Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

REQUIES, non raro idem valet quod pax, atque adeo tranquilla felicitas. Matthaei 11. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quod mitis sim corde, et invenietis requiem animabus vestris. id est, [?: ver-- ] pacem ac felicitatem Psal. 95. Quibus iuravi in ira mea, quod non introibunt in requiem meam. id est, in eam requiem ac felicitatem, quam ego dabo meis. Psalmum 116, Revertere anima mea in requiem tuam. id est, in felicitatem ac tranquillitatem conscientiae: nempe ad Deum ipsum, ut ipsemet Psaltes sese explicat. Proverbiorum 1: Requies imperitorum interficiet eos, et felicitas statorum perdet eos id est, res secundae ac prosperae [?: ] exitio imperitis et stultis, etc. Vicina huic significata est, quod pro habitatione aut mansione ponitur. Unusquisque enim in sua domo requiem habere solet Psalmo 132, Surge Domine in requie tua. Et mox: Erigit Dominus Sion, expetivit ut esset habitaculum eius. Haec requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam concupivi eam. Sic de loco quietae ac sibi gratae mansionis accipere possis illud Christi, quod satan semel expulsus ex aliquo peccatore tanquam ex suo gratissimo domicilio, oberret, quaerens quietem: id est, [?: ] modam dulcemque sibi habitationem. quam cum reperire nequeat, revertatur in suum prius domicilium, relabente illo homine in sua pristina peccata. [?: ] opulentae. Isaiae 32, Habitabit populus meus in requietis opulentis. id est, habebit pacem ac divitias, seu [?: re-- ] necessariarum abundantiam. Requiem dare a labore. Isaiae 14 , Et erit in die illa, qua tibi Dominus requiem dederit a labore, aut dolore ac tremore tuo, et a servitudine dura, quam servivisti. Et sumes parabolam hanc, etc. Sic saepe in Veteri testamento accipitur haec vox de liberatione, et tranquilla felicitate. Requies mensae [?: ] recreatio illa quae contingit ex victu post diurnam [?: ] fatigationem. Iob 36, Requies mensae tuae plena erit pinguedine. id est, ut laute pascereris. Non habui requiem spiritui meo: 2. Corinth. 2. id est, non fui [?: ] tranquillo et quieto, quandoquidem non reperi Titum fratrem meum mihi gratissimum, et cum primis necessarium. Non habere requiem Apocalyp. 14, significat simpliciter non cessare aut desinere: non significat [?: ] felicitate. inquit enim: Quatuor illa animalia non habebant requiem die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sancctus, Sanctus. Sed ibidem postea 14 capite, significat perpetuo torqueri. Requies significat etiam [?: coc- ] tionem familiae, aut rei familiaris: ut Ruth primo. [?: ] Iehova ut inveniaris requiem unaquaeque in domo [?: ] ri sui. id est: Dei Iehova, ut consequamini viros liberos et rem famil amplam. ac in ea tranquillam ac commodam vitam: nec semper ita viduae, orbae et pauperes oberretis, ut nunc. Aquae requietum, sunt aquae frigores, suoque frigore animalibus in aestate sitientibus, [?: -tibus ] et inflammatis, quietem parientes, easne recreates. Psalmo vigesimotertio: Ad aquas requietum conduxit me. Deus dicitur requievisse die septimo, Gen. secundo, et Exod. vigesimo: quod humano [?: quod- ] re dictum est. Significat autem, eum desiisse a fabricandis novis creaturis. alioqui in regendis, propagandis ac conservandis illis iam fabricatis, operatur usquae ordo: teste Christo, qui una cum eo operatur. [?: ] re in monte Domini, Psal. 15, est, vera quiete ac pace conscientiae, aliisque Dei bonis frui, hic in Ecclesia, de [?: ] in vita aeterna. Caro mea requiescet in spe: Psalmo decimosexto, et Actorum 2. id est, tranquilla erit in sepulchro, expectans mox sequuturam resurrectionem. Quievit Syria super Ephraim: Isaiae 7. id est, conspiravit ad eo quia socii et confoederati in se invicem acquiescit sperantes inde eximium auxilium ac commodum. Acquievit in fecibus. suis, Ier. 48. id est, perpetua in suis [?: ] bus et opibus tranquille egit. Requiescere [?: ] [?: ]

-- 531 --

1037 ad quos, supra in voce Spiritus explicatum est. 1. Samu. 10. Requiescere indignationem Dei, est finem habere: ut supra ostensum est, Quiescere ali quando significare desinere, aut omnino finem habere. Ezek. 5 et 16. Ego quoque faciam quiescere in te furorem meum, et recedet zelus meus a te, quietusque ero, et non indignabor amplius. id est, acerbissimis suppliciis te afficiendo ita animum meum explebo, ut irasci desinat. Sic 23 cap. Faciam quiescere scelus tuum. id est, cogam te ab eo desistere. Non requiesc et virga impietatis super sortem iustorum: Psal. 125. id est, non diu aut perpetuo dominantur impii super pios, ne eos pii in sua impietate imitentur. Requiescet super illum pax vestra, Lucae decimo: id est, continget ei pax a vobis illi petita, per salutationem vestram. Requiescere faciet benedictionem in domo tua: pro, benedicetur domus tua รข Domino, continget illi benedictio. Requiem facere, aut dare alicui. est, eum liberare a difficultatibus et calam itatibus, quibus premebatur, eumque in tuto ac quiete collocare. Esther 2, Atque requiem provinciis fecit, deditque dona secundum potentiam regiam. id est, provinciarum tributa et alia duriora ac graviora onera imminuit. Requiescemus super eum, quemadmodum cadit ros super terram: 2. Sam. 17. id est, ita omnia ac subito nostra ingenti multitudine circa castra Davidis occupabimus, ac si ros aut pluvia super eum ac omnia vicina loca cecidisset.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.