Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Idem ergo prorsus sensus est utriusque recitationis, sive cum Matthaeo et Marco dicas, Hic est sanguis novi testamenti aut foederis: sive, Hoc poculum aut potio est novum testamentum in meo sanguine, quo ibi dato confirmatur ac sancitur. Porro Paulus primae Corinthiorum undecimo exigit diiudicationem corporis ac sanguinis Domini in sumenda sacra Coena: id est ut cum iudicio sumamus sacrum corpus ac sanguinem Domini, diiudicantes et praeparantes nosmet, et stantes ac facientes ingens discrimen inter ea quae ibi sumuntur, et inter alias epulas. Quod Corinthii non iudicabant aut discernebant, sed perinde illotis (ut est in proverbio) manibus ac corde accurrebant ad sumendum de ea mensa corpus ac sanguinem Domini, ut si domi suae ad epulas prophanas, aut etiam in idolorum templis ad illa impia convivia proruerent. Quare tales non diiudicantes corpus ac sanguinem Domini, seu sine iudicio sumentes ac abutentes, dicit Paulus illa ipsa abusione adeo reos fieri male sumptarum preciotissimarum rerum corporis ac sanguinis Domini, ut sibimet iudicium ac exitium bibant et comedant. Ioannes primae Capite quinto dicit, Christum venisse per aquam et sanguinem: idque bis repetit et inculcat. id est, egisse et agere cum mundo et hominibus per [?: su- ] verbum ac sacramenta. Haec enim sunt veluti [?: ma- ] aut instrumenta quaedam Christi, per quae nos [?: con-it ] , et nobiscum agit, nobisque sua spiritualia bona beneficiaque communicat. Idem quoque ibidem [?: affir- ] , tres esse in caelo qui testificentur de Christo et eius erga nos beneficiis: nempe patrem, filium, et spiritum sanctum. et tres etiam esse adhuc nunc in terris qui itidem de iisdem reb. testentur: nempe spiritum sanctum. in singulorum cordib. clamantem et loquentem per os doctorum, ac per scripturas, et deinde aquam et sanguinem: i. duo sacramenta seu foedera, quorum prius quidem lotione aquae peragitur et confirmatur, posterius vero distributione sanguinis. Sanguis igitur Iohanni ibi necessario sacrosanctum foedus aut sacramentum Coenae Domini significat. Primae Corinthiorum decimo: Poculum cui benedicimus, non ne communio (id est, participatio) sanguinis Christi est? Hoc est, fractio aut sumptio panis, et sumptio corporis Domini, et sumptio benedictae potionis, est participatio sanguinis Domini. Hebraeorum decimo: Qui abiecerit legem Moysis. absque misericordia ad duorum aut trium testimonium moritur: quanto putatis acerbiore supplicio dignus censebitur, qui filium Dei conculcarit, et sanguinem foederis, per quem fuerat sanctificatus, prophanum duxerit et spiritum gratiae contumelia affecerit? Sic et olim in veteri Testamento petulanter peccantes, aut etiam deficientes, accusantur, quod foedus Domini violaverint, polluerint et prophanaverint. Quare hic quoque prophanare sanguinem foederis indicat, sacramentum aut foedus dato sanguine sancitum violare. Ridiculum dogma visum est olim Ethnicis, et sane etiamnum omnibus sapientib. et philosophis, totique Scholasticae theologiae videtur, quod mors aut passio alicuius, vicem quandam iustitiae praestet, quodque sanguine peccata expiari dicta sunt: sicut etiam Catonis versiculi testantur:
Ne credas placare Deum, dum caede litatur. Et,
Stulticia est morte alterius sperare salutem. Et tamen ab omnibus gentibus atrocia scelera morte punita sunt, quam putaverunt quasi quandam illorum expiationem esse. Quam sententiam et Deus statim initio pronunciavit, mortem fore peccati stipendium, et veluti compensationem, aut etiam expiationem. Sic et ubique gentium sacrificia pro hominum peccatis oblata sunt, quae plerunque sanguinis effusione et caede animalium, aliquando etiam hominum constiterunt. Quin et nunc adversarii nullo modo assentiri possunt, absurdissimumque eis videtur, quod passio Christi debeat esse iustitia quaedam, nosque ea nobis imputata iustificari. Quare usque ad furorem contendunt, iustitiam esse quandam qualitatem nobis divinitus infusam, et habitum bene agendo รข nobis confirmatum, ac denique ipsas bonas actiones et opera vitamque nostram. Verum nos contra Scripturam audiamus, quae contrarium docet. At primum quidem observetur illud nobile dictum Levitici