Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SCIRE ac IGNORARE dicit Aristoteles triplex esse: nempe in genere, specie, et actu seu operatione. Potest sane fieri, ut quod quis in genere norit, in specie aut individuo ignoret. Potest fieri, ut in habitu norit, et in agendo ea noticia uti non possit, vel alioqui non utatur. Potest sane accidere, ac fit admodum crebro, ut aliquis Theoricam alicuius rei noticiam habeat, et practica destituatur: aut contra. Potest denique fieri, ut aliquis carnali aut hypocritica, vel etiam mortua quadam noticia aliquid norit: et spirituali aut practica, atque adeo viva ignoret. Sic aliquis videtur sibi aliquid scire, cum tamen nihil dum sciat, sicut scire oportet. 1. Corinth. 8. Sic Iudaei norant quadam humana noticia, IESUM esse Meschiam, sicut Nicodemus ait: Rabbi scimus quod a Deo sis. norant etiam aliquo modo patrem eius caelestem: et tamen revera spiritualiter neque ipsum, neque patrem norant. Tale quid est illud Matth. 13: Videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt. Haec est illa noticia, ut ita dicam, specularis, quam Iacobus dicit evanescere. Paulus alioqui etiam spiritualem piorum noticiam in hac vita, quia adhuc manca est, dicit esse perinde ac si per speculum in aenigmate rem intueremur. Haec multiplex noticia, praesertim perfecta et imperfecta, facit etiam ad expositionem verbi VIDERE, de quo infra: quandoquidem alias negantur, alias contra affirmantur homines vidisse Deum. Videtur etiam esse quaedam noticia solius potentiae, non autem actus pleni: ut cum Paulus Rom. 1 dicit, gentibus esse nota visibilia Dei ex experientia et creaturis: et tamen mox ait, eorum cor esse non intelligens, et eos ratiocinando in extremas absurditates incidere. Unde apparet, eum ibi loqui de rerum ipsarum obvia promptaque cognitione: quia omnia opera Dei praedicant, et veluti ostentant Deum, iuxta versiculum: Praesentemque refert quaelibet herba Deum. Agit ergo de illa materia, quod alia sint per sese nota, alia nobis. Sic Deum per se valde conspicuum, ac pene palpabilem esse, sed nobis manere ignotum: de qua duplici noticia Dei etiam Act 14 et 17 agit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.