Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SYNAGOGA, â congregando dicta, usitatissime dicitur locus aut domus, in quo Iudaei docendae ac discendae religionis gratia, praesertim extra Ierosolymam, congregabantur. Nam Ierosolymae id in ipso templo factitabant, in quo solo offerre ac sacrificare eis licebat. In hac significatione vox haec valde crebro in Evangelistis et Actis legitur. Raro pro coetu ipso ponitur, ut Act. 13. Soluta autem synagoga seu congregatione, secuti sunt multi Iudaei Paulum orantes, etc. Hinc fit vox ἀποσυνάγωγος , alienus a Synagoga, quae excommunicatum significat: quod Vulgata inepte vertit Io. 9, Ut qui confiteretur eum, extra synagogam fieret. et multo ineptius ac obscurius Ioann. 16, Absque synagogis facient vos: cum sensus proprie sit, Excludent vos ex coetu ac populo Dei, habebunt vos pro ethnicis ac publicanis. Hinc porro obtinuit, ut apud Theologos Synagoga coetu Iudaeorum, et etiam aliorum impiorum vocetur: sicut Ecclesia, populus Dei. SYNAGOGAS tantum loca conventuum Iudaicorum, et Synedria Graecorum aut gentilium quidam volunt vocari: sed falso. Nam SYNEDRII crebra fit mentio in Novo testamento, ut Matt. 5. 10. 26. Mar. 13, et aliâs. Scimus autem, Mosen cum oneri non sufficeret, LXX sibi ascivisse iudices, qui populum unam cum ipso regerent: Exo. 18. Iam vero Iudaei a Babylonico exilio reversi, Synedrion habuerunt, quod corrupte Sanedrin vocarunt, ex LXX iudicib. Ut autem fieri solet in talib. numeris, cum de Synedrio sermo erat, tantum dicebant LXX iudices: ac eos ex posteris Davidis electos fuisse, testis est Philo, ut potestas aliqua maneret in regia stirpe. Videtur tamen aliquando appellative accipi, pro quovis iudicio aut consessu iudicum, vel senatorum. ut Matthaei 10, Tradent eos in Synedria. Sic Marc. 13. Tradent vos in synedria et synagogas.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.