Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

REPUDIUM, fuit dimissio uxoris, seu dissolutio matrimonii, Ethnicis usitata et Iudeis: idque ferme pro libitu, ac citra gravissimam causam, Deut. 24. Eam nimiam licentiam dissolvendi coniugii, Christus Matth. 5 et 19 reprehendit, ac restringit ad solam causam aut casum adulto rii. Modestinus Iurisconsultus id discrimen esse dicit inter Divortium, et Repudium, quod divortium fiebat inter iam coniuges, sed repudium inter sponsum et sponsam. Verum constat, non tantum in Sacris: sed et in prophanis literis vocari repudium, etiam coniugum separationem. Cum vero fiebat repudium, dabatur

-- 530 --

1035 mulieri libellus repudii, qui vocabatur ab Hebraeis Sepher Chrithuth, libellus excisionis aut succisionis: eo quod praescindebat vincula ac obligationes coniugii. Qualis ea forma fuerit apud Iudaeos, ignotum est. Monsterus de praesenti Iudaeorum repudio ita scribit: Porro גידוש proprie est repudium et eiectio mulieris: libellum vero repudii magistri Hebraeorum vocat גט , qui veluti testis est repudii, in quo maritus resignat omne ius quod habuit in uxorem. Utuntur autem Hebraei multis et variis ceremoniis, cum hunc parant libellum. Sed quoniam nihil in eis nisi meras superstitiones invenio, nolo hic lectoris animum illis gravare. Utuntur autem in libellis huiusmodi forma: In quarta Sabbathi, in vigesimo mensis Sivan, anno quinquies millesimo ducontesimo nonagesimo tertio a creatione mundi, hîc, et in hac civitate, Ego Iacob sic cognominatus, filius Rabbi Izhac, volui ex animo, atque citra ullam coactionem dimisi et eieci hanc, quae hactenus fuit uxor mea filia illius Rabbi: et concedo ei potestatem et licentiam, ut pro libitu suo vadat quod voluerit, ducique possit ab omni viro, nec eam quisquam prohibere praesumat. In cuius rei testimonium dedi ei librum repudii, et schedam dimissionis, atque signaculum divortii, iuxta constitutionem Moysi et Israel. Romanorum porro forma libelli repudii haec fuit: Res tuas curato, res tuas tibi habeto. Vide tractatum de Divortiis. Porro olim repudium tum gentilium, tum et Iudaeorum, fuit integra dissolutio, ut uterque esset liber, haberetque plenum ius contrahendi novum coniugium: quod et iam in nostris Ecclesiis in legitimo divortio in nocenti personae conceditur. Pontifex Romanus in suo regno habuit quoddam semidivortium, ut id Erasmus vocat, ita ut coniuges solummodo a societate mensae ac lecti separarentur, novi vero coniugii nec nocens nec innocens persona ius haberet. Contra quem abusum, aut potius noxium errorem, scripserunt non tantum nostri doctores, sed etiam Erasmus, Caietanus in suis Commentariis super Paulum: et denique Catharinus admodum prolixe, cuius liber est excusus Romae anno Domini 1552. Porro sicut coniunctio Ecclesiae cum Deo ac filio eius comparatur coniugio, tum in Veteri, tum et in Novo testamento: sic et separatio eorundem, repudio aut divortio. Transferuntur igitur per metaphoram ad utrumque coniugalia verba. Isa. 50 inquit Deus ad Iudaeos: Quis est iste libellus repudii, quem dedi matri vestrae, quod eam dimiserim? aut cui ex creditoribus meis vendidi vos? Ecce propter iniquitates vestras venditi estis, et propter scelera vestra abiecta est mater vestra. Quasi dicat: Non sponte dedi synagogae repudium, sed coactus eius peccatis. Idem, eisdemque locutionibus ac vocibus repudii metaphorice disseritur, de abiectione et revocatione Israelis.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.