Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SPES, animi motus aut affectus durabilis est, quae aliqua bona expectamus. Differt autem bona piaque spes a fide: primum, quod fides prior est, ac veluti mater spei. Deinde, quod fides proprie apprehendit Christum, ad thronum gratiae intrat, solaque cum Deo agit et nos cum ipso reconciliat, ac omnino omnia bona impetrat: spes vero illa impetrata bona expectare, et etiam flagitare pergit. Tertio, quod fides proprie praesentia bona complectitur, spes futura ac ventura expectat, etc . Monet Erasmus, fidem non tantum noticiam, sed et fiduciam significare, ita ut non multum interdum distet a spes Sic sane vicissim spes nonnunquam proprie ipsam fidem denotare videtur. Sic forte illud Rom. 8 exponi posset: Spe salvi facti sunt. 2 Reg. 18. In Domino Deo speravit Israel. Sic 2 Paral. 13. Eo quod sperassent in Dommino Deo. Psal. 7. Domine Deus, in te speravi. Psal. 9. Et sperabunt in te qui noverunt nomen tuum. id est credent. Spes aliquando etiam pro speratis bonis per metonymiam ponitur. Isaiae vigesimooctavo: Potuimus mendacium spem nostram. Romanorum octavo: Spes si cernitur, non est spes. i. praesens bonum habetur, non speratur. Spes protracta excruciatio cordis est: at lignum vitae est res desiderata, cum contingit Proverbiorum decimotertio: pro, est res apprime grata ac salutaris. Sic saepe dicitur, Spes impiorum aut Hypocritarum peribit: id est, interibit, illud expectemus bonum nunquam eis continget. Iob 27. Prover. 31, Ezech. 37. Contra piorum et afflictorum spes dicitur ad peritura, Prover. 24. Aliquando longius adhuc progreditur hic tropus in eum a quo sperantur illa [?: ] Sic innumeris vicibus Deus dicitur aliquorum spei. Psal. 65, Deus est spes omnium finium terrae. Psal. 14. Consilium pauperis confunditis, quoniam Dominus spes eius. Psal. 142. Dixi, tu es spes mea, turris mea. Sic et homines aliqui potentes dicuntur aliorum spes, quis ab eis bona sperantur. Isa. 20, Confundentur ab Aethiopia spe sua. Ibidem: Haeccine erat spes nostra? i. [?: q- ] stulte fecimus, quod in hosce speravimus? Spes in Deum et Sperantes in Deum, saepe synecdochice pro tota [?: pi- ] ponuntur: sicut et credentes, aut timentes, item invocantes: cuius significationis innumera sunt exempla ut ea citari nihil attineat. Spe salvi facti sumus, inquit Paulus Rom. 8: non id docens, quod spes sit instrumentem

-- 591 --

1157 apprehendens salutem: sed quod tantum spem, non etiam ipsam rem verae salutis expectamus. Idem ergo est ac si diceret: Sperata salute fruimur, non iam reipsa possessa, seu nobis praesenti. Vicinum huic est quod Gal. 5 inquit, Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus. id est, speratam illam plenae renovationis iustitiam expectamus. Acto. 2, Caro mea requiescit in spe: id est, sperando resurrectionem. Spes Israel, significat ipsum expectatum aut speratum Meschiam cum suis bonis. Actor. 28, Propter spem enim Israelis catena hac circumdatus sum. Sic et Actor. 26: Nunc ob spem, quae patribus nostris facta est a Deo, sto iudicatus. Abrahamus praeter spem in spe credidit, se fore patrem multarum gentium: ubi Praeter spem significat, contra naturam illius rei sperandae. estque sensus, quasi diceret, in re desperata sperando credidit. Quomodo autem fuerit res desperata, exponit mox ipse textus: quia iam erat emortua vulva Sarae, et ipse quoque Abrahamus prae senio effectus erat. Quomodo item praeter spem sperando crediderit, declaratur ibidem: quia non dubitaverit, sed robustus factus fide, gloriam omnipotentiae ac veritatis Deo dederit, cum omnes secundae causae eum ad desperationem solicitarent, omnemque ei spem procreationis auferrent. Experientia parit spem, spes autem non