Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

RESPICERE, non tantum in Sacris, sed et in profanis significat favere alicui, misereri ipsius, eique opitulari, propterea quod cui bene cupimus, cuiusue miseremur, eum crebro etiam oculis respicimus: sicut Germani dicunt, Ich wolt dich nicht ansehen. Quinetiam divinum favorem aut misericordiam etiam Ethnici hoc verbo significant. ut Terentius in Andria inquit: Carine, me et te, nisi quid dii respiciant, imprudens perdidi. Et in Phorm. Dii nos respiciunt, gnatam inveni nuptam cum tuo filio. Porro in Sacris multo etiam frequentior usus est huius significationis. Est vero duplicata figura, nempe tum anthropopathia, quod Deo aspectus tribuitur: tum etiam metalepsis, aut metonymia, quod externus oculorum motus internam animi affectionem, effectu pro causa posito, significat: tametsi etiam externam opitulationem, quae interni affectus et externi oculorum motus consequens est, complectatur, ut hic tertius quoque tropus accedat. Exempla sunt passim innumera. Quoniam respexit ad humilitatem ancillae suae: vel potius ad afflictionem, aut tristem statum ancillae suae. Aliqui putant esse Hebraismum, et vertendum esse, Respexit ad humilem ancillam suam. Eadem locutio plenius habetur. 1. Samuelis primo, quo etiam D. Virgo respexisse in suo Cantico videtur: O Iehova exercituum, si respiciendo respexeris afflictionem ancillae tuae, et recordatus mei fueris, et non oblivisceris ancillae tuae, et dederis ancillae tuae filium. ubi Respicere, recordari, et non oblivisci afflictionis Annae, est moveri eius calamitate, misereri, opemque ei ferre. foecundando

-- 532 --

1039 eam. Deuteronom. vigesimo sexto, Respexit humilitatem nostram. id est, afflictionem nostram. Sic et Ieremiae quadragesimoseptimo: Propter sonitum incessus ungularum equorum, etc. non respexerunt parentes ad liberos ob debilitatem manuum. id est, non sunt miserti eorum calamitatis, fugiendi studio, et ob propriam imbecillitatem. Huius significationis variae sunt in Scriptura phrases: ut, Respicere de caelo, Psalmo 80. Respicere et misereri. Respicere oculis, Secundum multitudinem miserationum respicere: Psalmo 69. Respicere in testamentum suum: Psalmo 74. item respicere in faciem Christi, Psalmo 84. Respexit in orationem afflictorum: Psal mo 102. Sic et Psalmo 113, et 138, Dominus in altis habitat, et humilia respicit. Threnorum 5. Intuere, et respice opprobrium. Aliquando significat simpliciter probare et amare: ut cum Deus dicitur respexisse Abelem, et eius victimam. Cainum autem non respexisse. Indicium autem illius respectus aut approbationis, fuit proculdubio ignis caelitûs demissus ad absumendam victimam. Numer. decimosexto: Sacrificia eorum ne respicias id est, non probes, Sic et Malach 2 dicit Deus: Non ultra respiciam ad sacrificium, nec accipiam placentam de manu vestra. Isaiae sexagesimosexto: Ad quem respiciam? ad eum qui est pauper, et contritus spiritu: hic tum amorem, tum et misericordiam Dei intelligere commode queas. Levit. vigesimosexto: Respiciam vos, et crescere faciam. id est, amabo, fovebo. Significat hoc verbum etiam sperare, ut in voce OCULUS diximus. unde enim speramus aut expectamus aliquid boni, eo crebro respicimus. Isaiae trigesimoprimo: Vae qui confidunt in humanis praesidiis, et non respexerunt ad sanctum Israelis, neque Iehovam quaesierunt. id est qui non speraverunt, et petierunt opem â Domino. Hos. 3, Filii Israel respiciunt ad deos alienos id est, eos sectantur, colunt, et in eos sperant. Eadem locutio cultum verum ac falsum significat etiam Isaiae 17, In die illa respiciet homo ad factorem suum, et ad S. Israelis spectabunt: et non respiciet ad altaria, et ea quae fecerunt digiti eius. id est, ad iola. Nonnunquam significat admirari, et imitari aliquos. Psalmo quadragesimo. Beatus vir qui posuit Deum fiduciam suam, et non respexit ad superbos et declinantes ad mendacium. id est, non est imitatus illos in quaerenda ope idolorum aut potentum. Respicere est etiam aliquo abire, aut alicui negocio reique sese penitus dedere. Isaiae decimotertio. Unusquisque ad populum suum respicient: unusquisque ad terram suam fugient. id est, ex Babylone abibunt. Sic Isaiae quinquagesimosexto: Universi in viam suam respiciunt, quisque ad lucrum suum. id est, singuli sacerdotes ac doctores, neglecto suo ministerio, sua agunt, et sua commoda captant. Gen. 19, Angeli educentes Lotum cum suis e Sodoma, iubent eum fugere in montem, et prohibent ne retro respiciat. Quod cum uxor eius non observasset, conversa est in statuam salis. Quo mandato et facto adumbratum videtur esse illud quod Christus Lucae 9 dicit: eos qui manu ad aratrum admota, retro respiciunt, non esse idoneos ad regnum caelorum. id est, Christianos perinde intentos, atque adeô totos esse debere in suo Christianismo ac regno Christi promovendo: ac arantes coguntur perpetuo respicere in boves trahentes, et in ipsum quoque aratrum, ne a recta linea et proposito sulco usquam aberrent. Qui vero id non faciunt, illi tandem obstupescunt, et sensum verae pietatis prorsus amittunt, una cum ipso Spiritu S. eos vivificante. Respicere personam, aut faciem, supra in Persona et Facie est expositum. Respicere, significat aliquid considerare, et considerati conditione aut natura moveri. Isaiae 5. Vaeiis qui indulgent voluptatibus, et opus Domini non respiciunt, nec opus mauvum eius considerant. Sic iubet nos Christus respicere aves caeli, quae neque serant, neque metant, et tamen Deus illas alat. id est, considerare nos eas vult, [?: ] inde providentiam Dei discamus. Sic et illud accipi potest, quod Psalmo vigesimoquinto inquit: Respicere inimicos meos, quia multiplicati sunt. id est, considere et moveare eorum multitudine ac ferocia, meoque periculo. Respicere, aliquando idem est quod conari, [?: ] liri, agere aliquid. Lucae 1, In diebus, quibus respexit Deus ut auferret opprobrium meum inter homines. id est egit, et peregit ut auferret. Act. 22 dicit Ananias: [?: S--- ] frater, respice. id est, iterum aspice, iterum utitor [?: ] aut recipe visum, quem amiseras. Respicere saepe [?: ] dum, in locorum et aedificiorum descriptionibus significat aliquo versum esse. Sic Ezech. 40, portae tempi describuntur, quod aliquae ad Orientem aut [?: Men-i ] respiciant. Respiciente mane reversum est mare, Exod. 14. id est, summo mane, cum sol radiis suis inciperet respicere mundum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.