Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

V. Opponuntur crebro in Scriptura Litera ac Spiritus, hocque quadruplici ferme ratione. Primo in genere, de omni et Legis et Evangelii doctrina, ratione causae formalis: cuius respectu omnes typi, figurate dicta, et quae quoquo modo aliud quid in externa literae superficie, ac veluti cortice seu putamine, prae se ferre videntur, quam quod in intimo ac genuino spiritus sensu continent, Litera appellantur. Hac ratione Scripturae litera in sacrificiis, caeremoniis, aliisque typis externum quid praecipere videtur: ubi tamen longe diversum, ac maius quid, et praestantius, rem videlicet spiritualem, Spiritus Literam explicans requiri ibi ostendat. Quin et ipsa Decalogi praecepta externam quampiam, communemque, et homini possibilem obedientiam exigere videntur: cum tamen Spiritus Literam explicans, rem veluti ex diametro contrariam, debitum videlicet humanis virib. prorsus impossibile, et ob id non tam iustitiae ac vitae, quam mortis et damnationis causam, in Decalogo contineri ostendat. Denique et in promisionibus divinis Davidi, Salomoni, aliisque in veteri Testamento factis, externum quid et corporale promitti videtur: cum tamen in iisdem toti generi humano aeterua ac caelestia beneficia, adeoque ipse Messias promittatur: cuius rei exempla in historiis veteris Testamenti et in Psalmis infinita occurrunt: ex quibus illustre est mactatio et esus agni Paschalis, et serpens aeneus in deserto: cuius literam ipse Christus in novo testamento evolvens, spiritualem ac genuinum eius sensum voce simul et ipsa re patefacit. Hanc Literae et Spiritus significationem veteres maxime urserunt: quamvis non sine extremo quorundam abusu. Quidam enim, ut Origenes, omnem tandem grammaticum verboris sensum, ut literam mortuam abiecerunt: et suas allegorias, vel potius mythologias pro spirituali sensu Ecclesiae venditarunt. Secundo, ratione obiecti, omnis itidem et Legis et Evangelii doctrina sine Spiritu S. efficacitur intus docente, homini carnali ac sibi relicto Litera est, et appellatur. Tametsi enim et Legis et Evangelii doctrina spiritualis est, hoc est, a Spiritu S. tradita, et ad vitam spiritualem ac aeternam data, Rom. 7: vitio tamen carnis nostrae ociosa plane et inefficax manet, in libris tantum, aut etiam lingua nostra, ac veluti ociosa et fugaci noticia speculativa haerens: ut de ea non [?: s--es ] loquamur ac psittacus, qui utcunque humana verba referens, dat sine mente sonum. Sic enim corda nostra peccato depravata sunt, et obturata, ut doctrinae caelestis capacia non sint sine Spiritu sancto: cuius est, cor nostrum lapideum aperire, oculos mentis caecos illuminare, dare cor ad intelligendum, oculos ad videndum, et aures ad audiendum, etc. Tertio, proprie ac principaliter legis doctrina, Litera, et quidem occidens litera, 2 Cor. 3 appellatur: hocque ratione officii, et effectus. 1, Quia quantumvis viam salutis ac vitae ostendat ac inculcet: tamen sine Spiritu sancto corda nostra lapidea conterente, hominem qualis est relinquit, neque ad actiones ac opera spiritualia praestanda informat: sicque litera inanis et mortua, ac ad iustificandum infirma et inefficax manet. 2, Quia non tantum non peccatum tollit, et vivificat: sed et desiderium eius auget. de quo sic August. de Spir. et lit. Quod ait Apostolus, Litera occidit, etc. intelligendum est eo modo vel maxime, quod apertissime alio in loco dicit: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex dixisset, Non concupisces. Et alibi: Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Non concupisces, saluberrimum praeceptum est, etc. sed ubi sanctus non adiuvat Spiritus, inspirans pro concupiscentia mala concupiscentiam bonam, etc. profecto illa lex quamvis bona, auget prohibendo desiderium malum, etc. Nescio. n. quomodo id quod concupiscitur, fit iucundius, dum vetatur. Et iterum: Legis litera, quae docet non esse peccandum, si Spiritus vivificans desit, occidit: sciri. n. facit peccatum potius quam