Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

REDIMO verbum sua compositione sonat, quasi iterum emo, id quod ante a me in alienam potestatem aliqua ratione aut iure transivit. Sic res Deo offerendas, et tamen ad oblationem parum idoneas, aut quas alioqui non libenter amittebant Iudaei, redimere iubentur Numeri decimonono: Sed redimendo redimes primogenitum hominis, et primogenitum iumenti immundi. Valde crebro hoc verbum significat liberare: qood inde factum est, quia qui in tristem servitutem erant venditi aut rapti, redimebantur data pecunia. Sic et facinorosi non raro data pecunia ex castigatione corporis liberabantur, iuxta Regulam: Qui non habet in aere, luat in corpore. Exempla, ubi liberationem significat, plane innumera sunt, quorum aliqua recitabo. Exodi sexto: Redimam vos brachio extenso: id est potenter agendo, grandia miracula edendo, et tristibus poenis Aegyptios affligendo, liberabo vos. Ieremiae decimoquinto: Eruam te de manu pessimorum, redimante de manu fortium. Redimere a bello in pacem: Psalmo quinquagesimo quinto, Redemit in pacem animam meam, a bello quod erat adversus me: pro, eripuit me ex praelio, et restituit mihi pacem. Iob quinto: Redimet te in fame a morte. Psalmo 103, Qui redimit de fovea vitam tuam: id est, liberat animam tuam a sepulchro aut etiam inferno. Psalmo 107. Dicant redempti Iehovae, quos redemit de manu inimici: seipsum declarat. Psalmo 111, Redemptionem misit populo suo: id est liberationem. Vicina, et tamen magis propria huic verbo significatio est, cum ita significat liberare aliquem ei detur pro eo precium aut compensatio aliqua, sicut pro bello captis liberandis certa pecunia numeratur. Psalmo quadragesimonono: Fratrem redimendo non redimet vir, nec dabit Deo precium redemptionis eius. id est, non poterit dato precio Deo liberare eum, te moriatur: quasi persuaso magnitudine precii Deo, ut [?: ] parcat, et patiatur eum diutius aut semper vivere. sicut in bello interficiendi orant victorem, magna pollicendo, ut sibi parcat. Psalmo 130, Multa est apud Iehovam redemptio, ipse redimet Israelem ab omnib. iniquitatibus suis: id est, dato precio passionis Christi liberabit. siquidem foecunda et praepotens, perpetuoque valens ac vigens est illa eius redemptio aut liberatio. Gal. tertio: Christus redemit nos de maledictione legis, factus maledictio: id est, semet dedit legi puniendum, ut nos ab eius poenis liberemur. Sic sequenti cap. Christus factus est sub lege, ut eos qui sub lege erant re dimeret. Qui dedit semetipsum, ut nos redimeret ab omni iniquitate: Tit. secundo. Sic primae Petri primo: Non estis redempti auro aut argento. Apocalyps. quinto: Qui nos redemit Deo, suo sanguine. Redemptio alias ipsam actionem liberationis, alias ius aut potestatem liberandi aliquem, alias denique precium quo quis redimitur, significat. Exodi vigesimoprimo: Si redemptio ei imposita fuerit, det precium aut redemptionem animae suae, secundum quod fuerit positum super eum. Ubi prius redemptio videtur significare ius aut facultatem se redimendi, quae a iudicibus tali reo concessa est: posterius autem, notat ipsum precium. Galli corrupto vocabulo, deglutitisque pluribus literis, pro redemptione dicunt ranson: quod iam etiam Germanici milites usurpant. Iob trigesimosexto, Magnitudo redemptionis non faciet te declinare. pro, quantumvis magnum precium redemptionis dederis, non liberabit te ab imminente plaga Dei. Exodi trigesimo: Redemptionem animae suae dabit, ne sit plaga in populo. id est, sacrificium pro redemptione. Sic Isaiae quadragesimotertio: Dedi precium redemptionis tuae Aegyptum. id est, Aegyptum pro te puniri faciam, ut tu evadas: sicut si pater suam iram et castigationem avertat a filio in canem, aut servum. Redime tibi redemptionem meam. id est, ius propinquitatis et redimendi bona, et accipiendi uxorem fratris mortui.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.