Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

RAMUS arboris tum effectus est, eoque nonnunquam filios denotat: tum ornatus et vis fructifera, ideoque magnatum gloriam et potentiam designat. sicut est videre in arbore exprimente Nabuchodonosorem, Daniel. 4 sub cuius ramis, et in cuius ramis varia animalia victitabant: quibus paulo post fuit divinitus privatus. Ramos arboris pullulare, est eam virere ac vigere. Iob 14. Contra arescere, est eam perire. Iob 15. Per metaphoram autem significat sortem ac conditionem hominum. Sic et regnum Assyrium comparatur pulcherrimae cedro, amplissimos et altissimos ramos habenti. Ezeck. 31. Sic et cap. 17 ac 19, regnum Iudaicum cum vite ramosa comparat. In posteriore capite dicit, ignem ex ramis eius exiisse, qui eam perdiderit: quod significat perfidiam Ezekiae. Rom. 11 aliquoties vox Ramus et Rami significat Israelitas eius temporis, qui fuerunt ex primis patriarchis, veluti ex radice quadam producti: de quo Pauli loco supra in voce Radicis aliquid dixi. Defractos enim ibi dicit Ramos esse: id est, multos Iudaeos desiisse esse membra Ecclesiae Dei. Rami eius facti sunt albi, Ioel. id est, Delectantur quaedam animalia, in ter quae asini, corticibus ficulnearum: iis cum privantur rami, albedo earum apparet, et simul arescunt: per illam igitur decorticationem hostilis vastatio regni Iudaici innuitur, Rami teneritudine exprimit vernum tempus Christus, Matth. 24: quia eo tempore incipit se effundere succus per arborem sub corticem serpens, ita ut tunc facillime cortex a ramo abstrahi possit. Vult autem indicare, quod sicut illa effusio succi aut teneritudo rami indicat vernum tempus, et aestatem imminere: sic et ipsos debere ex illis signis cognoscere, quod adventus Christi, finis mundi, et extremum iudicium prope sit. Caedere ramos, et tum humi spargere, tum et in manibus portare solebant olim Iudaei in publica laeticia pompis ac triumphis. Sic igitur Matt. 21 caedebant ramos, et sternebant Christo equitanti in illa sua regali pompa et introitu in Hierosolymam. Ioannes vero cap. 12 dicit, Iudaeos acceptis ramis palmarum obviam Christo venienti processisse. Solebant enim eis rami palmarum virtutem et victoriam significare, sicut Latinis laurus semper virens: de qua significatione in vocabulo Palma. Tametsi etiam phrasis Latina, palmam consequi aut dare, eandem etiam illorum consuetudinem fuisse testetur. Inde et Martyribus pictores ramum palmae appingunt: et simiae istae veterum rituum, ramos consecrant, gestantque, et Palmarum festum celebrant.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.