Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

REVELARE, crebro ac maxime proprie significat denudare: quasi velum rei, quo ea occultabatur, abstrahere. 2 Corinth. 3, Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini, ut in speculo contemplamur. id est, retecta facie aperte et libere, non tecto velamine Moysis. Isaiae quadragesimoseptimo: Revela crura, transi flumina. Hinc Revelare fundamenta alicuius muri aut civitatis, est eam evertere: quia cum eruuntur fundamenta exterra ut omnium oculis nudentur, muri super ea stare non possunt. Ezechielis decimotertio, Micheae primo : Fundamentum eius revelabo. et Psalmo decimooctavo. Hinc oritur et illa locutio, Revelare alicuius turpitudinem: pro, coire cum aliqua: quia tunt fit aliqua denudatio. Quae locutio Levitici 18 saepissime repetitur. Ibidem tamen ista eadem locutio nonnihil varies, cum inquit: Turpitudinem patris tui ne reveles, aut denudes: pro, non habueris rem cum matre, aut noverca, quia etiam illa est quasi tui patris nuditas, quandoquidem coniuges una caro sunt. Porrô quia nihil magis decet ac decorat mulierem, quam pudicitia, verecundia, et contectio tegendarum partium: ideo crebro Revelare nuilitatem alicuius mulieris, vel gentis ac populi, per mulierem aut virginem figurati, est privare eam omni gloria, et contemptam ignominiosamque efficere. Isaiae quadragesimoseptimo, de Babylone dicitur: Revelabitur turpitudo tua, aut pudenda tua. Hieremiae decimotertio: Propter magnitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt simbriae tuae. Et mox: Unde et ego denudavi fimbrias tuas in facie tua, ut appareat ignominia tua. Idem Ezechielis decimosexto. Sic et Nahum tertio: Revelabo pudenda tua. Revelare, et Revelatio, valde crebro significat patefacio, quasi velum occultans rem abstraho, rem denudo. Galatis primo: Ut revelaret filium suum in me. id est, per me, seu me praedicante. Quale sit uniuscuiusque opus, in igne revelabitur: id est, per ignem, seu ministerio ignis comperietur. Psalmo trigesimo septimo: Revela Domino viam tuam. id est, illi patefacito aut indicato tuas curas aut molestias ab eoque opem petito. Matthaei decimo, Lucae duodecimo. Nihil est occultum quod non revelabitur. id est, patefiet. Matthaei decimosexto. Caro et sanguis non revelavit tibi. Lucae secundo. Ut revelentur cogitationes ex multorum cordibus, id est, patefiant in cruco multorum cogitationes pravae, antea per hypocrisin velatae. Et sicut Paulus ait, Quo qui probati sunt, fiant manifesti: primae ad >Corinthios undecimo. Sic Isaiae quinquagesimoterti o, et Iohannis duodecimo: Brachium Domini cui revelatum est? Sic Romanorum primo. Iustitia Dei in Evangelio revelatur. id est, indicatur, manifestatur. Et mox: Ira Dei revelatur de caelo. Isaiae vigesimo secundo. Revelatum est in auribus Domini. id est, blasphemia, quae ibi praecessit, innotuit Domino. Psalmo 98. Notam fecit Dominus salutem suam, revelavit coram gentibus iustitiam suam. idem bis dicit. Isaiae 56. Prope est iustitia mea, ut reveletur. id est, ut toti mundo patefiat. Revelari alicuius malitiam, aut scelera, crebro dicitur. Revelastis praevaricationem vestram, Ezechielis 21 et 23. Revelabitur ignominia fornicationum vestrarum. Oseae 7, Revelata est iniquitas Ephraim. Revelabit terra sanguines suos, et non teget ultra eos, qui in ea occisi sunt. Isaiae 26. Hinc sit, ut non tantum ultimus ille liber Apocalypsis, sed et omnis alia patefactio Dei ac prophetia vocetur Revelatio: quia, ut propheta inquit, Dominus patefacit secreta sua servis suis prophetis, et pereos toti mundo, quae alioqui per sese nemo sciret. Dicitur etiam Revelare oculos et aures, cum Deus eos illuminat seu aperit: vel etiam cum alicui largitur, ut vere ac spiritualiter suam voluntatem ac mysteria videat ac audiat. Psalmo centesimodecimonono. Revela oculos meos, et intuebor mirabilia de lege tua. ubi Revela plane idem quod Illumina significat. Sic Numer. vigesimo quarto, Bileam dicitur revelatus oculos. id est, illuminatos habens oculos. et ibidem vigesimo secundo, Deum revelasse oculos ipsius, ut videret angelum. id est, illuminasse. Sic aures revelari. id est, aperiri aut edoceri, docilesve fieri dicuntur. 2. Sam. 7, Revelasti aurem servi tui dicendo, Domum aedificabo tibi. Sic 1. Paralipomenon 17, Revelasti aurem servi tui, quod ei aedificares domum. Revelat aurem eorum ad correctionem. Iob trigesimosexto. id est, admonet. Ibidem, Revelabit aurem pauperum in oppressione. pro, reddet eos dociles in cruce et afflictionibus. 1. Sam. vigesimosecundo queritur Saul dicens: Non est qui revelet aurem meam. id est, mihi indicet. Sic saepissime alias haec locutio usurpatur. Eodem modo credo accipi vocem Revelationis pro illuminatione, etiam Lucae 2. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. id est, ad illuminandas aut erudiendas gentes. Alii

