Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

STARE multas habet significationes, potissimum figuratas. Primum enim Stare coram aliquo, valde crebro significat servire ac ministrare alicui, Credo esse metonymiam. Ponitur enim id quod praecedit, pro eo quod sequitur. Nam ministri obituri ministeria heri aut regis, coram eo astant accepturi mandata. Iudic. 20, [?: Pi-- ] has stabat ante arcam illis diebus. id est, ministrabat [?: ] cae vel Domino offerendo, et responsa eius indicanda. Sic Ioseph dicitur stetisse coram Pharaone, Gen. 41 et pueri coram rege Babylonio, Daniel. 1. et puella coram Davide decrepito, 1. Regum 1. et David stetit coram Saule, 1. Regum 16. Coram regibus stabit, non stabit coram obscuris: Proverb. 22. Sic de tota tribu Levi dicitur, Ut staret coram Domino ad ministrandum ex Numer. 4. Declarat ipsemet textus, quid sit Stare coram aliquo, aut ante aliquem, aut in facie alicuius. Sic stare iuxta aliquem, aut cum aliquo, est, cum aliquo versari Iudicum tertio, Zachariae quarto. Aliquando Stare coram aliquo, est, in eius gratia ac favore esse. 1. Reg. 10, Beati servi tui qui stant coram te. Hieremiae 15. Si conversus fueris, tunc convertam te, et coram me stabit id est, habebo te pro fido ac dilecto ministro. Aliquando significat, ab aliquo aliquid petere, seu instare quod eum ut id faciat. Iob 30, Clamavi coram te, et non exaudisti me: steti, et non considerasti. Sic Hieremiae 18, Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loqueret pro eis bonum: id est, quod oraverim te pro eis. [?: ] re coram alique, etiam valde resistere, repugnare, atque adeo praevalere contra eum significat. Dan. 8. Omnes bestiae non stabunt coram eo. id est, nequibunt ei resistere. Non poterunt filii Israel stare coram inimicis suis Iosuae 7. id est, illis resistere. Sic 2. Regum 10. Ecce duo reges non steterunt coram eo: id est, nequiverunt ei resistere. Sic et Iosuae primo ac saepe alias, reperitur ad עמד Amad, vel Iazab. Sic dicitur Draco steisse coram muliere parturiente, Apocalypsis 12. Secundo, [?: ] significat in bono statu aut conditione esse: sicut contra Iacere etiam apud Latinos. Cicero in Fam. inquit Ea die pulchre stetimus. Et Terent. Vix steti. 1 Sam. 24, Stabit in manu tua regnum. id est, florebit, [?: sta----tur ] . Domino suo stat, aut cadit. Qui stat, videatur cadat: Roman. 14. Sic Matthaei 24, Cum videritis abominationem stantem in loco sancto. id est, potenter [?: --gentem ] . Dan. 11, Ecce ad huc tres reges stant in Persia, et quartus ditescet supra omnes opibus magnis. Ubi Rabini, non intelligentes emphasin verbi Stare, simpliciterque id accipientes, putant tantum tres reges aut monarchas Persas fuisse. Unde amittunt in suppostione annorum mundi, amplius 100 annos. Verum dixi, Stare reges tres, hic non utcunque regnare denotat sed potenter ac gloriose monarchiam obtinere: quod proprie tantum tribus, Cyro, Cambysi et Dario [?: ] .

