Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SECTA, Graece αἵρεσις , ab eligendo, nunc in pessimam partem accipitur de falsa doctrina ac religione, eiusque sectatoribus. At olim vox utraque generale nomen fuit, tam ad malas quam ad bonas sectas. Dicta autem est Latina vox a secando eo quod ea factio sit ab aliis resecta, aut separata: haeresis autem ab eligendo, quia,

-- 564 --

1103 cum olim apud Graecos tam variae essent opiniones ac praeceptores, alius sibi aliam eligebat, eamque sectabatur. Est autem sane haeresis nomen aptum falsae doctrinae ac religioni, quia eam Deus hominibus non dat aut imponit, sed ipsi illam sibi suo arbitratu ac pro libitu deligunt et fingunt: qualis est totus Papatus, tantum electiciis cultibus pro hominum arbitrio ac libidine confictis constans. Porrô in bonum, aut certe non malum sensum accipitur haec vox Actor. 24, 26, et 28.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.