Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

RESPONDERE, primum habet hunc [?: usita- ] mum Hebraismum, ut significet Incipere loqui: idque [?: ] in Veteri, tum et in Novo testamento. Exempla sunt passim obvia. Excusant autem, aut explicant aliqui ita [?: ] Hebraismum, quod licet non alterius sermoni sermo aut responsio reddatur: at redditur vel rei ipsi, aut alicui necessitati sermonem postulanti: vel etiam cogitationibus auditorum, cupientibus scire aliquid, aut alioquae institutionem desiderantibus. Huc et illud [?: acc- ] . quod loquuturi miro studio captant prius alterius [?: ] monem: eoque eum plerunque prius interrogant, ut dicendi occasionem habeant. De quo in Generalibus. Significat et id quod Latini dicunt Correspondere aut etiam pendere. Genesis trigesimo: Cras respondebit [?: ] cia mea. id est, continget mihi, Deo ita operante, praemium dignum meo fideli labore, quo hactenus tibi gratis sum famulatus. Vicinum huic est quod Latini dicit, non respondent ultima primis, Non respondent fractus labori, Non respondet tellus votis avari [?: ag- ] Aliquando significat testari, aut testimonium probat quo aliqui praedictum locum Gene. trahunt. Isaiae tertio: Agnitio vultus eorum respondet illis. pro, [?: ex- ] eorum facile deprehen ditur malitia eorum id est [?: ] vultus testatur latentem animi malitiam. Deute: vigesimoprimo: Tunc respondebit canticum istud [?: in---- ] ctu eius in testem. id est, testabitur illos deliquisse et defecisse, eoque optimo iure puniri. Deuteronom. decimonono : Si surrexerit testis iniquus, ut respondere intra hominem praevaricationem. 2. Samuel. primo [?: ] tuum respondet contra te. Oseae quinto: Respondere arrogantia Israelis in facie eius. Respondere sapientiam et prudentiam. Dan. 2, est sapienter et prudenter loqui re spondere pacem, Deuteron. 10, est pacifice et amice correspondere, ut quaese dedere et conditiones pacis recipere velit. Respondere verbum, est responsum dare: 1 Regum duodecimo. Aliquando significat exaudire Psalmmo 3, Voce mea ad Dominum clamavi, et respondi mihi de monte sanctitatis suae. id est, exaudivit. Isaiae quinquagesimooctavo . Tunc clamabit et ipse respondebit Respondet autem Deus in exaudiendo tripliciter. Primum, ipsa exauditione. id enim omnis orans maxime agit, ut exoret. Secundo, testificatione sui Spiritus affirmantis cordi nostro, nos esse exauditos. Tertio. [?: ] to ipso petito beneficio, quae (ut ita dicam) vel realissima responsio est. Respondere Deus dicitur prophetae, aut alii consulenti eum, cum illi ad quaesita dat responsum Iob cap. 14 inquit. de extremo iudicio ac ressurectione. Tunc vocabis me, et ego respondebo. id est, ut audiam vocem tuam in sepulchro, et prodibo [?: ] reboque veluti citatus. Respondent peccata contra [?: ] id est, testantur aut accusant nos. Isaiae 59. Sicut et [?: ] contra iustitia, Gen. 30. de quo loco diximus. Aliquando

-- 533 --

1041 significat canere, quia canentes aliquando alternatim canunt, et sibi veluti respondent: quia amant alterna Camoenae. Ideo dicunt servi Achis, 1. Samuelis 21. Non ne hic est ille David, cui responderunt in tympanis: Percussit Saul in millibus suis, et David in myriadib. suis? Hinc putant aliqui esse illud Graecum verbum, quo tum Septuaginta, tum et Lucas de Anna prophetissa utitur, ἀνθωμολογεῖτο : tametsi illud potius ad Deum respicit, quod pro accepto beneficio vicissim Deo confitebatur, aut gratias reddebat. Aliquando significat reipsa facere quod mandatur. Isa. 65 et 66. Quare clamavi, et non respondistis: locutus sum, et non audivistis? id est, me loquente non estis conversi, nec obedivistis. Romanorum nono: Tu quis es, qui respondeas Deo? id est, qui rixaris et litigas cum Deo? Id proprie Latini dicunt Responsare. id est, non acquiescere in ullo Dei responso, sed semper contra rixari ac litigare. Invenire responsum, Iob 32 id est, posse respondere. 2. Corinth. 1, Responsum mortis habuimus. id est, certissimam et velut immotam sententiam de praesenti morte in me conceperam, veluti damnati audiunt contra se sententiam mortis ferri. Sicut olim iurisconsultorum, praetorum et principum responsa pro immotis decretis habebantur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.