Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PIETAS, Graece εὐσέβεια , rectus cultus, recta tractatio, diligens et sedulum officium erga Deum, parentes, patriam, religionem, ac leges, et alios praeclarissimos et optime meritos viros. In Sacris literis, et Theologia, potissimum eam virtutem notat, qua Deum ac veram religionem recte colimus. 1. Tim. 4. Corporalis exercitatio paululum utilitatis habet: at pietas ad omnia utilis est. Exerce igitur teipsum ad pietatem. Sic Act. 3, Tanquamsi propria vi ac pietate hoc miraculum fecerimus. 2. Tim. 3, Habentes speciem pietatis, vim vero eius abnegantes. Aliquando porro in abstracto ipsam fidem aut religionem Christianam Scriptura pietatem vocat 1. Timoth. 3, Magnum est pietatis mysterium, etc. Et mox 6. Si quis diversam doctrinam docet, neque accedit Sacris sermonib. Domini nostri IESU Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, etc. Petrus secundae primo, iubet praestare in pietate dilectionem proximi. Omnino secunda Tabula (id est, beneficentia erga proximum) primam sequi debet. Tit. primo, Agnitionem veritatis quae secundum pietatem est. Aliquando etiam externa pietatis officia significat. 2. Petr. 3, In sanctis conversationibus et pietatibus. Sic et 1. Tim. 2, In omni pietate et honestate: id est, in omnibus piis factis. Ponitur denique verbum εὐσεβεῖν , de communium rerum pia honestaque tractatione, non immediate Deum cultumque eius respiciente. 1. Tim. 5, Discant primum propriam domum recte administrare, aut pie colere. Tit. 1, minister Christi iubetur esse iustus et pius: ubi pietas officia primae Tabulae, iustitia secundae complectitur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.