Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SACCUS, vox communis Hebraeis, Graecis, Latinis et Germanis: praeter propriam significationem quaerunque denotat vilem, contemptum, sordidum, et quid lugubrem vestitum. Solebant vero illae gentes in omni maiore dolore animi et luctu se tali vestitu [?: ] humi cubare, cinere aut pulvere conspergere, et tenuiter parco ac vili cibo victitare, ut in tractatu de [?: ] prolixius ostendi. Triplici autem ratione talis [?: ] accidebat: nempe vel simpliciter ob gravem calamitem, vel poenitentiam ob peccata, vel denique in deprecatione poenarum. Hinc ergo fit, ut Sacco [?: inde ] significet, tum in gravi aliqua calamitate haerere, tum et in dolore ac luctu versari. Threnorum secundo: Ascendere fecerunt pulverem super caput suum, accinxeritque se saccis. id est, tristi, vili ac lugubri vestitu se induerunt. Hieremiae sexto: Gladius, hostis et pavor est [?: ] dique. Filia populi mei accingere sacco, voluntate [?: ] pulvere, et fac tibi luctum unigeniti. et planctum amarissimum, quoniam repente veniet super nos depopulator. Sic Ezechielis septimo, et vigesimoseptimo, ac Ioelis capite primo. Amos 8 cap. minatur Deus, iniquiens: Faciamque ascendere super omnes lumbos [?: ] et super omne caput calvitium. id est, inducam gravem calamitatem super vos, ut omnes Iugeatis, et [?: ] vestitu vos induatis. Metaleptice ergo tristis [?: ] luctum indicat, aut dolorem animi, et porro luctus calamitatem. Ita ultimus effectus pro tertia retrorsum [?: ] sa ponitur. Sic Mardochaeus in tristi Israelitarum periculo et deprecatione tantae calamitatis, induit se [?: ] co. Et Ezechias rex, Isaiae 37, ac 2. Reg. 19. item [?: ] bus,

-- 541 --

1057 1. Reg. 21. qui ibi etiam in sacco dormiuisse scribitur. Sic et Ioel sacerdotes ac populum hortatur ad luctum ob peccata, iram ac poenas Dei. Sic Psal. 69 luctum suum de grassante impietate describit per saccum, inquiens: Posui vestimentum meum saccum, et in ieiunio afflixi me, factusque sum illis in proverbium. Et Psal. 35 Cum aegrotabant illi, vestimentum meum saccus. In utroque loco saccus luctum, et luctus dolorem animi de religionis tristi statu, et amicorum aegrotatione significat. Solebant etiam in supplicando vel Deo vel hominibus, ita sordide indui: sicut supra de Ezechia, Mardochaeo, et Achabo diximus, et Daniel quoque de seipso scribit cap. 9. Sic et servi Beadad, cum caeso suorum exercitu latitarent metu regis Israel, suadent suo regi, ut induat se cum eis sacco, et imponant funes in colla sua. Sic et Romae ac in Graecia rei solebant sordidati incedere, movendae misericordiae gratia. Hinc est Saccus obsecrationis, Baruch 4: Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis. Sicut vero indui sacco, luctum, dolorem ac calamitatem significat: ita contra Exuitio sacci, liberatione a dolore, luctu ac calamitate denotat. Psal. 30: Convertisti planctum meum mihi in chorum, solvisti saccum meum, et accinxisti me laeticia. Itidem effectus per metalepsin aut metonymiam, causam indicat. [?: ] calum nigredine et sacco, est, ei nubes atras inducere, cum alioqui formosissimam faciem habeat. Hoc indicio ostendit Deus suam omnipotentiam, Isaiae 50: Ecce ego induo caelum nigredine, et quasi saccum pono operimentum eius. Ponere mercedem in sacculum perforatum, Haggaei 1, est, frustra laborare, perinde ac si mercenarius mercedem suam in lacerum marsupium reponeret. Sic igitur Deus indicat, se maledicturum omnibus eorum fructibus et commodis, ut etiamsi quid nanciscantur et habeant, nihil tamen eis prosit. Luc. 10 prohibet Christus, ne Apostoli gestent sacculos, vel peras, vel baculum, aut alia ad viam necessaria. At Lucae 22 contra praecipit, ut non tantum sacculum gestent: sed et peram, gladium, ac alia. ubi sacculus non proprie ipsam crumenam significat, sed aliquid aliud ac coniunctum ei indicat. Priori enim loco per prohibitionem sacculi Christus vetat, ne sui nimium sint solliciti de rebus temporariis, de victu et amictu, quandoquidem Deus sit ea illis ultro suppeditaturus, neve se talibus impedimentis potius quam adiumentis nimium occupent, et ita minus expedite in ministerio versentur. Contra Luc. 22, mandans tollere gladium, sacculum, peram, et similia, indicat summas difficultates instare, ad quas se magis spiritualibus quam corporalibus armis aut instrumentis armare aut praeparare debeant. Ita neutrobi sacculi nominatione proprie ipsa crumena aut pera prohibetur vel mandatur: sed tantum id quod ei adiunctum est, nempe priori loco nimia aucupatio rerum terrenarum, et solicitudo de eis: posteriori vero, ingentes difficultates acpericula indicantur, eoque spiritualia arma et praeparamenta contra ea mandantur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.