Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PENNA, et ALA, in Sacris aliquando idem est: in Hebraeo sane plerumque est כנף canapf, ala, quod Vulgata crebro transtulit pennam. Volare super pennas venti, et ambulare super pennas venti, et equitare in nubibus dicitur Deus, sive communi quadam vulgi ac imperitorum opinione, quod ibi audiuntur tonitrua eius: sive etiam ut indicetur (ut ita dicam) ubiquitas eius, quia nubes et venti velociter complent et percurrunt aerem. Sic Psalmo 18, et 2 Sam. 22 legitur: Equitavit super Cherub, et volavit super pennas venti. Et Psal. 104 Qui ponit nubes vehiculum suum, et deambulat super pennas venti. Est sane alioqui in omnibus linguis usitatum, ut cum cuperemus alicubi celeriter esse, optemus nobis alas contingere: sicut et Ovidius optat, quo posset Romam subito revisere. Ponuntur ergo Pennae, pro celerrimo motu. Sic et David loquitur Psal. 54, Quis dabit mihi pennas columbae, ut avolarem, et tuto quiescerem, procul aufugiendo morarer in deserto? Et Psal. 138, Si sumpsero pennas aurorae, et consedero in novissimo mari, etiam ibi manus tua apprehendet me, etc. Ubi duplex figura est: altera a pennis sumpta: altera ab aurora, quae subito ab oriente in occidentem transuolat, totumque nostrum horizontem suo splendore complet. Simili figura videtur a Salomone dici Prover. 23, quod opes iniuste partae sibi facient alas, et sicut aquila avolabunt: id est, subito â Deo auferentur. Iniustae enim opes non sunt firmae. Per aliam porro metaphoram pennae et alae significant praesidium, idque amicum, ac plane maternum: sumpta similitudine a gallinis, aut etiam aliis avibus, quae suos pullos alis fovent contra iniuriam aeris, et etiam defendunt contra adversarias aves. Plenam similitudinem Christus expressit Matt. 23, et Luc. 13. Ierusalem Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis? Psal. 91 aliquanto brevius metaphora haec proponitur: Ipse liberabit te a laqueo venatoris, et a peste noxia: sub ala sua protegette, et sub pennis eius fiduciam habebis, pro

-- 446 --

867/868 scuto et clypeo erit veritas eius. Sic et Malach. 4, Exorietur nobis timentibus nomen meum, sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. Ubi tamen pennae magis ad solis radios alludere videntur, quam ad gallinae: quod sicut solares radii omnia vegetant ac vivificant, sic et Christus suos fovebit. Non fuit qui moveret alam, aperiret rostrum, aut sibilaret: Isaias inquit. Similitudo aut metaphora est sumpta ab avibus, qua indicatur neminem restitisse Assyrio, omnia sibi subiicienti ac rapienti, etc. Pennas renasci piis, ut aquilis, dicit Isaias cap. 40 .i. Deo eos fovente ac sublevante, subinde fieri eos fortiores ac robustiores, et maiora opera patrare: contra impios. Plura de Pennis et Ala, vide supra in voce ALA.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.