Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 559 --

1093 SARDIUS: Deus comparatur Sardio, Apoc. 4: Et qui sedebat super thronum, similis erat aspectu lapidi [?: -spidi ] et Sardio. In quem locum sic scribit Aretas Caesariensis: Sardius ob terrorem confertur Deo. Habet enim Sardius, ignis speciem. Quando quidem ferri non posset Deus, si rigido uti vellet iustitiae iudicio: merito clementis et boni praebet argumentum Sardius, quippe cum et terrens, et ignis speciem prae se ferens (ut aiunt) lapis sit: quem non solum timori esse ferunt beluis atque monstris, sed etiam vim habere curandi dolores ac molestias, quae nostris corporibus innascuntur. Ait enim magnus Epiphanius, ipsum, si applicetur, moderi tumoribus, ferroque illatis vulneribus. Notandum vero est, assumptos hic esse lapides non precii causa, sed ob eam quam ex colore obtinebant, significationem.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.