Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

RENASCI, Regenerari, et Renovari, verba magna ex parte synonyma sunt: alicubi tamen differunt. Utitur autem Scriptura, praesertim Novi testamenti, hisce ver bis ad declarandam perditissimam, corruptissimamque, ac simul infelicissimam aut tristissimam nostram naturam: ita ut quantacunque sit, et quicquid habeat vel ex utero matris allatum, vel postea sua industria in scientiis, aut etiam virtutum, nedum vitiorum habitibus acquisitum, sit Deo nimirum adversum, reum, et ad aeternam miseriam destinatum: et porro ad significandum, oportere hominem abiecta prorsus illa priore natura ac nativitate, renasci, regenerati, ac renovari,

-- 528 --

1031 siquidem Deo acceptus et salvus esse velit: quia quicquid ex carne nascatur, aut ab ea sua industria ac quira tur, sit tantum caro, sintque omnes homines secundum illam priorem nativitatem filii irae ac diaboli, eiusque man cipia, ac ad eius imaginem nati et formati. Hanc prioris naturae aut creaturae, totiusque nativitatis, et omnis industriae ac sapientiae carnis damnationem, mortifica tionem, ac quasi abolitionem, Scriptura summo studio urget: et novam nativitatem, creaturam, et hominem ad imaginem Dei formatum, et ad bona opera conditum ac idoneum flagitat ac exigit. In hac igitur re exponenda utitur praedictis tribus verbis, et aliis, Iohan. 3. Amen dico tibi, nisi quis fuerit genitus denuo, non potest videre regnum caelorum. Et mox: Nisi quis genitus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum caelorum. 1. Pet. 1, Deus secundum magnam misericordiam regeneravit nos ad spem vivam. Tit. 3, Deus non ex operibus iustis, quae fecimus nos, sed ex sua misericordia salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis, et renovationem Spiritus sancti. In hoc ultimo loco puto regenerationem proprie significare illam imputativam, aut (ut ita dicam) rationalem nativitatem, qua a Deo, ex regno Satanae, in suum ac filii sui regnum ita transferimur, ut iam pro iniustis iusti coram Deo habeamur, pro filiis irae ac Satanae, et hostibus Dei, eius domestici ac filii gratiae adoptati, et haeredes aeternae vitae simus. Quare hunc effectum iustificationis, reconciliationis, adoptionis ac haereditatis vitae aeternae tribuit hic Paulus lavacro: id est, baptismo, nempe promissioni ac gratiae ob meritum Christi nobis a Deo oblatae. Per renovationem vero intelligo secundum beneficium Christi, ipsam nempe instaurationem hominis, qua illud vetus lapideum et adamantinum cor, illaque diaboli imago ex pectore nostro excinditur, ac novum cor ac imago Dei in nobis formatur, et omnino mortificato illo veteri Adamo novus homo in nobis condi incipit, ad obedientiam et bona opera idoneus ac promptus. Sed de discrimine ipsarum rerum, nempe regenerationis ac renovationis, postea dicam, nunc plura exempla locutionum et vocum harum ac similium, quatenus eis Scriptura promiscue utitur, adiungam. ΒΆ De hac Regeneratione dicit Iohannes cap. 1: Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis hanc dignitatem, ut filii Dei fierent: nempe iis qui credunt in nomen eius, qui non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo geniti sunt. 1. Pet. 1, Renati non ex semine mortali, sed ex immortali per sermonem Dei vivi, et manentis in aeternum. 1. Iohan. 3. Quisquis natus est ex Deo, peccatum non committit. Quoniam semen ipsius in ipso manet, nec potest peccare, eo quod ex Deo natus est. Sic et Petrus dicit 2 primo, nos divinae naturae consortes esse factos. 2. Corinth. 4: Etiamsi externus noster homo corrumpitur, internus tamen renovatur quotidie. Ephes. 4, Deponite veterem hominem, qui corrumpitur secundum cupiditates deceptionis: renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum conditus est in iustitia et sanctitate vera. Colloss. 3: Exuentes veterem hominem cum operibus suis, et induentes novum illum qui renovatur ad agnitionem secundum imaginem eius qui condidit ipsum. Hic novus homo, et nova creatura passim in Sacris literis celebratur: praesertim 2. Corinth. 5. Rom. 7 et 12: Gal. 6. Ephes. 2, 4. Coll. 3, et alibi. Regeneratio, Matth. 19 accipitur pro integra instauratione hominis, et totius naturae in fine mundi. inquit enim ibi Christus: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes XII tribus Israel. Quod autem Regeneratio, cum de peccatoris regeneratione agitur, latius pateat quam renovatio, patet ex superius citato loco Tit. 3: deinde et ex eo, quod regeneratio necessario complectatur aliquando etiam reconciliationem, iustificationem et adoptionem in filios haeredes Dei: at renovatio, tantum corrupti hominis instaurationem denotat. Sic et Ephes. 2 Paulus, [?: p- ] salvationem peccatoris ex gratia aut favore Dei, et [?: ] no iustitiae factam, addit, nos ad bona opera condi, [?: ] in eis ambulemus. Verum quod iustificatio non complectatur renovationem, in proprio Libello, cum Dissputatione de Iustificatione impresso, multis testimonniis et argumentis a me probatum est. Discrimen [?: ] Renovationis et Poenitentiae, in illo ipso maiore [?: ] lo aut Disputatione, propositione LXXVII, plene demonstratum declaratumque est.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.