Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SPELUNCAE, dictae sunt proprie cavitates magnarum petrarum aut rupium, cuiusmodi passim in montibus aut vallib. cernuntur. Gen. 23 fit mentio duplicis speluncae, quam sibi emerit Abrahamus in sepulturam. Videtur autem ideo duplex aut duplicitatis spelunca dicta esse, quod (sicut etiam Aben Ezra sentit) in maiore spelunca adhuc alia minor cavitas aut exesitas fuerit, in qua tanquam arca quadam voluerit Abrahamus suum ac suorum cadaver recondi eamque magno aliquo lapide concludi. Valde usitatum fuit illis gentibus, in petrarum foraminib. aut cavitatibus, sive naturalibus, sive artificialibus sepeliri. Sic enim etiam Isaias Sebnam quaestorem obiurgat cap. 22. Quid est tibi hic, et quem habes hic, [?: ] excideris tibi hic sepulchrum, sicut qui in excelso [?: ] dit sepulchrum suum, aut qui in petra sculpit [?: habi- ] lum sibi? Ideo et Lazari sepulchrum, Ioan. 11, vocatur spelunca. Quia vero in talib. antris aut speluncis, quae [?: ] plerunque in solitudinibus, truces, ferae, aut etiam latrones sese occultare solent: ideo per metaphoram [?: ] nomen transferri solet ad omnes officinas, aut loca, [?: ] bi hominibus pernicies struitur: cuiusmodi sunt idolorum praesertim ac falsae doctrinae templa et scholae Nahum 2, Leo capiebat abundanter pro catulis suis, [?: ] cabat pro leaenis suis, implebatque praeda latibula sui, [?: ] speluncas suas rapina, etc. Sic Hieremias ad [?: Iud- ] , abutentes sacrificiis Dei in templo, ac sine poenitentiae illis Deum placare volentibus inquit: Nunquit spelunca latronum facta est domus ista, super quam est [?: -catum ] nomen meum, coram oculis vestris? Sic et Christus dicit ad sacrificos et mercatores templi, qui [?: ] religionem in quaestum converterant, Matt. 21: Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem eam fecistis speluncam latronum. id est, non tantum convertibus in quaestum et rapinam temporalium divitiarum [?: ] religionem, et totum ministerium huius templi: sed etiam in praedam ac exitium animarum, et eversionem totius populi, dum falsa religione eis iram Dei. et tuae temporarias, tum et aeternas poenas accersitis. Tale quidem est quod Ezech. dicit animas venari, et animas victuras mortificare.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.