Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SUM verbum in omnibus linguis multas admodum locutiones gignit. Sic et in Hebraeo habet suas proprietates. De quarum aliquibus tantum dicam. nam [?: pl-que ] ob multum usum, et communem etiam aliarum linguarum morem alioqui iudicari queunt. [?: Pri- ] igitur observetur, quod saepe abundet, praesertim [?: ] in descriptione temporis FUIT. Deut. 9, Et fuit a fine quatuor dierum: pro, finitis 4 dieb. aut post eos. Gen. 15, Et fuit sole occumbente: id est, cum occumberet sol, vel in occasu solis. Ex. 33. Et fuit, omnis qui quaerebat Dominum, exibat ad tabernaculum testimonii. id est, cum aliquis vellet consulere Deum, eo exibat. Secundo et illud notabile est, quod creberrime desit, et sit subaudiendum, seu etiam includatur in pronominibus omnibus, item adverbiis demonstrativis, affirmativis, aut negativis, et etiam in omnibus participiis verborum: quod et in Regulis universalibus, praesertim in pronominibus et adverbiis aliquoties monui. De Ephraim contra Amalec, Iud. 5. pro, qui erat de Ephraim. Funda eius in manu eius: 1. Sam. 17, scilicet, erat, gestabat fundam. Tale et illud Christi est Ioann. 19. Mulier, Ecce filius tuus: et, Ecce mater tua. pro, sit hic tibi in posterum filii loco, et illa sit tibi matris vice. Illud Ecce, habet in se verbum Est. Sic Exod. 24. Ecce sanguis testamenti, quod mandavit Deus. pro, Hic est sanguis. Sic, Ecce homo: pro, hic est ille homo, a quo vos tantas turbas timetis. Tertio, verbum Sum, praesertim Fuit, ponitur frequentissime pro accidit, aut certe per id commodissime exprimitur. Et fuit in via in diversorio: Exodi 4. id est, accidit ut angelus eum vellet interficere. Ezechielis 26, Et fuit undecimo anno. id est, accidit autem ut undecimo anno. Exo. 33. Et fuit quando egrediebatur Moyses ad tabernaculum, ut totus populus respiceret post eum. Iob. primo. Et fuit dies, et venerunt filii Dei. id est, accidit quadam die, ut venirent filii Dei. Gen. 14. Et fuit in diebus Amraphael. Quarto, Esse aliquid ad aliquid, significat, in eum usum. Num. 10, Facies tibi tubas argenteas, et erunt tibi ad convocationem. id est, ut convoces populum earum cantu. Paulo aliter accipitur Ezech. 45, Universus populus terrae erit ad oblationem istam. id est, ei rei vacabit. aut illi usui serviet. Quinto, Esse adversus aliquem, est, eius adversarium esse. Hierem. 51. Erunt adversus eam undique in die mali. id est, invadent eam. Num. 31, Accingant se ex nobis viri, et sint contra Midian. id est, impetum faciant contra Madianitas. Sic 2. Samuel. 11, Fuimus contra eos usque ad ostium portae. Contrariam vim habet, Esse cum aliquo, aut pro aliquo. Sic innumeris vicibus dicitur Deus esse cum aliquo: id est fovere, iuvare, ac tueri eum. Esse in corde alicuius, est eum cogitare aliquid, aut in animo habere. 1. Par. 22 Fuit in corde meo aedificare domum Iehovae. pro, statueram apud me. Esse alicui in custodiam, Exod. 12. id est, custodietis illud, eritque vobis in custodiam usque ad diem decimum quartum. Sexto, Esse aut fieri in aliquid, significat id aut tale fieri, vel certe rationem eius subire. Ierem. 48, Quia etiam aquae Nimrim in desolationes erunt, id est, desolatae erunt, aut desolabuntur. Gene. 17, Eritque in gentes, et reges populorum ex ea exibunt. Sic et Gen. 48 id est, fiet inde gens. Ier. 47, Aquae ascendunt ab Aquilone, et erunt in torrentem: id est, fient torrens. Erunt in cultros in oculis vestris, Deutero. 33. id est, fient res perinde noxiae ac perniciosae ut sunt cultri, spinae aut clavi in lateribus, aut etiam oculis alicuius. Sic Isa. 7, Erunt in veprem et spinam: id est, spinosus, aut plenus spinis. Sic ibidem, vepres et spinae erunt tota terra. Iob 41. In stipulam fient ei lapides fundae. id est, nihil eum laedent, sicut si essent merae stipulae. Septimo Spiritum Domini, aut etiam malum esse super aliquem, est, eum occupari a spiritu. Et fuit super eum Spiritus Domini: Iud. 3 et 11. Sic 1. Sam. 19, Fuit Spiritus Iehovae malus super Saulem. Fuit verbum Iehovae ad Isaiam, Isaiae 38. id est, Dominus locutus est ad Isaiam. Esse aliquem in aliquo, ut in vitio, aut virtute, valde significanter dicitur: ut, Totus mundus est positus aut iacet in maligno. id est, est quasi submersus in cacodaemone. 1. Ioan. 5. Exod. 32. Tu nosti populum hunc, quod in malo sit. Eadem ferme locutio ac vis esse videtur Mosis et Ioannis.

-- 602 --

1179 Sic Acto. 8. Video te esse in felle amaritudinis: id est, te esse totum submersum in malitia extrema. Proverb. 5. Pene fuissem in omni malo: id est, parum abfuit quin incidissem in omnia flagitia et turpissima dedecora. Sic dicitur Psal. 51, In peccatis conceptus et natus sum. et Ioan. 9. Tu totus natus es in peccatis. id est, prorsus immersus et suffocatus in extrema malitia, natus es natura distortissima et monstrosissima.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.