-- 597 --

1169 nam reliqui minus gloriose imperitarunt. Sic mox ibidem sequitur, Stabit rex magnus, et dominabitur dominio magno, agetque secundum voluntatem suam: et cum ille steterit, confringetur regnum eius. Per metaphoram significat etiam credere, et in fide constanter perseverare, Exod. 14, State et videte salutem Iehovae 2. Par. 20, State et consistite, et videbitis salutem Domini vobiscum. Sic creberrime in Paulo verbum Stande usurpatur. Rom. 5: In gratiam hanc, in qua stamus. Rom. 11, Tu fide stas. 1. Corinth. 16: State in fide, viriliter agite 2. Corinth. 1, Fide statis. Non stabunt stulti coram oculis tuis, Psalm. 5. Tertio, Stare contra aliquem, est pugnare contra eum: et, Stare pro aliquo, est certare pro eo. Stare ergo etiam pugnare significat, sicut et paulo ante monui in locutione Stare coram aliquo. Eccles. 4, Si praevaluerit ei unus, duo stabunt contra ipsum. id est, resistent ei, pugnabunt contra eum. Ier. 49, Quis nam ille pastor, qui stet contra me? id est, qui mihi resistere queat. Dan. 12. Princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui. Esther 8. Ut congregarent se, et starent pro anima sua. id est, tuerentur sese, et pro vita sua depugnarent. Quarto, Stare significat obtinere, aut confirmari, aut valere. Hierem. 44. Scientque cuius verbum stabit, meum aut ipsorum. id est, verum erit, praevalebit, ac felici eventu comprobabitur. Ibidem: Stando stabunt verba mea super vos in malum pro, ego opere ac eventu exequar id quod praedixi. Deut. 9. In ore duorum aut trium testium stabit verbum: id est, sententia secundum tot testes proferetur, et praevalebit. Sic Le-itici 27. Secundum quod aestimabit sacerdos, sic stabit: id est, statuetur. Quinto, Stare coram aliquo, est iudicari ab eo. Iosuae 20 saepe dicitur de illis qui fortuito hominem interfecerant, ut confugiant ad certas civitates, donec steterint: id est, iudicati fuerint coram coetu. Sic Paulus Actorum 25, provocans inquit: Ad tribunal Caesaris sto. id est, ibi cupio sisti, iudicandus ab eo. Aliquando iudicare declarat. Esdr. 10 Stent obsecro principes nostri in universo coetu. id est, cognoscant, iudicent de hoc negocio. Alii praesint, praeficiantur, etc. Sexto, Stare alicui a dextris, significat opportune ei adesse, vel in bonum, vel in malum. Nam et Satan dicitur alicui stare a dextris, Zach. 3. et Psal. 109. Constitue super eum impium, et satan stet a dextris eius. Cum iudicabitur, exeat impius, et precatio eius vertatur in peccatum. ubi Satan seu adversarius a dextris stare dicitur, eam potenter accusat aliquem, ita ut tandem damnetur, aut puniatur. Contra etiam Deus adiuvans nos, potenter dicitur nobis a dextris stare: Psal. 16, et Act. 2. Posui Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris mihi est, ne commovear. id est, potenter mihi [?: ] ope ac favore adsistit. Stare in signum, aut vexillum, est, esse propositum tanquam ducem, ad quem veluti ad vexillum omnes sese aggregare debent. Isaiae 11. Erit in die illa radix Isai, quae stat in signum: illam gentes inquirent, et erit requies eius gloria. ubi Stat praesens, futuri loco est Stabit. Stephanus Act. 7 inquit: Ecce ego video caelos apertos, et filium hominis stantem a dextris Dei. Quod Stare aliqui exponunt, quasi dixisset, Promptum paratumque ad succurrendum mihi: quia Sedere sit [?: -tium ] , sed Stare eorum qui ad aliquod negocium obeundum parati sunt. Septimo, Stare aliquando [?: de- ] perseruerare: Eccles. 8, Ne sis festinus a facie eius obire, vestes in re mala. id est, ne perseveres. Sic Psal. 1. [?: ] peccatorum non stetit. Oseae 10. A diebus Gabaa Israel, peccasti, ibi steterunt. id est, in eo peccato perseverarunt. Esther 3, ut viderent an starent verba Mardochaei. Versari. Sic Christus dicitur in medio populi stare: id est versari: Iohan. 1. Vigere notat et illud [?: ] Psal. 30, Beneplacito tuo stare feceras in montet meo fortitudinem. id est, effeceras meum montem robustum aut firmum tuo favore. Stare super aliquo negocio, est, ei praeesse. Esdrae 10. STATIO, locus ubi aliquis stat. Iosuae 4, De statione pedum sacerdotum. id est, de loco ubi stant sacerdotes, tolle lapides XII. Per metaphoram significat functionem aut officium. Isaiae 22, Propellam te de statione tua, et de stare tuo. id est, excutiam te ex tua functione. Sic et Latini Stationem interdum pro functione usurpant.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.