Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

QUOMODO, alias quaerit: Iudicium 18, Quomodo vos? id est, quomodo se habent vestrae res? Alias est admirativum: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? Isaiae 1. Miratur enim Propheta tam subitam ac tam horrendam mutationem. Matthaei decimosexto: Quomodo non intelligitis, quod non de pane dixerim vobis, ut caveretis a fermento Pharisaeorum? Admiratur, aut potius obiurgat eorum tarditatem Dominus. Alias est lamentantis: ut in Threnis, Quomodo fedetsola civitas, quae abundabat populo? Et sequenti: Quomodo obscurat in ira sua Dominus filiam Sion? Vicinum est lamentationi illud Oseae undecimo: Quomodo dedam Ephraim, subintell. hostibus. quasi dicat, invitus faciam, et tamen facere cogor, ob peccata tua. Quomodo vox saepe non quaerit de modo, sed vel negat, vel arguit, vel accusat et reprehendit, tanquam vel falsum sit quod ab alio dictum est, vel iniustum: ut ex sequentibus patebit. Exodi sexto: Ecce filii Israel non audiverunt me, et quomodo me audiet Pharao, cum sim incircumcisis labiis? pro, nequaquam me audiet Pharao, frustra ad eum mittor. Idem reperit in fine eiusdem capitis. Deuteronomii septimo: Si dixeris in corde tuo, plures sunt isti me, quomodo ponero delere eos? id est, ne quaquam potero. Iudicum 16 Quomodo dicis, Diligo te, et cor tuum non est mecum? id est, falsum dicis. Psalmo un decimo: In Domino confisus sum, quomodo dicitis animae meae, Avola de monte vestro sicut passer? id est, stulte hoc dicitis, cum tantum propugnatorem habeam. Psalmo septuagesimo tertio. Et dixerunt: Quomodo novit Deus, et est cognitio in altissimo? pro, nequaquam novit Deus ista. Psalmo centesimo trigesimo septimo. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? id est: ne quaquam possumus sacros psalmos apud istos prophanos derisores canere, et veluti margaritas porcis obiicere. Matthaei vigesimo secundo: Si David eum Dominum vocat, quomodo filius eius est? quasi dicat videtur certe falso istud dici ac credi: quare conciliate obsecro, quomodo Meschias sit et Dominus ac superior Davide, et tamen filius eius. `` Matthaei vigesimosexto: Quomodo ergo impletae fuerint Scripturae, quod sic oportet fieri? id est: si vel tu Petre gladio me eripies, vel ego impetravero a patre, ut per legiones angelorum liberer a passione, tum cerrae falsae erunt Scripturae ac prophetiae, praedicentes meam passionem. Matthaei septimo: Quomodo fratri dices, sine [?: ] eiiciam festucam ex oculo tuo? id est, non poteris hoc iuste ac honeste ab eo petere. Si Satanas est adversus Satanam, quomodo ergo constabilietur eius regnum? id est, pro fecto mox corruet: sed non corruit: ergo non est inter illos dissidium, nec alter alterum eiicit, ut vos mihi obiicitis. Quomodo potest Satanas Satanam eiicere? Marci tertio. Quomodo tu cum Iudaeus sis a me Samaritana petis potum? id est, non iuste, recte, aut pie. Quomodo potestis vos credere? Quomodo potestis vos bona loqui, cum malem sitis? Romanorum decimo, sunt aliquot talia negativa dicta: Quomodo invocabunt eum, in quem non crediderunt? Quomodo credent, de quo non audierunt? Quomodo audient absque praedicante? Quomodo praedicabunt, si non mittantur, etc. id est, profecto non poterunt credere, invocare, audire, praedicare, etc. culpa autem est penes Deum, qui non misit concionatores. Atqui misit: Ergo illorum culpa est. Primae ad Corinthios decimo quarto, Quomodo scietur id quod significatum est? Quomodo dicet Amen? et sequenti, Quomodo dicunt quidam inter vos, quod non sit resurrectio? Galatis secundo, Quomodo cogis gentes Iudaizare: id est, cur, aut quo tandem iure, vel etiam qua fronte? Hebraeorum secundo, Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Porro causa et origo huius Hebraismi ea est quod saepe interrogatio figurata negat: de qua re Rhetores praecipiunt. Sic et Quare, ac consimiles interrogativae particulae, saepe vel negant, vel arguunt, vel accusant, vel refutant. Quoniam autem est insignis locus Iohannis sexto, Quomodo dabit hic nobis carnem suam ad manducandum: in quo multi ob ignorationem huius Hebraismi impegerunt, cum alioqui sit maximi momenti habere eum explicatissimum, praesertim ob controversiam Sacramentariam: ideo exposui totam illam partem Capitis sexti, aut saltem summam eius, cum in postremo Libello de Sacramento, tum etiam in aliis, quos vide. Si quomodo, εἴ πως , usurpant hanc locutionem Graeci ecliptice: ideo aliquando aliquo verbo antecedente sermo explendus est. Romanorum undecimo, Ministerium meum illustro, si quo modo ad aemulationem provocem carnem meam: subintellige, experiens, aut tentans omnia, si forte collaudando et ornando Evangelium, meos consangineos Iudaeos ad aemulandum aut imitandum, id, ad similiter credendum excitem. Philippensium tertio: Dum conformis fio Christo, si quomodo perveniam ad resurrectionem mortuorum: sub intellige, experiens, tentans, aut id unice agens et laborans, si quo modo occurram ad illam felicem, beatam, gloriosamque resurrectionem.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.