Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SOL. Sol dicitur factus in dominium, seu ut dominetur diei, et luna nocti: Genesis primo. Psalmo 136. id est, ut luna luceat noctu, et sol interdiu: Sicut Ieremias capite trigesimoprimo exponit: Qui dedit solem in lucem diei, et leges lunae atque stellarum in lucem noctis. Oriri aut occidere solem super aliquem, est illum tempore ortus aut occasus in suo opere esse, aut existere. Sic sol dicitur oriri super furem, Exodi vigesimosecundo, qui adhuc est in furto occupatus oriente aut orto iam sole. Contra Deuteronomii vigesimoquarto, Occumbere solem super mercedem mercenarii, est, non reddi ei mercedem mature, seu ante occasum solis. Sol non occidat super iram vestram, inquit Paulus: est, diutius ac ultra occasum, seu per noctem retinere iram contra proximum, quam sole super horizontem existente: eadem nempe die, qua ira aut contentio illa orta erat, extinguere debebant. Porro Micheae tertio, ista locutio per metaphoram in longe alio sensu accipitur. inquit enim propheta: Occum betque sol super prophetas istos, et obtenebrescet super eos dies: id est, incident subito in extremas calamitates, divinitus illis immissas. Nam lux illis, ut suo loco ostendi, felicitatem ac commoda, et contra tenebrae calamitates denotant. Sic Ieremiae decimoquinto, in descriptione futurae calamitatis Ierusalem dicit: Occidit sol eius, cum adhuc esset dies. id est, ante tempus periit aut incidit in calamitates. Et Amos octavo, in eundem sensum dicitur: Occidet sol tuus in meridie. inquit enim ibi propheta: Et erit in die illa, dicit Dominus Deus tuus, et faciam occidere solem in meridie, et faciam obtenebrescere terram in die luminis. id est, obruam vos calamitatibus subito ante tempus, et ante quam vos putatis ac expectatis: idque eo tempore, cum aliis adhuc bene erit. Vide sequentia in eo loco. Isa. capite sexagesimo inquit: Non occidet amplius sol tuus, nec luna occultabitur, quoniam Dominus erit tibi in lucem perpetuam, et finientur dies luctus tui. Extenditur hoc genus Hebraismi etiam latius, quod saepe in descriptione gravium calamitatum dicitur obscurari et obtenebrari sol, non habita ipsius solis ratione, sed hominum moestissimi animi, quibus omnia videntur esse adversa ac hostilia, cum in gravibus aliquibus calamitatibus haerent, captique aut intricati tenentur. Isaiae octavo est illustre talis Hebraismi exemplum. Transiens autem illac, gravabitur et esuriet: eritque cum esuriet, molestabitur apud se, et maledicet regi suo, ac Deo suo, et facie sursum aspiciet: et cum spectaverit terram, ecce tribulatio, tenebrae, caligo, angustiae, obscuritas, et impulsio. Quae omnia magis ita tristi afflictoque animo videntur, quam revera sunt. Talia sunt et illa exempla. Isaiae vigesimoquarto, Erubescet luna, et confundetur sol. Sic posset forte intelligi illud de obscuratione lunae ac solis, fumo ac igne, Ioel secundo, tertio. et Actorum secundo. Locus Matt. 24 non item. Contra etiam magnitudo felicitatis perclarum lumen solis ac lunae pingitur Isaiae 30. Sed et lux lunae erit si cut lux solis, et lux solis erit septempliciter

-- 588 --

1151 aucta, sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus contritionem populi sui, sanaveritque percussuram plagae eius. Quara tales quasi hypotyposes et amplificationes tristissimi status, non semper ad verbum intelligendae sunt, sed tantum aliarum calamitatum magnitudinem exaggerant et depingunt, magisque ferme internum animi tristissimum statum, quam externum caeli describunt. Solem non percutere aliquem interdiu, nec lunam noctu: significat nonnunquam omnigenis calamitatibus liberari: per synecdochen positis duabus difficultatibus huius vitae, pro omnibus: quia plerunque vexamur vel aestu interdiu, vel frigore noctu. Sicut illi in Evangelio queruntur, se portasse pondus et aestum diei: et Iacob queritur, se in famulatu Labani consumptum esse tum aestu diurno, tum frigore nocturno. Exempla autem praedictae locutionis sunt Isaiae 49, Non esurient aut sitient, et aestus atque sol non percutiet eos, quia miserator eorum diriget eos, et ad scaturigines aquarum ducet eos. Psalm. 