Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

RESURGO, iterum surgo, sicut ἀνίστημι . id est, post casum, aut cubationem, vel sessionem denuo me erigo. Per metaphoram, potissimum transfertur ad resurrectionem a morte. Vita enim quasi stare quoddam est, et mors contra ut casus. Quare a morte reviviscere, est quoddam denuo surgere: inde nomen resurrectio, ἀνάστασις . Primum vero significat hoc verbum ac nomen, illam corporum totiusque hominis reviviscentiam, quam Deus decrevit, seque facturum praedixit in extrema die, ut omnes iudicari, ac mali quidem puniri, boni vero felices in regno caelorum esse possint: quando quidem in hac vita tum mali bene, tum et boni plerunque male habent, quod contra Dei iustitiam est. De hac resurrectione disputat Christus Matthaei 22, Marci 12, et Luce vigesimo, cum Pharisaeis, illis quidem eam oppugnantibus rei impossibilitate et absurditate, quod necessario alio qui una res haberet 100 aut plures dominos, nec tot hominibus esset locus ac victus in hoc mundo suffecturus: quod unico tantum exemplo septem fratrum, qui unicam uxorem habuerant, declarant: illo vero eam ex Scriptura et omnipotentia Dei asserente. Sunt autem innumera huius et rei et verbi, praesertim in novo Testamento, testimonia ac exempla: ut Martha ait Ioan. 11. Scio quod resurget in resurrectione, in ultimo die. De hac resurrectione prolixe agitur 1. Corinthiorum 15, et 1. Thessalonicens. 4. Secundo, significat idem verbum etiam istam temporariam resurrectionem, miraculose factam, eorum qui iterum mori debebant. De qua dicit Christus Matthaei 11, Mortui resurgunt. Hebraeos 11 , Mulieres acceperunt ex resurrectione mortuos suos. Verum Scriptura vocat ibidem illam priorem, potiorem resurrectionem. Tertio, resurrectio usurpatur etiam de iustificatione ac adoptione ad vitam aeternam, qua in hac vita ex aeterna morte iniustitiae et irae Dei ad veram spiritualemque vitam resurgimus. De hac potissimum inquit Christus Ioann. undecimo: Ego sum resurrectio et vita: id est, autor et effector spiritualis resurrectionis, ac vitae aeternae. De hac resurrectione agitur etiam Romanorum 6, ubi toties Paulus ingeminat, nos cum Christo vivificatos, et a morte excitatos esse. Hanc resurrectionem vocat Apocalypsis primam resurrectionem: dicitque beatos fore eos qui ea potientur, propterea, quod in eos secunda mors, id est, aeterna damnatio nullum ius potestatemve amplius habeat. Colossens. secundo: Per baptismum resurrexistis cum Christo per fidem. Quarto, resurrectio non raro usurpatur de conversione, aut resipiscentia. Proverbiorum vigesimoquarto: Septies in die cadet iustus, et resurget. Ieremiae octavo: Nunquid qui cadit, non adiiciet ut resurgat? Ephes. quinto. Quare dicit, Surge qui dormis, et resurge a mortuis, et illucescet tibi Christus. Sic Luc. secundo dicitur Christus positus in ruinam et resurrectionem multorum. id est, multi scandalizabuntur eo, ut in impia doctrina permaneant, imo etiam impingentes in hunc lapidem persequutores fiant: multi etiam contra convertentur. Quinto, Resurgere significat ex calamitatibus, quibus per iram Dei obruuntur, emergere. ut 41 Psalm. Ubi decubuit, non adiiciet ut resurgat. Amos quinto: Cecidit, et non adiiciet, ut resurgat, virgo filia Israel: prostrata est in terram, et non est qui erigat eam. Idem et Amos octavo dicitur. Sic et illud primi Psalmi intelligi possit, Non resurgent impii in iudicio, nec peccatores in coetu iustorum. id est, non consistent ibi, sed ob malam causam et adversantem Deum succumbent. Sextô, resurrectio et sessio ponitur aliquando pro isto corporeo motu aut situ: et tamen per synecdochen omnes hominis actiones, consilia et motus, non tantum externos, sed et internos notat. Psalmo 139, Tu cognovisti sessionem et resurrectionem meam, intelligisque cogitationem meam longe ante te. Eadem locutio est et Esdrae secundo. Denique negantur aliquando mortui resurgere. id est, mox ad hanc communem vitam reviviscere. ubi non agitur de illa extrema resurrectione. Iob decimoquarto: Homo cum dormierit, non resurget. id est, non mox reviviscet. Isaiae vigesimoprimo: Mortui non vivent, et vita defuncti non resurgent. Et Isa. quadragesimotertio, de submersis Aegyptiis in mari rubro legitur: Simul dormient, et non resurgent. id est, non cito reviviscent, vere ac penitus perierunt. ¶ Quaerere quis possit, qua ratione aut sensu dicatur Christus traditus propter peccata nostra, et resurrexisse propter iustificationem nostram? Credo hunc esse simplicissimum sensum, quod peccata quidem nostra, aut iniustitiae in eum translatae, eum adegerint ad mortem: sed ideo surrexisse, ut nos tanquam mediator et perpetuus sacerdos, ad dexteram patris sedens, ad thronum gratiae fide accedentes iustificet et salvet. Hanc vim et efficaciam resurrectionis Christi cupit Paulus Philip. 3 cognoscere. Verum de priore loco clarius in praepositione PER dictum est. Resurrectio vitae et condemnationis. Ioann. 5, Et prodibunt qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem damnationis. id est, alii resurgent ad vitam aeternam, alii ad aeternum exitium. Christo singulari quadam ratione piorum resuscitatio tribuitur: sicut ipsemet aliquoties repetit, se credentes resuscitaturum esse in novissimo die. Sic 1 Corinthiorum decimo quinto, dicitur perinde per Christum futura resurrectio, sicut per Adamum accidit mors, et Actorum 4 ac 17, in nomine IESU dicitur annunciari resurrectio. Sic et Philippens. tertio Paulus dicit, se id sollicite agere, ut possit pervenire ad resurrectionem mortuorum. ¶ Dicat aliquis, Cur hoc tanquam eximium quoddam beneficium Christi erga pios praedicatur, quod tamen etiam impiis continget?

