Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SANGUIS, varia significata habet, plures etiam obscuras phrases parit. Primum, cum in propria significatione accipitur, saepe in veteri Testamento usus eius prohibetur: quin et Actor. decimo quinto. Adscribitur autem a Moyse crebro eius praecepti ratio, quia anima sit sanguis, aut in sanguine. Genesis 9: Utique carnem cum anima eius, sanguine eius, non comedetis. Levit, decimoseptimo etiam prolixius et severius hoc praeceptum inculcatur, et ratio haec prolixius exponitur, ubi dicitur anima esse in sanguine, et etiam esse sanguis. Quod dogma convenit cum Galeni et aliorum medicorum sententia, qui dicunt, animam esse temperamentum, aut in temperamento. Sic et Virgilius sanguinem vocat Purpuream animam. Quod de vegetatione anima, seu de brutorum anima vere dici potest. Ob haec causam etiam suffocatum prohibetur, quia sanguis non effluxit ex carne, sed passim in carne congelatus est, eoque necessario cum carne comeditur. Sic Ezek. vegesimotertio accusantur super sanguine: Comeditis oculos vestros levatis ad idola vestra. id est, [?: imm- ] Sanguinem hominis effundere, Genesis nono, est homines interficere: quia plerunque ita interficiuntur homines

-- 553 --

1081 et alia animalia, ut sanguis eorum defluat in terram. Quod Israelitae debuerunt sanguine agni paschalis linire postes, ut esset nota et veluti admonitio Deo et angelo percutienti, notum est ex duodecimo cap. Exodi: nullamque ea locutio difficultatem sermonis parit. Quod foederalis victimae- sanguis fuerit divisus, mediaque pars Deo oblata, ac ad altare fusa, altera vero media super populum aspersa, clara voce testante ac dicente Moyse eadem ferme verba quae Christus in sua sacra Coena instituenda dixit: Hic est sanguis testamenti, quod Deus erga vos praecepit, Exodi vigesimo quarto, et Hebraeorum nono notum est. Fons aut vena sanguinis. pro menstruis, Levit. vigesimo. Sic et in Evangelio de Haemorrhousa. Secundo, sanguis significat semen virile, unde homines propagantur. Actorum decimoseptimo: Deus fecit ex uno sanguine omne genus hominum, ut habitaret per superficiem universae terrae. id est, ex semine unius Adami. Sic et Iohan. primo: Non ex sanguinibus carnis. id est, filii Dei non ii sunt, qui ex seminibus Abrahae, Isaaci, aut Davidis carnaliter nati sunt: sed qui ex Deo. Ideo vero in plurali loquitur, quia plures, patriarchas suos maiores fuisse iactabant, nempe Noachum, Sem, Abraam, Isaac. Tertio, sanguis significat hominem, omnes eius vires ac virtutes: ut, Caro et sanguis non revelavit tibi, Matth. decimosexto. Caro et sanguis non possidebit regnum caelorum: primae Corinthiorum decimoquinto. Tradidit sanguinem iustum: id est, hominem: Matth. vigesimoseptimo. Sanguinem innocentem condemnat: Ps. 94. id est, hominem. Quarto, sanguis significat molitionem aut conatum, culpamve caedis, praesertim iniustae. Is. 33. Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem: et oculos suos, ne videat malum. id est, qui non consusurrat et confert consilia de fundendo sanguine, aut de ullis omnino iniuriis inferendis. Quinto, sanguis significat ipsam caedam. Sic saepissime sanguis Christi significat passionem Christi: ideoque idem valent istae locutiones, passione Christi redimi ac salvari, et sanguine Christi nos liberari, mundari aut iustificari. Si fuissemus tempore patrum nostrorum, non fuissemus socii eorum in sanguine prophetarum: id est, in caede eorum. Matt. 23. Sic Matt. 27: Haec pecunia est precium sanguinis. Et Pilatus lavans manus inquit: Innocens ego sum a sanguine iusti huius. id est, ab iniusta caede huius insontis. Sic dicitur Vindex sanguinis id est, caedis. Non stabis super sanguine proximi tui: Levit. decimonono. id est, non promovebis caedem eius. Sanguis iste polluet terram: Num. trigesimoquinto id est, ista iniusta caedes. Sic secundo Paralipom. vigesimo quarto: Propter sanguinem filiorum Ioiada. id est, caedem. Celare sanguinem. Gen. 37. id est, caedem. Sexto, significat reatum de sanguine iniuste fuso. Psal. 51, Libera me Deus de sanguinibus. id est, a reatu caecis Uriae, et aliorum cum eo mea culpa interfectorum. Oseae 4, Sanguines attigerunt sanguines: id est, omnes sant onerati reatu in iustarum caedium, vel omnia sunt plena caedibus. Sic saepe hoc dictum iteratur: Sanguis eius super eum, vel super caput eius: Levit. 20, et alias saepissime significat, ipsemet est reus sui exitii. Sic Act. 5, Vultis super nos inducere sanguinem hominis istius. id est, nos onerare reatu et culpa occisi Iesu, cum ipse sibi male agendo exitium accersiverit. Sic saepe dicitur Quaerere sanguinem: id est, punire reatum caedis: Gene. nono et 42 Reddidit tibi Iehova omnem sanguinem domus Saulis: secundo Samuelis decimosexto. id, est, punivit te Deus propter effusum sanguinem familiae Saul. Sic de Ioab dicit David, 1 Reg. 2. Sic Oseae I Adhuc paululum, et visitabo sanguines Iezabel, id est, reatum de tot caedibus. Septimo significat simul reatum, ac etiam poenas iniusti homicidii. Veniat sanguis IESU super nos, et super filios nostros: Matthaei vigesimoseptimo. id est, si quis reatus et poenae metuuntur ex interfectione Iesu, cum in nos sponte recipimus, ut tu nullam culpam, reatum aut poenam propterea timeas. scimus enim eum [?: cul- ] [?: ] [?: ] [?: fu ] , Deum nemini alii quam ipsi iratum fore ob eius exitium. Sic dicit Christus, Omnem sanguinem iustum inde ab Abel venturum super suos persecutores. id est, reatum, iram Dei et poenas ob omnium piorum doctorum iniustas caedes infligendas. Octavo, significat casus aut controversias capitales. 2 Par. 19. Omnis controversia inter sanguinem et sanguinem: id est, inter varias caedes, reatus, et omnino capitales casus. Nono, significat aliquando proprie poenas ob fusum sanguinem. Os. 12, Ideo sanguis eius super eum diffundetur. id est, poenae ob caedes. Iud. 8. Ut sanguinem eorum poneret super Abimelech. id est, puniret eum ob interfectos filios Gedeonis. Remittetur eis sanguis ille: Deuteronom. vigesimo primo. id est, poena homicidii illius. Decimo, interdum notat omnia graviora scelera, praesertim in damnum proximi tendentia, et etiam ipsas libidines. Isa. 1, et 59. Manus vestrae sanguine plenae sunt. Isa. 4, Cum laverit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguines Ierusalem de medio eius removerit. Sic forte illud Os. 4 accipi posset: Sanguines pertigerunt ad sanguines. Hoc enim post enumerationem variorum peccatorum veluti conclusio adiicitur. Undecimo, aliquando simpliciter mortem significat. Psalmo trigesimo: Quae utilitas in sanguine meo? Sed nunc phrases quasdam huius vocis exponam.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.