121. Interdiu sol non percutiet te, et luna noctu, Dominus custodiet te ab omni malo, custodiet animam tuam: Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum, a nunc usque in seculum. Ipsemet Psalmus declarat, quid per illam locutionem intelligat. Saepe fit mentio ortus et occasus solis, ut nominentur remotissima loca. Psalm. 94. Dominus locutus est, et advocavit homines ab ortu solis usque ad occasum eius. Psal. 113, Ab ortu solis usque ad occasum eius laudetur nomen Domini. Porro Psa. 107 etiam duae polorum extremitates nominantur: De terris congregavit eos, ab ortu et occasu, a septentrio ne et a mari. Denique idem valet quod Psal. 103, Deus dicitur elongasse a nobis peccata nostra, sicut elongatus est oriens ab occidente. id est, longissime. CUM et CORAM sole ac coram luna, significat, donec sol et luna stant: id est, in perpetuum. Psal. 72, Timebunt te cum sole et coram luna, in generatione et generationem. Et paulo post: Erit nomen eius in seculum, coram sole propagabitur nomen eius. Psal. 19 est, Soli posuit tabernaculum in caelis, ipse autem tanquam sponsus egreditur de thalamo suo, exultat ut gigas currere viam suam. ubi primum regnum Christi ac Ecclesia per caelos, et ipse Christus per solem allegorice depingitur, postea denique clare ac sine figura verbum Evangeliumque eius celebratur: quod ad intellectum eius psalmi necessario observandum est. Est vero tota haec poematii huius forma perinde ac si primum allegoriam, postea eius expositionem proponeret. Coram sole ac luna aliquid fieri, significat prorsus publice ac propalam. Sic Num. 25 Deus iubet suspendi duces Israelitarum in patibulis coram sole: et 2 Sam. 12, minatur Deus Davidi, se eius lcelus in solem protracturum, seque effecturum ut alius cum uxoribus eius coram sole rem habeat. id est, propalam. quod postea cap. 16 Absalon tenso tabernaculo in tecto regiae domus facit. Sic Hierem. 8 dicitur, quod proiicient ossa sacerdotum eruta e sepulchris coram sole et luna. id est, propalam ac sub dio. Aliquando haec eadem locutio significat idem quod in hac vita. Eccles. 2. Dominabitur omni labori meo, quo laboravi, et quo sapiens fui sub sole: id est, per totam hanc vitam. Sol iustitiae nominatur Christus, quia et illuminat omnes, et est verus ac primarius fons verae iustitiae. Malach. 4, Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. Pennae solis radii vocantur, qui omnia sanant et vivificant: Sic Christus sua spirituali et vivifica vi omnia sanat et vitalia facit. Vicinum huic est, quod Deus dicitur sol et scutum nostrum: Psal. 84. Esse sicut orientem solem, id est, in summo vigore ac flore, quia tunc subinde altius ascendit, tunc etiam calor ac vis eius salutarior esse censetur. Et sicut Psalmus 19 dicit, veluti gigas exultat ad currendam viam. Iudic. 5, Diligentes te sint sicut sol oritus in virtute sua. id est, sumam vires, et proficiam sicut sol ab ortu suo. Sic et sol in ortu quasi florere, et bene habere: contra, tendens in occasum, quasi languere, et veluti ad interitum inclinare videtur. Sic Pompeius iuvenis ac florens ad Sylam senescentem audacter dixerat, Plures adorare solem orientem quam occidentem: cui sane et ipsi senescenti sol suus occiderat. Eadem similitudo est etiam Apocalypsis 1, Facies eius quasi solis, cum in vigore suo lucet. Sic et Christi transfigurati facies, Matthaei 17 cum sole comparatur. Apoc. 12 dicitur, visam esse in caelo mulierem amictam sole, sub cuius pedib. fuerit luna, et corona stellarum duodecim in capite eius. quae nimirum ipsa Dei Ecclesia est, ornata sole iustitiae Christi, habens sub pedibus omnia terrena dominia, et in capite coronam XII Apostolorum, super quorum fundamentum doctrinae superstructa est.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.