Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SACRAMENTUM, a verbo Sacro, quod significat Deo offero, dedico, consecro. Forte ideo vetera Theologi hanc vocem usurparunt, quia per sacramenta nos Christo offerimus ac sacramus, penitusque addicimus. Nec illa quoque ratio nominis inepta videtur, quod Latini olim, teste Festo, dixerunt Sacramtum quicquid iurisiurandi interposita sacratione [?: ] Nam in nostris Sacramentis duplex iurametum ad. Alterum ex parte Dei, iuramento sese nobis in [?: ] propter filium obligantis, quod non velit mortem peccatoris, sed sit nobis propitius futurus propter filium suum. Ezech. 18, Hebr. 6 et 7. Alterum vero [?: iuramen--- ] est ex parte nostri, qui certo pollicemur, nos soli [?: ] Deum culturos: eaque ratione, quam ille nobis praescribit, ab eoque salutem temporariam ac aeterna per et propter filium suum expectaturos et petituros, ac denique Satanae et mundo inimicitias denunciaturos. [?: Te- ] itidem apta conveniensque ratio etymologiae illa [?: ] posset, quod sicut olim milites se iuramento astringebant suo duci, quod illi Sacramentum vocaverunt nos quoque in Baptismo, et altera sacra caeremonia [?: ] Christo duci nostro plane ad spiritualem militiam [?: ]

-- 543 --

1061 [?: ] Satanam, Mundum et omnem impietatem addicimus et obligamus. Quae ratio appellationis tanto fit verisimilior, quod et hoc vitae genus passim in Sacris veteris militiae nomine insignitur: ubi nobis etiam varia spiritualia arma procuduntur ac induuntur, et aliae quoque quaedam voces nostrae professionis a re militari desumptae sunt: ut est Symbolum, et aliae. Hac tamen voce Vulgata versio aliquoties pro quovis maiori mysterio abutitur: ut Ephes. 1: Noto facto nobis sacramento voluntatis suae. et Ephes. 3: Notum est mihi factum sacramentum per revelationem. Mox vertit eadem Mysterium, inquiens: Legentes potestis intelligere meam cognitionem in mysterio. Mox iterum Sacramentum: illuminare quae sit dispensatio Sacramenti Christi. ubi semper est Graeca vox Mysterium, quae revera nihil aliud significat, quam absconditum et sacrosanctum Dei consilium de suo filio, eiusque meritis humano generi communicandis. Sic et Coloss. 1, ac 1. ad Timoth. 3. Nusquam sane in Sacris literis haec vox Sacramenti in isto huic usitato ac proprio usu accipitur, ut denotet sacrosanctam caeremoniam Baptismi et Eucharistiae. Quare praeterquam quod falsum dogma Pontificii de coniubio, quod sit Sacramentum, ex Ephes. 5 finxerunt: etiam dupliciter ipsum textum Pauli violarunt. Nam et voce mysterii ibi per Sacramentum expressam, traxerunt ad rem toto caelo diversam: et quod Paulus diserti-sime protestatur se dicere de Christi ac Ecclesiae spirituali coniugio, id illi ad coniugium carnale traxerunt. Vide Annotationes Erasmi. Vox alioqui Mysterium, aliquando etiam in malam partem accipitur. ut cum Paulus 2. Thess. 2 dicit, Mysterium iniquitatis, nempe Antichristi, iam agi: ubi tamen Vulgata non vertit Sacramentum, verum Apoc. 17, de eodem Antichristo agendo, pro mysterio vertit Sacramentum, dicente Angelo ad Iohannem: Ego tibi ostendam sacramentum mulieris, et bestiae gestantis eam. id est, secretam, et omnibus incognitam rem, consilium, ac doctrinam. Mirum sane est, sophistas non inde quoque proprium Sacramentum fabricatos esse, ut ex Ephes. 5. Quod porro sacramenta [?: --nt ] proprie foedera quaedam, infra in voce TESTAMENTI dicetur et ostendetur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.