decimoseptimo: Ego dedi vobis sanguinem super altare ad expiandum animas vestras: sanguis enim animas expiat. Et Hebraeor. nono: Omnia fere secundum legem sanguine purificantur. Et, Absque sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Ordinatio sane Dei iusta est, ut inobedientia seu peccatum morte puniatur. sed nullius creaturae mors inobedientia aut peccato aequivalet, multo minus illud superare, aut plene expiare potest. Quare peccatores peccati magnitudine victi, et satisfactionis aequivalentia destituti, in perpetua morte, veluti perpetuo solvendo iniuriam aeterno creatori ac Domino illatam, haerent: ordinatione tamen Dei substitutae sunt hostiae brutorum animalium, quae sua quadam ratione pro peccatis offerri, et peccata hominum expiare dictae visaeque sunt: non quod illae id ulla ratione vere praestiterint, sed quod significaverint illum unicum agnum, qui vere suo sanguine ac passione peccata mundi abstulit, plenissimeque expiavit. Haec quidem sunt aliquanto, vel potius multo sublimioris cuiusdam tractationis et professionis, quam qualem hic tantum ferme Grammaticam profitemur. Inserenda tamen haec fuere, ut cerneretur ratio illarum tot Scripturae locutionum Veteris ac Novi testamenti, ubi vulnere ac livore Meschiae sanari et eum propter peccata nostra percuti, nostramque pacem ex eius castigatione oriri, dicitur. Item cum toties

-- 556 --

1087 dicimur sanguine Christi mundari et dealbari ab omnibus peccatis: 1 Ioan. 1, Apocal. 1, 7 et 22. Sic, cum iustificari nos sanguine Christi, Romanorum tertio et 5, Hebraeorum nono et decimotertio: et quod redempti esse dicimur precioso sanguine Christi, Actor. secundo Ephes. primo, primae Petri primo. Ad haec, quod sanguis Christi pro nobis datus aut fusus esse dicitur Matthaei vigesimo sexto, Luc. 22: praeterea, quod per sanguinem Christi pax inter Deum et nos peccatores facta esse dicitur, Ephes. secundo, Coloss. primo. In quib. omnibus et similibus locis, sanguis Christi vocatur ipsa eius mors, ac sacrificium propitiatorium, aut meritum. Quomodo vero passio Christi sit iustitia, eaque in nos per fidem transcribatur, nobisve imputetur, in Libello de Iustificatione prolixius exposui. Dictum est aliquid de hac re etiam supra, in voce Peccatum et Propitiatio. Ioan. sexto inquit Christus: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: Qui edit carnem meam, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. ubi caro et sanguis accipitur de passione ac sacrificio Domini propitiatorio in cruce peracto, ubi caro eius pro nobis tradita et crucifixa est, et sanguis eius pro nobis effusus. Ex eo sacrificio habent credentes spirituale alimentum, et vitam longe beatissimam, aeternamque. Significat igitur ibi sanguis, ipsam passionem, aut unicum Christi sacrificium. Lucae decimotertio dicitur Pilatus miscuisse sanguinem quorundam Galilaeorum, cum ipsorum sacrificiis: quo indicatur summa eius crudelitas ac impietas, qui eos inter sacrificandum, ac ad ipsas Dei aras mactaverit, non tantum hominibus, sed nec Deo quidem aut religioni eius parcens. Gal. primo: Non statim contuli cum carne et sanguine id est, cum ullo homine, contentus institutione ac patefactione veritatis, quae mihi abunde a Christo ipso contigerat. Sed de hac locutione, cum caro et sanguis coniunguntur, supra in voce CARNIS prolixius disserui. Hebraeorum secundo: Quoniam igitur pueri participes fuerunt carnis et sanguinis, et ipse quoque similiter particeps factus est eorundem. id est, quandoquidem habuerunt non tantum animam, sed et corpus. Pontifex et Christus dicitur intrare in tabernaculum, cum sanguine, per sanguinem, et in sanguine: id est, offerendo simul sanguinolentum sacrificium, atque ita quasi aditum sibi per illud ad Deum faciendo aut parando, aperiendoque: in epistola ad Hebraeos, et alias. Ezechielis decimonono: Mater tua sicut vitis in sanguine tuo, quae est plantata iuxta aquas, frugifera et frondifera est facta ab aquis multis. Credo sanguinem ibi pro vino accipi ut supra audivimus interdum usurpari. Alii intelligunt de nativa succulentia. Aliqui intelligunt etiam ortum ac partum: id est, cum te primum pareret, floruit ac viguit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.