Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Octava praecipua significatio est quasi antiphrastica. aut contraria nativae ac primariae significationi huius verbi. Qui enim contingebat aliquid rerum sacrarum, quas ei tangere non licebat sanctificari dicebatur: id est, revera contaminari, et coram Deo immundus esse. ut si quis laicus nunc apud Pontificios sacratum calicem nudis manib. contrectaret. Exodi 29: Omnis qui attigerit altare, sanctificabitur. Sic Levit. 8: Qui attigerit villas carnes, sanctificabitur: id est, Si quis, cui non licet, attigerit fiet sacer, seu quasi immundus. Quare mox additur: Sic ubi vestis fuerit aspersa eo sanguine, lavetur in loco sancto. Monsterus invertit sensum, quasi praeciperetur, ut qui velit illas sacras res tractare prius se mundet aut sanctificet. Sed alter sensus est verior. Quare ipsemet in suis Scholiis Haggaei secundo, ubi quaeritur, An vestis attingens sacras carnes, aut alias res, sanctificetur exponit verbum Sanctificationis, per contaminationem, aut pollutionem. Sic et Deut. 22, ubi prohibetur seminari ager diversis seminibus, ne simul totus fructus sanctificetur, itidem in Scholiis, de contaminatione exponit. Sic per contaminationem locum Haggaei exponit etiam Kimchi, et R. Abraam. Talem opinor sensum esse etiam versiculi Isa. 65: Qui dicunt, Secede tibi, ne attigeris me, quia sanctificabo te. id est, cum sis indignus qui me sanctissimum attingas, contaminaberis, ac Deum offendes, nec attingendo. Exemplum luculentiss. istius sanctificationis, aut opinionis eius licet cernere in Petro: qui viso miraculo amplissimae capturae piscium, exclamat ad Christum, Discede a me, quia peccator sum. Verebatur enim ne ob suam indignitatem conversando cum Christo, sibi iram Dei accerseret, eoque cupivisset ipse aufugere a Christo: verum quia non audebat se in mare proiicere. Christum autem sciebat sine periculo per aquas ambulare posse, petit ut ille a se recedat, atque ita se periculo illius sanctificationis aut reatus liberet. Ob talem cogitationem forte etiam Gadareni petierunt a Christo, ut discederet a se. Adscriptum enim est, quod valde timuerint. Et sic clamat mulier ad Helisaeum: Venisti vir Dei ad me, ut mea peccata coram Deo in memoriam reducas, et interficiatur mihi filius. Sic David quoque metuit familiaritatem Dei, eoque non mox vult quo ducere arcam in suam domum, sed apud Obededon relinquit. Ob talem antiphrasticam sanctificationes aut sacram contaminationem, forte et scorta Iudaea קדשים kedeschim sancta dicuntur: et Latini forte simili ratione Sacrum in contrario sensu usurpant. Haec [?: ] nonnihil confuse dixi de vocibus Sanctus, Sanctitas Sanctificare, et Sanctificatio. Nunc breviter ac compendo quasdam eius primarias significationes repetam.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.