-- 534 --

1043 Responsio: Causa est, quia piorum resurrectio vera illa, et quasi duplicata resurrectio erit. Illi enim non tantum ad perpetuam vitam, aut durationem resurgent, sicut impii: sed etiam resurgendo simul plenissime instaurabuntur ad imaginem Dei, gloriosissimaque specie superinduentur, denique et ad veram vitam resuscitabuntur: cum impii ad veram perpetuamque mortem sint revicturi, et quidem nudi ac exuti omni Dei gloria, vestiti vero imagine horrenda et tristi deformitate satanae. Haec autem gloriosa restitutio, instauratio ac resuscitatio, proprie beneficium Christi est, solisque credentibus continget. ¶ Miretur quis, quare coniungatur quaestio de animae immortalitate cum corporum resurrectione, quomodo ex alia sequatur altera: cum et anima immortalis esse ac vivere possit, etiamsi corpus non resurgeret? Et ut maxime perinde anima esset in nihilum redacta, sicut corpus: tamen Deus posset utrumque suscitare. Coniunguntur autem istae duae dubitationes in disputatione Christi cum Pharisaeis, Matthaei 22, et Pauli 1. Corinthiorum decimoquinto. Nam Saducaei negantes resurrectionem, negabant etiam esse ullum spiritum, aut animae immortalitatem. At Christus ex vita animae Abrahami et Isaaci, probat eorum resurrectionem. Contra Paulus 1. Corinthiorum decimoquinto , ex negata resurrectione dicit sequi, nos tantum ad huius vitae commoda spem in Christo habere seu hanc solam vitam nos vivere, eoque animam esse mortalem. Etsi autem haec quaestio non est huius instituti, et requireret prolixiorem tractationem: breviter tamen respondeo, Istius coniunctionis duarum quaestionum, nempe immortalitatis animae et resurrectionis corporis, seu contra mortalitatis animae et corporis, perpetui interitus aut abolitionis aeternae, esse ipsarum duarum hominis partium summam coniunctionem. Non enim ita est condita anima â Deo, ut perpetuo sola vivere sine corpore debeat, sicut angeli: sed cum sit tantum altera pars hominis, necessario requirit etiam alterius separationem, ut fieret homo integer, et qui totus peccavit, totus puniatur: vel contra, qui totus est Christo insertus, ac per eum iustificatus, ac filius Dei factus, totus etiam in perpetuum vivat. Si igitur corpus nunquam debet per resurrectionem reparari, necessario etiam altera hominis pars, nempe anima, erit manca. et veluti nihil. Quod si illa vivit, et in perpetuum vivere, ac vel bene vel male habere debet: necessario et alteram ad se omnino pertinentem partem aliquando recipere debet, ut in perpetuum integer homo existat. Sic igitur ex immortalitate animae, etiam corporis immortalitas per resurrectionis instaurationem facta solide deducitur: et contrâ, ex plena perpetuaque abolitione corporis, etiam animae tanquam mancae ac mutilae partis (ut ita dicam) nullitas interitusque, consequitur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.