caveri, et ideo magis augeri quam minui: quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit. Haec Augustinus. Eodem nomine et Lex peccati et mortis, Rom. 7, quin et alibi ministerium mortis, appellatur. Ac opponitur ei Lex spiritus ac vitae, de qua Paulus Rom. 7 sic inquit: Nam Spiritus vitae liberum me reddidit a lege peccati et mortis. Est autem Lex spiritus, Evangelii doctrina: sic dicta, quia adfert secum Spiritum sanctum: qui divina efficacia cor hominis immutat, ac digito suo legem cordi eius inscribit: ita ut iam non in solis tabulis aut membranis haereat, sed in ipsum cor hominis penetret, ibique veluti flamma quaedam vigeat, hominemque ad spirituales motus et opera praestanda inflammet. Quo nomine Spiritus sanctus Rom. 7 Spiritus vitae appellatur: quod scilicet vivificet, teste Christo Ioan. 6. Vocat hanc legem Spiritus, Iacobus 3 cap. Legem perfectae libertatis: non tantum quod in se libera est, et ab omni coactione aliena: sed etiam, quôd (ut inquit Paulus) liberat a lege peccati et mortis: hoc est, a tyrannide peccati in carne nostra regnantis, et mortis: ac liberos homines reddit, ad spontaneum obsequium ac obedientiam Deo praestandam. In hoc sensu dicit Paulus 2 Cor. 3, se ministrum esse non literae, sed spiritus: hoc est, doctrinae efficientis homines vere pios ac spirituales. Quarto, â doctrina etiam ad effectum eius, hae appellationes transferuntur. Hac ratione Paulus Rom. 2 duplicem facit circumcisionem: unam literae, externam scilicet et corporalem, quae tantum in externa carne haeret: alteram spiritus, quae scilicet in ipso corde est. Eadem plane ratione dicit et Rom. 7, nos debere servire Deo in novitate spiritus, non vetustate literae. hoc est, in vera cordis pietate, non in externa disciplina ac caeremoniis tantum: quae omnia etiam vetus Adam utcunque praestare potest. Etsi autem magna est cognatio huius significationis cum praecedente (haec siquidem ex illa nascitur ac dimanat) non obscurum tamen est earum discrimen: cuius consideratio et ad Scripturae intellectum et ad ipsius rei explicationem utilis est. Caeterûm cum Paulus 2 Cor. 3 ministrum se novi Testamenti, non literae, sed spiritus, esse dicit: hoc dicere vult, se esse ministrum Evangelii, cui adiunctus est Spiritus S. non Moisis, eiusque legum ac caeremoniarum: quodque suo ministerio efficiat in homine veram spiritualemque pietatem, non

-- 594 --

1163 externam, hypocriticam, magisque in libro, auribus autore, quam in corde ipso haerentem. Respicit itaque Paulus simul et ad causam, ministerium videlicet aut doctrinam et eius in auditorib. effectum, veram videlicet ac simulatam pietatem. Quod autem subiungit ibidem Paulus, Litera occidit, spiritus autem vivificat: tametsi de primo tantum et tertio gradu exponit Augustinus, non incommode tamen ad omnes in universum accommodari potest. Primum igitur occidit omnis typus ac figura, dum externo tantum aut literali sensu accepta, vel decipit: aut aliquid plane falsi continens, ut cum membra Deo, aut Messiae regnum temporale promitti videtur: aut persuadens in eo verum cultum, pietatem ac iustitiam sitam esse, ut Iudaei de sua caeremoniarum iustitia sentiebant: vel certe nihil prodest, dum sanguis hircorum et circumcisio carnis non tollit peccatum. Contra autem verus ac genuinus spiritus sensus, proprie voluntatem Dei indicat, et tandem ad veram pietatem deducit. Secundo, tota lex occidit, vel falsam iustitiae ac vitae umbram ostentado: vel etiam magis veterem Adamum, ut ruat in vetitum, irritando: vel denique in certam damnationem ac desperationem adducendo, et (ut loquitur scriptura) ad inferos deducendo. Contra Evangelium et adiunctus spiritus vivificat hominem, veram pietatem in eo excitando, eique iustitiam, naturae instaurationem, et vitam aeternam offerendo. Tertio, tota doctrina Legis simul et Evangelii, sine Spiritu sancto per accidens est litera occidens: hoc est, non vitae, sed mortis causa, auget tantum ac cumulat nostram damnationem. sicut inquit