-- 536 --

1047 exponunt lumen revelandum: sed sequens, Et gloriam plebis tuae Israel, indicat significari aliquem effectum aut bonum gentibus communicandum per Meschiam, sicut Israeli gloriam. Illud sane as ad, non frustra ibi positum est, nec expungi debet: ut quidam in sua perversione facit, Sic possis et illud secundae ad Corinthios tertio accipere: Nos omnes revelata facie contemplamur gloriam Domini. id est, illuminata, clareque cernente. De quo paulo ante dixi. Porro quia nulla est luculentior revelatio cuiusquam, quam cum illud ipsum coram exhibetur: ideo non raro revelari aliquid significat, id coram exhiberi. Ieremiae trigesimotertio: Et revelabo eis multitudinem pacis et veritatis. id est, depromam eis largissimam pacem, et praestabo promissa. Sic Isaiae quadragesimo: Et revelabitur gloria Domini, videbitque omnis caro quod os Domini locutum sit. id est, Meschias, qui est gloriosus Deus, et gloriosa bona afferet, gloriamque Dei, qua destituuntur homines, reparabit, coram exhibebitur, ita ut videamus gloriam unigeniti nobis exhibitam: verissimaque ea omnia esse, quae ante a Deus promiserat. Amos quinto: Et revelabitur sicut aqua iudicium, et sicut torrens iustitia. id est. maxima copia exhibebitur, sicut aquae in copia contingunt. Hoc Hebraismo Revelatio Christi, eius apparitio et adventus dicitur. Talis erit dies, quo filius hominis revelabitur: Lucae decimoseptimo: id est, in suo secundo adventu exhibebitur, aut adveniet: tunc omnium vel maxime patefiet. Primae ad Corinthios primo: Expectantes dum reveletur filius Dei. id est, coram secundo gloriosoque adventu suo exhibeatur, ipsemet adveniat. Sic et secundae Thessalonicensium primo: Vobis vero qui affligimini relaxationem in revelatione Domini nostri IESU Christi de caelo eum angelis potentiae suae. Eadem vox, ac in eodem usu etiam, 1. Pet. 1 et 4 reperitur. Sic et Rom. 8 habet: Quae nunc patimur, nequaquam paria sunt futurae gloriae in nobis revelandae. id est, divinitus donandae. Virtute Dei custodimur per fidem ad salutem, quae parata est revelari in ultimo tempore: 1. Petri 1. id est, exhiberi. Verum non est ignotus hic idiotismus etiam Graecis, Latinis ac Germanis, ut verba Noticiae pro verbis rerum ponantur, seu dictum pro facto, ut Linacer loquitur: et supra, et in quadam Regula Universali idem ostendi. Sic dicit Paulus 2 ad Tim. 4. quod Alexander aerarius sibi ἐδείξατο ostenderit multa mala. Et Germani, Veil guts erzeigen, oder beweisen.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.