedenti revelatum fuerit, taceat prior. Ezech. 33. Veniunt ad te, et sedent coram te, sicut populus meus, et audiunt, etc. Dicitur et Deus per anthropopathiam et metonymiam Sedere, cum regit et iudicat. Psalmo 9, Quoniam fecisti iudicium meum, et causam meam, sedisti in solio iudex iuste. Et mox: Dominus in seculum sedens, et confirmans in iudicio solium suum. Ipse enim iudicabit mundum in iustitia, iudicabit populos in rectitudinibus. Psalmo 46 Regnat Deus super gentes: Deus sedet super solium sanctitatis suae. Ioelis 3, Excitabuntur et ascendeat gentes ad vallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes per circuitum. Psalmo 29, Dominus in diluvio sedit, sedet rex in aeternum: id est, fuit autor diluvii: ut iudex puniens, sic perpetuo regnabit. Deus dicitur Sedere super Cherubim, Psalmo 80, et 99. ac saepissime aliâs: quia promiserat se habitaturum in intimo tabernaculo super arcam, in cuius extremitatibus erant duo Cherubini. Christus dicitur Sedere ad dexteram patris, Coloss. 3. Hebr. 1, 10, 12. Actor. 2. et Psalm. 110: quod summam gloriam aequalemque potentiam ac gubernationem cum patre, non tantum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem, significat De qua re ac materia a plurimis tum olim, tum et hoc tempore copiose disputatum est. Christi quoque [?: S- ] pro iudicio usurpatur. Matthaei 25. Cum autem venerit filius hominis in gloria sua, et omnes angeli eius cum ipso, tunc sedebit in sede maiestatis suae. Et Mattaei deccimoquarto: Videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli, Sic Matt. vigesimo, et Marci 10 est: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus a dextera tua, alter a sinistra, in regno tuo. Et mox: Sedere autem â dextera mea, et sinistra mea, non est meum dare, etc. Matthaei 19, In regeneratione, cum sederit filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel. Idem Lucae vigesimosecundo. Sic Apocalypsis 3, Dabo ei sedere in throno meo id est, faciam eum participem gloriae regnique mei. Sic [?: ] Antichristus dicitur sessurus in templo Dei, et ostenturus se: 2 Thessal. 2. adversarius ille efferens se [?: co- ] omne id quod dicitur Deus aut numen, adeo ut in templo Dei sedeat ut Deus, ostentans se quod sit Deus, id

-- 569 --

1113 est, imperitabit in religione et conscientiis, prorsus pro sibitu et libidine sua. Sedere in domo, aliquando est, quietum esse, non foras prosilire ad turbas aut negocia. 2 Regum decimoquarto: Percutiendo percussi Edom, propterea extulit se cor tuum. Gloriare et sede in domo tua id est, fruere quaeso ista tua parva gloriola, et cave ne maiora tuis viribus tentando, incidas in aliquam magnam calamitatem. Sic Levit. 12, Triginta tribus diebus sedebit in sanguine suo, id est, conquiescet, domi se continebit. Sessio et Surrectio aliquando synecdochice totam hominis vitam significant. Psal. 139, Tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam. Sic et Thren. 3. Sic Kimchi vult Psal. 1, per ambulationem, stare, et sessionem, significari totam vitam, seu omnes actiones hominis. quasi dicat David: Beatus qui in nulla parte vitae, ullisve rebus aut actionibus quicquam habet societatis aut coniunctionis cum impiis. Sed expositio, quam in voce CATHEDRAE adnotavi aptior est. Sedens et quiescens: Zachariae 1. Perambulavi terram, et ecce tota terra sedens et quiescens. pro, in summa pace et tranquillitate degit. Sedere aliquando etiam ventrem exonerare significat: ut Deuter. 23, Cum sedere voles extra castra, fodies illo paxillo. Sedere sub [?: ] et sicusua, significat tranquillitatem possessionis suarum rerum, pacem, summamque huius vitae felicitatem. Mich. 4, Sedebunt singuli sub vite sua, et sub ficu sua, nec erit qui eis incutiat terrorem: quia os Domini locutum est. Est allusio ad morem illius gentis, multum in aestate extra domos sub arboribus habitantis in loco amoeno et ventoso. Sedes, supra in voce CATHEDRAE exposita est, forte addetur etiam aliquid in voce THRONUS. Sedes Dei saepe in Psal. et prophetis, pro regno, gloria, ac etiam gubernatione eius ponitur. Sic Sedes maiestatis Christi, saepe in novo Testamento. Apoc. 2. Ubi est sedes Satanae. id est, ubi ille potenter imperitat, ubi est eius regnum. Christus dicitur sessurus in sede aut throno David patris sui, Lucae 1. Act. 2. pro, vero Israeli aut populo Dei imperaturus: sicut et ille olim in externo regno sui temporis Israeli carnali praefuit. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles: Lucae 1. id est, deiecit ex gloria ac sublimitante sua praepotentes, et contra alios ex infima aut afflicta conditione elevavit ac glorificavit. Sermo est sumptus ab externo regno, aut etiam ordinario Dei regimine. Sed significat simul contritionem securorum cordium, et consolationem contritorum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.