Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

SABBATUM, venit a verbo Hebraeo שבת Schabat quievit. Institutum est autem a Deo Genesis 2, ea occasione, quod sex prioribus diebus creaverat Deus mundum, cum omnibus creaturis in eo existentibus, septimo vero die quievit: subintell. desinens novas creaturas condere. Est autem illa septima dies, ea quae etiam nunc vocatur Sabbatum. Nam prima est, Solis. Consecravit ergo sibi, ac sanctificavit Deus diem septimum, primum ut esset memoriale creationis Dei, et initii rerum omnium: secundo, ut ea die toti vacaremus ipsius cultui ac doctrinae: tertio, ut corpus requiesceret ab operibus suis, et anima tanto magis exerceretur in divinis: quarto, ut esset memoriale aeternae illius quietis, quae in altera vita sequetur. Quinetiam mundi durationem (ut habet Eliae traditio) in sex mille annis distributam, videtur Deus voluisse per sex dies operationum designare, aut praefigurare: quibus exactis, aeternum Sabbatismum, et nominis sui sanctificationem inviolatam et incontaminatam instituet. Primum igitur vox ista significat praedictam septimam, sacratamque cultui divino diem: quam sanctissime vult observari, non tantum cessatione ab operibus externis corporeis, servilibus, et aliis quibuscunque prophanis: sed etiam cultus divini frequentatione, namque auditione et praedicatione verbi Dei, cognitione ipsius, precatione, et gratiarum actione, et praeterea omnibus charitatis operibus. De hac huius diei celebratione etiam in Decalogo praecipitur, Exodi capite vigesimo, Deuteronomii quinto, et saepissime alias. Secundo. Sabbatum significat quodvis Festum, quo ex mandato Dei, Iudaei tenebantur a prophanis operibus quiescere, et nomen Dei celebrare, sive in septimam, sive in aliam diem incidebat. Sic Levitici vigesimotertio ordinantur quaedam festa, nempe prima, decima, et decimaquinta dies, cum sequentibus septem, mensis septimi, quae festa necessario in diem septimam aut commune Sabbatum incidere non poterant. Tertio, Sabbatum in plurium dierum festo, peculiariter erat prima et ultima dies illius totius festi. Inde est quod Lucae octavo fit mentio δευτεροπρώτου , secundo primi Sabbati: id est, illius ultimae diei, quae ut serie erat secundum aut posterius Sabbatum, ita dignitate erat perinde primum aut summum, sicut et prima dies totius festi. Quarto, Sabbatum nonnunquam synecdochice ponitur pro omnibus illis septem diebus, quorum ultimus est Sabbatum, seu pro tota hebdomade.

