Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SCIO, et SCIENTIA, aliqua ex parte sunt exposita supra in verbo COGNOSCO et NOVI: item in SAPIENTIA. Hic pauca quaedam scitu digna adiiciam. Arbor scientiae boni et mali, Genes. 2 et 3 nominatur. Disputant autem Theologi, cur ea sic dicta sit. Alii putant sic dictam eam arborem, quia ibi vera doctrina aut publicum ministerium tractari debuit. Alii, quia Deus prohibendo eis illam arborem, monere voluerit homines, eos debere cum scientia ac iudicio vivere, agnoscendo se creatorem suum: eamque esse veram, et homini maxime convenientem scientiam, scire quis' nam ipse sit, et quid vel mandet vel prohibeat, tum etiam porro distinguendo bonum a malo, et statuendo id demum bonum esse, quod ipse permisisset: contra malum, quod ille prohibuisset. Alii quod ab eventu, eoque duplici sit ita dicta: quorum alter eventus est, quia id Satan eis persuadere conatus est, et ipsi etiam crediderunt se [?: -su ] illius arboris divina quadam perfectissimaque scientia scituros quid nam bonum aut malum sit. Alter eventus est, quod sicut scire non tantum nosse, sed etiam experiri ac veluti consequi significat rem tum bonam, tum etiam malam, ut etiam in verbo VIDERE dictum est: ita etiam primi parentes reipsa sciverunt, senserunt, aut experti sunt, quid'nam sit bonum amissum et malum acquisitum. Sicut Iudicum 8 Gedeon dicitur fecisse scire principes Suchot spinas deserti. id est, [?: lace-asse ] eos illis. Hac autem ratione Scientia in malam partem acciperetur pro tristi experimento, quod discedendo a Deo, et in tristissimas calamitates incidendo, consecuti sunt, prorsus iuxta illud Graecum proverbium παθῶν δέ τε νήπιος ἔγνω , accepta demum plaga stultus intellexit. aut, sicut Germani dicunt contemnenti monitiones, Du wirsts wol fulen, ich bin gewitziget, ich habs nichts woellen glauben, bins aber gewahr worden. Posses etiam illud huic sententiae addere, quod plerunque res ex suo contrario cognoscuntur, et praesertim bona, in primisque Dei dona ac beneficia non prius intelliguntur ac expenduntur, quam cum iam amissa sunt, ut cum sa [?: -itas ] , pax, aut res familiaris amissa est.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.