Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PALEA, cûm propter suam inanitatem, quia caret veris ac bonis granis: tum quia solet separari accurate a tritico: tum denique, quia exuri solet, per metaphoram impios significat. Matth. 3, Luc. 3. nam eae tres proprietates etiam in illis sunt: species inanis sine rei bonitate, distinctio a bonis in extrema die, et denique ultimum aeterni ignis exitium. Quia etiam palea ob suam levitatem facillime a vento tollitur, et temere quocunque in aquas aut solitudines abiicitur, ubi computrescat: ideo saepe impiorum interitum etiam temporarium depingit. Iob 21, Erunt impii sicut palea coram vento. Sic et Psal. 1: Erunt sicut palea aut gluma, quam proiicit ventus. Vide infra vocem STIPULA. Aliquando falsam doctrinam, aut alioqui humanas opiniones sua vanitate

-- 420 --

815/816 exprimit: ut cum Paulus 1. Corinth. 3 dicit. aliquos super fundamentum Christum extruere foenum, paleas aut lignum. Et Hierem. 23 iubet Deus separare verbum suum ab humanis figmentis, inquiens: Quid tritico cum paleis? id est, verbo Dei cum verbo hominum. Leviathan reputat ferrum ut paleam, Iob 41. id est, perinde non potest ferrum penetrare eius squamas, ut si esset palea. Leo paleas, ut bos, comedet: Isaiae 11, et 65: quo indicatur pax futura in regno Meschiae, et etiam pacatus animus, depositaque feritas conversorum: quia leo vivit ex praeda, et devorat alia animalia. Saevitiam igitur et latrocinium malorum exprimit. Sed postea commutata vita innocuus alimento paleae utetur, ut bos. Linire luto absque palea, ut Vulgata versio habet Ezeck. 13, est, inani consolatione ac sine verbo Dei fovere ac solari populum, eumque securum reddere imminente ruina poenae. Nam lutum sine paleis cum inter se non optime cohaereat, facile decidit, atque ita paries denudatur et cadit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.