-- 540 --

1055 Sic Lucae 18 gloriatur publicanus, se bis ieiunare in Sabbato: id est, in hebdomade. Sic et Levit. 23 iubet Deus illos numerare a die oblatarum primitiarum septem Sabbata: id est, hebdomadas: quibus exactis, sequenti die, hoc est 50, iubet eos festum et solennia sacra celebrare. In quibus sabbatis aut hebdomadis procul dubio non incipiebat numeratio a prima, hoc est a Solis die: nec desinebat in eam quae communiter vocatur septima. id est, in diem Saturni: sed prout acciderat, ut aliqua die obtulissent primitias. Quinto, aliquando omnes dies unius Sabbati aut hebdomadae, vocabantur Sabbata. Sic Matthaei 28 vox haec accipi videtur, cum inquit: Sero autem, vel in extremo Sabbatorum, illucescente in primam Sabbatorum. id est, desinente iam ultima die prioris hebdomadae, et illucescente prima die sequentis hebdomadae. Marci 16. Surgens autem mane prima Sabbatorum, apparuit primum Mariae Magdalenae. id est, mane primae diei Septimanae. Sic prima dies Sabbati, hoc est nostra Solis, indicatur mox initio fuisse celebris, 1. Corinth. 16. et Actor. 20. vide in voce DIES. Sexto, Sabbatum aliquando significat ipsa sacrificia ad Sabbatum requisita. Levitici enim 23 praescribit sacrificia in illis solennibus festis aut Sabbatis offerenda. et addit: Praeter Sabbata Domini, praeter dona vestra, praeter vota vestra, et praeter cuncta voluntaria vestra. ubi indicat, in solennibus festis, ad illorum propria sacrificia, nihilominus non esse omittenda alia coincidentia sacra, vel septimae diei, vel alia quaecunque. Septimo, est etiam aliquod sabbatum terrae. nam Levit. 25 iubet Deus Israelitas, tantum sex annis colere terram, et septimo eam ociosam incultamque relinquere, quo ea etiam suum sabbatum et suam quietem habeat. Haec est annorum hebdomas, sabbatum aut septimana. inquit enim: Sex annis fuminabis agrum tuum, sex annis putabis vineam tuam, et colliges fructum eius. In septimo vero anno, Sabbatum quietis erit terrae, Sabbatum in quam Domini. Et mox: Eritque Sabbatum terrae vobis in cibum. ubi Sabbatum vocat fructus Sabbati, nempe septimi anni: sicut supra ostendimus, dicta esse Sabbati sacrificia Sabbatum. Tales hebdomadae aut Sabbata annorum, sunt illa in visione Danielis cap. 9. vide SEPTIMANA. Octavo, est Sabbatum septimanarum annorum, ibidem Levit. 25 descriptum, quod complectebatur 49 annos, quo exeunte erat Iubilaeum: in quo omnes possessiones redibant ad priores dominos, omnes in libertatem restituebantur, et omnia debita remittebantur. Nono, Sabbatum magnum erant illa solennissima festa. Aliqui tamen exponunt de duplicato Sabbato, ut cum dies Paschae incidebat in diem septimam, aut Sabbati. Sic aliqui exponunt illud Ioann. 19. Erat enim magnus ille dies Sabbati. Decimo, haec omnia Sabbata sunt externa. Sed praeter haec est Sabbatum internum aut spirituale. idque duplex: alterum huius vitae, alterum secuturae. De tali spirituali ac perpetuo Sabbato aut Sabbatismo loquitur Isaias cap. sexagesimo sexto. Porro Hebraeorum quarto, utrumque spirituale sabbatum Paulus complectitur, cui etiam Dei Sabbatismum adiungit. προσάββατον ante sabbatum vocat Marcus capite decimo quarto: diem antecedentem sabbatum, quam ibi etiam parasceven nominat. Vide PARASCEVE. Avertere pedem a Sabbato, Isaiae 58, Si averteris pedem tuum a Sabbato, ut non facias voluntatem tuam in die S. meo, vocaverisque sabbatum diem voluptatis, sanctum Domino, honoratum aut consecratum. id est, Sabbatum Deo consecratum, quo ille veluti deliciis suis, cum recte a piis sanctificatur, delectatur. Filius hominis est Dominus sabbati: Mar. 2: id est sabbatum debet servire saluti spirituali, et re aut necessitate postulante etiam corporali hominis. Ibi enim Filius hominis, quivis homo dicitur. IESUS iter faciebat per segetes in sabbatis, Matthaei duodecimo: id est quodam Sabbato. Ponitur ibi nomen generis pro [?: ] individuo, idque certo, sed incerte indicato. De quo Hebraismo in Regulis Universalibus. Sabbath Sabbaton est crebro, praesertim in Levitico. Solent autem vertere Sabbatum quietis. Omnino ob emphasin aliqui faciunt eam reduplicationem: quasi dicerent, est summa quies et Sabbatismus adhibendus. Threnorum primo, Hostes deriserunt Sabbata eius: id est, quemlibet Iudaicum cultum. Levitici 24, In die Sabbati, in diem Sabbati ordinabis eos. id est, singulis Sabbatis diebus Terram perficere Sabbata sua: Levit. [26.] Perficiet [?: ] Sabbata sua cunctis diebus, quibus erit desolata. Idem 2. Paral. 36. quasi diceret, Quandoquidem vos voluistis concedere septimum annum in Sabbatum terrae, secundum meum mandatum, et alia etiam mea praecepta violastis: ego dabo eis satis Sabbatorum, curabo ut multis annis libera a vobis et inculta iaceat, ut [?: ] colendo eam vexetis et veluti affligatis, nec illa vobis fructus ferendo sese defatiget. Iter Sabbati, fuit spacium, quantum licebat Iudaeis sine peccato in Sabbato conficere. Id vero fuit, teste Erasmo et Hieronymo spacium bis mille passuum. qui sic super Actor. 1 annotat: Lucas hic per iter Sabbati sentit spacium bis mille passuum. Longius iter facere Iudaeis fas non erat Sabbatis. Hoc enim indicat Hieronymus, scribens ad [?: -gasiam ] , quaestione 10: nimirum Iudaeis religiose observatum, ne Sabbatis ambularent supra bis mille passus, ex institutione Barachibae, Simeonis et Hellis Rabrum, quos illi magistros nostros vocare soliti sunt, ac inibi docet Hieronymus. Praeterea apud Ioan. cap. 11 Bethaniam abfuisse ab Hierosolymis stadiis ferme quindecim. Ea conficiunt paulo minus quam passuum [?: ] millia. Erat autem Bethania in latere montis [?: O- ] ti. Testatur hoc idem Chrysostomus, enarrans [?: co-vium ] Simonis leprosi. Proinde miror, unde apud [?: L-- ] num caeterosque recentiores interpretes legamus. iter Sabbati non habere plus quam mille passus: nisi forte haec accidit vitio librariorum. Proinde nos vertimus, Abest ab Hierosolymis iter Sabbati.

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.