Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

RATIO, λόγος , varia significata habet, quae non volo prolixius persequi, tantum de quibusdam aliquid dicam. Actorum 25, Sine ratione mihi esse videtur mittere vinctum, et non indicare crimen. id est, absurdum. Mercatoria supputatio: Philippens. quarto. Nulla Ecclesia mihi communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos Philippenses. id est, nulla in me quicquam contulit stipendii. Alludit ad rationes mercatorum, ubi supputatur quid alter ab altero acceperit, eive vicissim dederit. At Ecclesiae acceperant quidem doctrinam a Paulo, verum vicissim ei nihil benefecerant. Species hac voce notatur ad Colossenses secundo, Quae quidem rationem habent sapientiae: id est, speciem habent, sed non rem. Vis autem phrasis est talis, ficut Latini dicunt rationem alicuius haberi, aut non haberi, aut eum esse in aliqua existimatione, opinione, aut numero. Nam et haec omnia ratio λόγος denotat. Vult ergo Paulus dicere, illa ab hominibus computari aut numerari inter res praeclaras, et eximiae cuiusdam sapientiae, cum nullius sint seriae aut solidae pietatis ac bonitatis. Reddere rationem. Quasi rationem reddituri pro animabus: Hebraeorum 13. In Graeco est: Vigilant pro animabus vestris, quasi rationem reddituri. id est, ipsi solliciti sunt de vobis, ut puram doctrinam habeatis, recte in Deum credatis, et pie vivatis, ne in aeternum animae vestrae pereant, tanquam qui talis suae functionis cogantur Deo rationem reddere. Non ergo proprie dicit doctores reddituros rationem de alienis animabus, sed de suo officio. Redde rationem villicationis tuae. Petere rationem, est quaerere causam rei. Primae Petri tertio: Petere aut exigere rationem spei, quae est in vobis id est, qui flagitaverit a vobis, Quid creditis? aut cur ita creditis? qua tandem ratione, nititur ista vestra spes ac expectatio vitae aeternae? inquit igitur: Sitis parati ad respondendum, vel potius ad apologiam: hoc est, ad defensionem aut excusationem, omni poscenti aut postulanti rationem de ea spe quae est in vobis. Et ibidem quarto: Qui reddituri sunt rationem ei qui venturus est iudicare vivos et mortuos: id est, qui cogentur non tantum rationem reddere, sed etiam damnationem ob tam iniqua iudicia sustinere, tristissimasque poenas perpeti. De voce λόγος , dicetur in Verbo.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.