Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SCIENTIA saepe pro vera Dei agnitione, aut etiam doctrina ponitur. Isaiae 11, Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris contegentes. Hieremiae nono, Non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis: sed qui gloriatur, glorietur in intelligere ac nosse me. Sic Isaias dicit capite 53. quod Christus multos scientia sui iustificabit. Et Christus ait, illud esse vitam aeternam, ut sciamus ipsum, et patrem. Sic Hierem. 3. Dabo vobis pastores, qui vos pascant scientia et intelligentia. Sic Malach. 2 dicitur, quod labia sacerdotis debeant custodire scientiam: id est, tenere aut novisse et conservare, ac denique docere veram doctrinam. Et contra Oseae quarto accusantur sacerdotes, quod repulerint scientiam. Quin et totus populus accusatur, quod non sit scientia Dei in terra De hac scientia Zacharias ait, suum filium praecessurum esse Christum, ad praeparandam viam eius, et dandam scientiam salutis populo eius. Contra Paulus ait: Ignorantiam Dei quidam vestrûm habent. De eadem scientia ait Christus Lucae 11, quod tulerint clavem scientiae et nec ipsi intrent in eam, et in regnum caelorum, nec alios intrare patiantur. Sicut nunc videmus solos (ut vocantur) Spirituales sibi ius docendi ac discendi tractandique Sacras literas rapere, sed nec ipsos eas serio discere aut docere, nec aliis discendas permittere. Alii exponunt Sustulistis, scilicet corrupta vera doctrina, et obscurato genuino sensu: quod et Paulus indicat Rom. 2 dum Iudaeis tantum speciem cognitionis et veritatis in lege concedit. Idem Apostolus Rom. 10 concedit, Iudaeos habere zelum, sed non secundum scientiam: id est, suum zelum non oriri aut dirigi regique vera cognitione doctrinae ac voluntatis Dei. Atque in hisce exemplis Scientia non prorsus speculativa aut ociosa accipi debet, sed cum quodam studio pietatis coniuncta. At cum 1. Corinth. 8 dicit. Omnes scientiam habere, et scientiam inflare: loquitur de mere speculativa cognitione, carente omni timore Dei, quae plerunque reddit superbos ac inflatos homines, qui magis destruant quam aedificent. 2. Corinth. 4. Deus splenduit in cordibus nostris, ad illuminationem cognitionis gloriae Dei in facie Christi: id est, ut nos doctores illuminemus omnes cognitione gloriae Dei, veluti Dei radiis in faciem Christi directis, et in nos inde reflexis. Ibidem 10. Dum ratiocinationes evertimus, omnemque sublimitatem quae extollitur adversus cognitionem Dei. id est, veram doctrinam. Mox sequenti capite est, Licet imperitus sim sermone, non tamen scientia. id est, licet caream illo tumido, putido, et ad ostentationem composito sermone, tamen interim et intelligo veram doctrinam, et eam fideliter auditoribus propono. Falso nominatam scientiam vocat Paulus 1. Tim. 6. eam, quae curiosa et inutilia quaedam tractat, magis ad ostentationem speciemque, quam ad rei solidam veritatem comparata: qualis fuit olim Origenis allegorica, multorum fanaticorum enthusiastica, item apparitionibus et miraculis tumens, ac denique nunc Scholastica Theologia. Cohahitare coniugi secundum scientiam, est, adhibita quadam moderatione, et considerando quid tum Deus tibi in eo vitae genere praecipiat, tum altera imbecillior tui pars ferre possit: quod apte Germanis dicitur, mit vernunft: et Italis, condiscretion. Non cum scientia loqui, Iob 34. id est, temere, imprudenter, imperite. Psal. 89: Beatus populus qui scit iubilationem: id est, qui novit celebrare ac praedicare Dominum scienter.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.