confundit: Romanorum 5. Oritur enim certe, et confirmatur spes ex multis experimentis praesentiae et favoris divini, in tot liberationibus toties, tamquam evidenter experimento ipso cogniti. Cogimur enim inde statuere, quod quandoquidem iste omnipotens Deus adeo propitium se mihi praebuerit, et ubique opportune succurrerit, haud dubie et in posterum mihi praesens propitiusque opitulabitur. Qui vero sic in Deum sperat, ille nequaquam ab eo in difficultatibus deseretur, non permittet Deus ut talis confundatur, seu misere destitutus ope Dei ac omni successu, inque summis infortuniis haerens et iacens, cum ignominia coram omnibus pudefiat, et ab omnibus derideatur. Deus spei dicitur, sicut et Consolationis, dupliciter: quia et facit nos sperare promittendo, et per spiritum suum in nobis excitando affectum aut virtutem spei: et porro quoque offerendo ac dando res ipsas speratas, seu compotes nos spei vel speratarum rerum faciendo. Inquit igitur Paulus Roman. 15: Utinam Deus spei impleat nos omni gaudio et pace in credendo, ut spe abundetis per virtutem Spiritus sancti. id est, det vobis tranquillam et bene sperantem mentem. ubi Deus spei, ob consolationem et donationem eius virtutis sic dicitur. Spem aliquando bonum speratum significare, diximus. Et sic spem Israelis vocari ipsum Messiam, cum suis speratis bonis, indicavimus. Eodem vero modo ipsa aeterna salus ac gloria subinde spes piorum, et etiam beata spes nominantur. Ephes. 2: Eratis alieni a testamentis et promissione, spem non habentes: et sine Deo. i. non sperantes opem ac favorem Dei, multo minus expectantes aeternam vitam. Coloss. 1, Propter spem quae reposita mihi est. ad Tit. 2: Expectantes beatam illam spem, et illustrem illum adventum gloriae magni illius Dei, ac servatoris Domini nostri IESU Christi. Sic Petrus primae tertio, iubet nos paratos esse ad reddendam rationem de ea spe quae in nobis est. id est, cur et quomodo expectemus vitam ac gloriam aeternam, et quam firma testimonia aut fundamenta eius spei ha-beamus. Synecdochice totam religionem complectitur: Ephes. 1, Ut sciatis quae sit spes vocationis eius. id est, quae nam sint illa sperata et optata bona, ad quae nos Deus vocavit, aut invitavit. Paulus 1 Thes. 5, Spem vocat galeam salutis, aut salutarem: propterea quod, sicut galea ipsum caput tuetur ac servat, sic et spes servat ac retinet nos in vera pietate: quam si amitteremus, mox simul etiam a tota pietate deficeremus. ex illa enim finali spe vitae, tota nostra religiositas pietasve dependet. Spes viva. 1 Petr. 3: Benedictus Deus pater Domini nostri IESU Christi, qui ex multa misericordia regenuit nos in spem vivam, per resurrectionem IESU Christi. Spem vivam vocat bona sperata, quae sint perpetuo viventia ac durantia, nunquam interitura, ut ibidem mox Apostolus seipsum exponit. Posses quoque per hoc epitheton intelligere, certam, immotam ac minime interituram spem aut promissionem. Sed de Vivus, cur aliquae res dicantur vivae, ut Petra viva, aqua viva, et similia, dicetur infra in VIVO. Vincti spei: id est vincti qui habetis spem liberationis. Zachariae 9, Convertimini ad munitionem o vincti spei. id est, vos vincti et onerati peccatis, qui tamen speratis et expectatis liberationem Christi. Sperare verbum aliquando pro metuere usurpatur, nota etiam Latinis catachresi. Sic etiam aliquoties in Evangelistis dicitur Dominus esse venturus ea hora, qua famulus non sperabat eum venturum. Sic Virg. inquit: Si tantum hunc potui sperare dolorem. Sperare in Moisen, Ioan. 5 dicuntur Iudaei, qui statuêbant, se per religionem a Moise praescriptam consecuturos omnia bona divinitus promissa, temporaria et aeterna.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.