Christus: Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Denique iuxta Pauli illud, est nobis odor mortis ad mortem. Contra si adsit spiritus utraque et Legis et Evangelii doctrina suo loco et ratione nobis salutaris est. Quarto, caeremoniaria illa aut externa pietas, quam itidem literam vocari diximus interficit hominem: non est ei causa vitae, sed damnationis. Contra, vera pietas habet (teste Paulo) promissiones et huius et futurae vitae. In ea est praecipue fides salvifica, quae ex Christi plenitudine haurit iustitiam et vitam aeternam. Caeterum ut tanto magis studioso Lectori satisfiat, adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem de hisce vocib. Spiritus ac Literae, quae ita habet: Literae vocabulum Spiritui oppositum, solet Paulus peculiari quadam significatione usurpare. Nam primum omnium, quia lex illa quae Moisis dicitur, tum Dei ipsius digito (ut Scriptura loquitur) insculpta est in tabulis, quo ad Decalogum attinet: tum vero Dei ipsius iussu a Moise literarum monimentis tradita est: optima fuit ratio cur Lex illa diceretur γράμμα , per antonomasian: quod rectius converteris scriptum, quam literam: et tamen voluimus ex more literam interpretari. Sed aliquid tamen amplius spectavit Paulus. nam quia lex non modo caeremonialis, sed etiam moralis, id est, Decalogus (quam vocant) ad Christum ducebat, qui nobis omni modo factus est iustitia: hunc autem Legis usum Iudaei partim ignorabant, partim aspernabantur: hinc factum est, ut Paulus de Lege loquens, modo ex Iudaeorum hypothesi, qui eam a Christo separatam, seorsim et per se consideratam sibi applicabant: modo ex vero ipsius usu et Legislatoris voluntate, vocabula excogitarit isti distinctioni accommodata. Itaque Legem nudam et a Christo separatam, γράμμα vocare solet, tanquam scilicet mortuam quandam scripturam, quod ad salutem nihil prosit, carnis nostrae vitio: quia scilicet morbum duntaxat indicare potest in viscerib. nostris latentem, sanare vero non item: quinetiam, quia lex illa extra Christi spiritum considerata, peccatum in nobis irritat, ut fiat supra modum peccans, et morti nos dedat: Rom. 7: idcirco dicit Paulus literam occidere, et Moisis ministerium vocat ministerium mortis et condemnationis 2 Corint. 3: et Legem quoque peccati virtutem, 1 Cor. [?: ] quae quidem de universa lege accipienda sunt, quatenus extra Christum consideratur. Interdum vero peculiariter hoc dicitur de caeremoniarum umbris, quarum corpus erat Christus. Hac igitur ratione Paulus hoc loco externam circumcisionem vocat γράμμα , ex qua dicit non metiendum esse Iudaismum: quam alibi [?: ] dit nihil esse, 1 Cor. 7: et alibi in genere dicuntur ceremoniae Moisis, virib. destitutae et inutiles Hebr. 7: et [?: ] iustificationes carnis, Hebr. 9: et litera obsoleta, Rom. 7 ex illa scilicet, quam ante dixi, hypothesi, et [?: quate--- ] Christus caeremoniis, id est, umbrae corpus ipsum successit. Nam alioquin circumcisio aestimata ex legitimo usu et Legislatoris mente, fuit ad tempus si gillum iustitiae fidei, Rom. 4. et lex iusta et sancta merito praedicatur. Huic autem literae idem Paulus opponit Spiritum: id est, ipsam legis substantiam, non in tabulis, sed in cordibus nostris per spiritum Dei insculptam: qua ratione dicitur Spiritus vivificare, quos Lex [?: occid- ] , 2 Corinth. 3. et hoc loco circumcisio spiritus sive candis, quae et ἀχειροποίητος dicitur Coloss. 2, opponitur circumcisioni literae, id est, externae, et quidem [?: ] sideratae: qua etiam ratione Evangelicum [?: minist--- ] ministerio Mosis ex illa hypothesi oppositum, [?: dic--- ] non esse literae, sed spiritus, 2 Corinth. 3: quia scilicet vis illa tota a Christo manat: cuius diem vidit quid Abraham, et salutem annunciarunt Lex et Prophetae sed eminus tantum, et admodum obscure, prae illis qui novissimis temporibus exhibito iam Christo, de spiri-tu eius copiosissime effuso, sermonem factae reconciliationis summa cum Dei virtute annunciarunt.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.