Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

RACHA, ῥακὰ . Matthaei quinto: Quid dicerit fratri suo, racha. Dubium est quid ibi significet. Alii enim eam deducunt a themate רע ra, malus: quasi dicat, Tu male vel malum tibi. Alii tantum interiectionem quandam irati animi esse putant. Alii â sputo deduci, quod vocant רוק : sicut Germanice dicas, Pfui dich. Du wirst ein pfui einlegen, quod itidem non procul ab interiectione differt. Ego scriptionem Heb. respiciens, puto significare levem, vanum aut etiam nihili. Solet enim hoc epitheto רקים rekim usitate leves et improbi homines notari. ut Iudic. 7 dicitur Abimelech conduxisse leves et vacuos, vanosque homines. Nam voca-buli thema proprie vacuitatem sonat. Et Davidi obiicit uxor Michol, filia Saulis, quod saltando coram arca, revelarit se coram ancillis et famulis suis, perinde ac si unus ex levibus hominibus denudatus fuisset: id est, unus ex infima sorte aut conditione hominum. Sic et Proverbiorum 12 est: Qui sectatur rekim, vacuos, deficit corde. et 28, Qui sectatur rekim, saturabitur paupertate. id est, qui se adiungit levib. homuncionibus, qui nolunt laborare, sectanturque voluptates et vitia, nec quicquam serii ac veri in anima aut lingua habet talium sectatores et ipsi carent corde et intellectu, et tandem esurient, et ad extremam mendicitatem redigentur. Puto igitur hic obiici fratri talem levitatem, futilitatem, ac inanitatem cerebri, et omnis intellectas, et rerum actionumque vitae. Verum quia aliqui huiusmodi interpretationem improbant, tanquam textus parum convenientem, quod sit quaedam gradatio criminum: sciendum, illud sequens Stulte, non Graece aut Latine, sed Hebraice accipiendum esse, quibus Stulti sunt et dicuntur homines prorsus impii et ἄθεοι , qui dicunt in corde, et saepe etiam ore ac factis totaque vita, (ut est in Psalm. Dixit insipiens in corde suo) Non est Deus. Verum adscribam etiam aliorum sententiam, si forte haec mea alicui minus satisfacit. Erasmo igitur videtur esse vox indignantis, velut Interiectio. Alioque, ait, quid intererit inter Racha et Fatuum? Consentanaeum est enim, Christum Matthaei 5 gradus quosdam ostendere,

-- 515 --

1005 quorum primus sit irasci: secundus, sono aliquo incerto motum significare: tertius, in manifestum convicium prorumpere. Atque ita sentit D. Augustinus commentariorum quos in hunc edidit locum lib. 1. addens, se id a Iudaeo quodam accepisse. Racha Hebraeis interiectionis instar esse: eaque voce nihil certi, sed tantum animi indignationem significari. Fortasse fuit ea mox temporibus Christi vulgaris irascentibus, quemadmodum hodie frequentissima est in omnium conciliatorum ore illa indignatione turgidissima aposiopeses, Dass dich: intelligimus autem, viel unglucks angang. Et sunt qui interpretantur Racha, malum tibi: id per omnia aequipollet, Dass dich. Esset igitur sensus istius textus: Non is tantum homicida est, qui alterum manu trucidat: verum etiam is, qui alteri malum aut afflictionem quandam imprecatur, obnoxius erit concilio. D. Chrysostomus ait, Syriaca lingua Racha perinde esse atque, Es tu: ut irati subinde, quae commotus animus convivia suggerit, premere solent: ita tamen, ut sono aliquo indignantis animi paratos se ad conviciandum prodant. Consule ipsum Chrysostomum latius in Matth. 5. Hom. [?: -1 ] . cap. D. Basilius ait, verbum suae regionis populo peculiare, levioris convicii gratia adversus familiariores [usurpatum.] Sunt qui illi certam significationem assignent, utpote quod significet hominem nihili. Simplicius est, ac vero similius, ut dicamus esse animi commoti, et intra se frementis, interiectionem, qua veluti signo quodam indignantis fremitus proditur. Intelligendum Matthaei 5 damnari omnia, qualiacunque rancoris et malevoli animi signa, quovis illa modo prorumpant: sive murmurando, sive frendendo, sive expuendo, sive faciem avertendo, sive frontem rugando, sive nasum crispando. Nam huiusmodi signis irascentis animi commotio plerunque proditur, quemadmodum et diligentis suavitas certis ac peculiaribus notis significatur, ut Genes. 30 cap. videre est. Plura de hac vocula apud D. Hieronymum, Theophilum, et reliquos doctores Ecclesiasticos: quorum omnium scripta sane expendenda, et cum iudicio legenda sunt. Alius quidam sic de hac voce super praedictum locum Matthei annotat. Racha, ῥάκα : Vocabulum hoc retinere nolui, Matthaeum ipsum, vel certe Graecum eius interpretem secutus, qui peregrinam hanc vocem maluit usurpare, quam Graecam aliam substituere. Admonuit [?: ] vero Emanuel Tremellius, vir suae (id est Hebraeae) linguae peritissimus, in Thalmud saepe legi ריבא , pro quo Syri dicunt רקא : et significare hominem cerebro [?: --a--um ] . Graece fortassis χαυνὸν recte voces. Nam ריק , [?: --de ] deductum illud est, significat vacuum et inane. [?: ] ipsum postea reperi a quibusdam annotatum. Quidam nuper balatronem est interpretatus: quam recte, [?: -p-e ] viderit. Matthaei interpretatio Hebraica recens a Ioanne Tillio in lucem edita, legit רעה , id est malum: quod non probo. Maius enim est convicium vocari malum, quam stultum, de quo tamen postea agitur, tanquam de atrociore iniuria quam haec sit. Verum altera sententia verisimilior est, quod significet levem et flagitiosum hominem: quo nomine usitatum fuit tales nominari, ut exemplis ostendi.

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.