Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SCANDALUM deducunt a Graeco σκάζω , quod claudico significat: aut etiam ab Hebraeo כשל , quod cadere aut ruere significat. Declarat autem proprie aliquid in via positum, in quod ambulans impingat et corruat. Idem etiam est Offendiculum. Porro per metaphoram duo potissimum significata habet: nempe notat tum damnum, incommodum aut calamitatem quamvis, qui eius vocis usus plerunque in Veteri testamento reperitur: tum etiam occasionem spiritualis lapsus, aut ruinae. Primum exempla prioris significationis proponam. Exod. 10 dicunt servi Pharaonis: Quousque patiemur hoc scandalum? id est, haec damna et calamitates. Proverb. 22: Ne forte discas vias eius, et accipias offendiculum in anima tua. id est, tibi tuaeque vitae exitium accersas. Psal. 119, Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est eis offendiculum aut scandalum. id est, nulla calamitas. Sic Ezech. 17: Scandalum iniquitatis eorum erit. pro, incident in talem calamitatem aut poenas propter suas iniquitates. Iudicum secundo: Dii eorum erunt nobis in scandalum. id est, causa perniciei ac exitii. Sic 1. Sam. 25 ait Abigail ad Davidem: Ne sit tibi hoc in offendiculum et offensionem cordis, quod effuderis sanguinem. id est, ne sit tibi haec caedes Israelitarum gravissima laesio conscientiae et famae. Secundo, scandalum est occasio cadendi ac ruendi spiritualiter,

-- 560 --

1095 seu ut quis quoquomodo fiat deterior, aut in vera pietate languidior: quod potest esse vel factum vel dictum vel exemplum in moribus, vel in doctrina aliquid, sive sit falsum dogma, sive alioqui incommode et periculose dicatur. Sic disserit Christus Matth. 18, necesse esse ut veniant scandala: sed gravissimas poenas illi imminere, per quem scandalum venerit, ita ut vel minimus aliquis scandalizetur eius culpa. In hac significatione quoque praecipit Christus, ut omnia a nobis removeamus, quae nos scandalizent, etiamsi essent propriae manus, pedes aut oculi, aut aliquid aliud longe gratissimum et utilissimum. Sic Rom. 14: Id potius agite, ne offendiculum ponatur fratri, aut scandalum. Et mox: Malum est homini, qui comedit cum offendiculo. Bonum est non comedere quicquam, in quo frater tuus offenditur, scandalizatur, aut fit imbecillus. Scandalizari in Christo, est arrepta aliqua occasione ex Christi persona, religione aut regno, aliisve quoquo modo ei cohaerentibus, fieri ab eo alieniorem, aut etiam prorsus ab eo deficere. Nam cum et species personae ac doctrinae religionisque minus rationi sit plausibilis: et tum crucem tum alia innumera, quorum etiam multa Satan excitat, connexa habeat: aliis aliud in eo displicet: unde paulatim ab eo fiunt alieniores, aut etiam plane hostes ipsius. Ideo vocatur petra scandali, tum in Veteri, tum et in Novo testamento. Isaiae 8: Dominus erit in sanctuarium, in lapidem offendiculi, et in petram ruinae duabus domibus Israel, in laqueum et tendiculam habitatori in Ierusalem. Et impingent multi in his, corruent et conterentur, irretientur et capientur. Quod dictum citatur etiam Rom. 9, et 1. Petr. 2. Symeon quoque Luc. 2 pulchre declarat hoc dictum, inquiens: Ecce iste positus est in casum et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicatur. Quin et tuam ipsius animam traiiciet gladius, ut revelentur ex multis cordib. cogitationes. Matth. 11, Beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Sic illi qui male agunt radices in Christo, perinde persecutionibus scandalizari dicuntur, ac culmi in loco petroso crescentes aestu solis exarescunt. Matth. 13. Ubi etiam multi dicuntur ignobilitate Christi scandalizati. Matth. 15 scandalizantur Pharisaei sententia Christi, quôd nihil externum reddat hominem impurum. cap. 17 Matth. Christus solvit censum, ne det scandalum cuiquam. Praecedenti autem capite dixerat Petro: Vade post me satana, scandalum mihi es: id est, impedire me conaris in studio verae pietatis. Matth. 26 inquit Christus ad Apostolos: Omnes vos hac nocte in me scandalizabimini. id est, offensi mea cruce et calamitate, fietis â me alieniores, deserentes me. Verum Petrus contra ait: Etiamsi omnes in te scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor. Duplex vero est Scandalum: aliud datum, seu imbecillium, de quo dicit Christus, quod satius esset danti illud submergi in profundum alligata mola asinaria. Aliud acceptum, seu Pharisaicum, quod Christus indicantibus Apostolis, ostendit esse contemnendum, in quiens: Sinite eos, caeci sunt et duces caecorum. Sic est ipsemet Christus et eius verbum Petra scandali: et sic Deus dicitur excaecare, indurare, et dare in reprobum sensum. Nos vero praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis scandalum, Graecis autem stulticiam 1. Corinth. 1. id est, cuius contempta specie ac conditione, defectu talium miraculorum, qualia ipsi cupiunt, et in speciem absurda, atque adeo impia doctrina ita offenduntur Iudaei, ut statuant hunc nequaquam esse Meschiam. Gal. 5 ait Paulus: Ego autem, fratres, si circumcisionem etiam praedico, quid adhuc persecutionem patior? Nempe abolitum est scandalum crucis. id est, nempe sublata est causa, cur me meosque auditores Iudaei persequantur. Unde etiam porro sequitur, cessante cruce, ut nemo possit offendi aut deficere a tali Christianismo. Porro quam multiplex sit [?: sca- ] et quâm varie detur, ac quod nam vitandum autem vitandum sit, non est huius loci ac propositi [?: explic- ] Appellationes autem scandali dati haesunt: [?: Pecc- ] cere, Exo. 23. Delinquere facere, Levit. 4. Inducete peccatum super alios, Exo. 34. Achab peccare fecit [?: ] 1. Reg. 21. Quod saepe de Ieroboam et aliis regibus legitur. Radix germinans fel et amaritudinem, Deut. [?: ] sequi peccata patrum, Iudith 8. Facere impingere, [?: M- ]

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.