Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

¶ Nunc et locutiones quasdam peccati colligemus, et explicabimus. Peccatum pro falsa religione omnique malo, aut eius fonte ponitur interdum: ut Hebraeorum duodecimo, adversus peccatum certantes, nondum usque ad sanguinem restitistis. id est, adversus falsam religionem. eiusque ministros, tyrannos ac seductores. Ponitur enim hic peccatum pro ipso peccati regno: sicut contra dicitur, Certa pro iustitia usque ad mortem. Et, Qui sitiunt iustitiam. Peccatum iudicium mortis. id est, morte dignum, morte plectendum. Deuteronomii vigesimoprimo, Cum erit in homine peccatum, iudicium mortis, interficiatur. Educatio aut propagatio hominum peccatorum. id est, progenies, posteritas. Numer. trigesimosecundo Et ecce surrexistis pro patribus vestris, quasi incrementum hominum peccatorum, ut adderetis adhuc super furorem Domini contra Israel. Corpus peccati destrui, Romanorum sexto, significat ipsum veterem Adamum, aut totum hominem peccato obnoxium, passione ac renovatione Christi mortificari. Sic Romanorum septimo ait liberari a corpore mortis huius: id est, ex hoc [?: vot- ] ri Adamo meram culpam ac poenam circumferente. Caro peccati. id est peccatrix, aut peccatrici similis, nempe homo: Romanorum octavo, Deus misit filium [?: ] um in similitudine carnis peccati. id est, fecit eum hominem similem nobis peccatoribus: cum tamen [?: ] vere homo fuerit, nobisque per omnia similis, in hoc tamen dissimilis extitit, quod non fuerit peccator [?: ] nos. Ibidem: Et de peccato damnavit peccatum in carne. id est, Deus per carnem aut passionem filii sui devicit, aut expugnavit, aut reum peregit signum peccati. Nam aliquem de peccato damnare, est eum vincere, superare, reum peragere, perdere: sumpta loquutione â foro, ubi qui de peccato damnatur, aut reus peragitur, mox poenis exitioque addicitur. Sic verbum אשם Ascham et Heeschim, quod ad verbum sonat peccare, aut facere peccare: saepe exitium extremamque calamitatem denotat.

-- 443 --

861/862 Minister peccati: Gal 2. Num quid Christus peccati minister est? pro, Si Christus suos non liberat a peccatis, ergo non est destructor peccati, sed potius author et causa peccati, sicut lex tantum auget peccatum. Sic 2. Thessal. 2. Antichristus vocatur homo peccati. id est, non tantum peccans pro se, aut per se: sed etiam author ac promotor peccatorum, qui alios quoque faciat peccare. Passiones peccatorum. Rom. 7, Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum vigebant in membris nostris. id est, cupiditates, et veluti aestus ac motus animi in scetendentes, [?: -era ] seu vita quaedam illius veteris Adami. Lex peccati: Rom. 7 et 8. Vide supra in voce LEGIS. Peccare [?: i---oelum ] , est vel ita valde peccare, ut suum peccatum quasi usque in caelum pertingat: vel contra Deum ipsum in caelo habitantem peccare. Utitur hac locutione perditus silius Luc. 15: Pater peccavi in caelum, et coram te. Sed de hac locutione dictum est paulo ante: quemadmodum et supra in voce CAELI. Esse in peccatis. 1. Cor. 15. Quod si Christus non surrexit, adhuc estis in peccatis. id est, nec iustificati, nec renovati estis: nec remissionem peccatorum, nec Spiritum sanctum accepistis. [?: ] esse vel peccati ad mortem, vel obedientiae ad iustitiam, Rom. 6: ubi Peccati, ipsum quasi regnum iniquitatis aut culpae denotat, non solam originalem malitiam, quae tamen proprie dicitur regnare in corpore nostro. Sub peccatum [?: -um ] esse, Rom. 7, est innatae malitiae penitus subiectum, ac eius quasi potestati traditum esse. Sic de semet Paulus queritur. Sic et Helias Achabo obiicit, quod sit venditus, ut faciat malum coram Domino: 1, Reg. 21. Locutio sumpta est a venditione mancipiorum, quae prorsus alieno arbitrio potestatique traduntur, ut suo domino pro eius libitu serviant. Nosse peccatum: 2. Cor. 5. Christus non novit peccatum. id est, vel innatum vel actuale habuit. Facere peccatum. 1. Iohann. 3. Omnis qui natus ex Deo est, peccatum non facit. Quo in loco Oecumenius distinguitinter peccare, et peccatum facere, inquiens: Non peccare, negationem absolutam significat: non facere peccatum, non inesse ex dispositione et affectione rem ostendit. Inducere super aliquem peccatum, est praebere occasionem peccandi: quod alioqui Scriptura dicit facere peccare. ut, Ieroboam fecit peccare Israelem: quod saepe iteratur. Sic Abimelech rex Gerar dicit ad Abrahamum, et eius successor ad Isaacum: Induxisti super nos et super regnum nostrum hoc peccatum grande. Ubi et culpam, et reatum, ac poenam simul complectitur. Sic Exo. 32 dicit Moses ad Aaronem, Quid fecit tibi populus hic, quod induxisti super eum peccatum grande? Alioqui peccare facere, est, alicui peccatum impingere aut tribuere. Esa. 29. Qui peccare faciunt hominem in verbo, et ei qui eos arguit, laqueum tendunt. id est, calumniantur veros doctores. Levare super aliquem peccatum, videtur significare, infamare eum. Levit. 19. Non habebis odio fratrem tuum in corde, sed arguendo argues illum, nec levabis super eum peccatum. id est, iuxta Christi praeceptum, argues eum inter te et ipsum, et non ales clam odium, aut obtrectabis ei. Peccatum habere, et non haebere Ioan. 9. Si caeci essetis, peccatum non haberetis. id est, Si caecitatem vestram agnosceretis, peccatum vobis condonaretur. Contrarium huic est ibidem, Peccatum [?: -re ] alicui: Alias peccatum non habere, est, posse aliquo nodo se excusare. ut Ioann. 15. Si non venissem, et [?: lo---tus ] fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem non habent quod praetexant peccato suo. Ex antithesi [?: -paret ] , peccatum non habere, esse, posse se aliquo modo excusare. Sic moxibidem: Si non fecissem tanta opera, peccatum non haberent. id est, dicerent se non potuisse agnoscere Meschiam, veramque viam salutis, [?: ] agere poenitentiam. Aliquid esse alicui peccatum, seu in peccatum. Deuteronomii vigesimotertio. Si voveris Domino votum, non differes reddere: alio qui requirit id Deus de manu tua, et erit in te peccatum. id est, culpa et poena te onerabit voti dilatio. Mox vero addit, omissionem voti, seu non vovere, non fore alicui peccatum. Sic sequenti capite dicitur, alicui dilatam persolutionem mercedis, mercenario ad Deum clamante, fore illi peccatum. id est, cessuram illi in culpam, rearum ac poenam apud Deum. 1. Regum decimotertio. Fuitque haec res in peccatum domui Ieroboam, ut exterminaret et deleret eam de superficie terrae: id est, fuit illi causa exitii, aut poenarum exitialium. Psalm. 109, Oratio eius sit illi in peccatum. id est, non placet aut conciliet illi Deum, sed potius infensum reddat. Cognoscere peccatum, est, non tantum utcunque id agnoscere, sed etiam ab eo graviter accusari, et quasi urgeri ac premi. Num. trigesimo primo Ecce peccastis Domino, et cognoscite peccatum vestrum, quod inveniet vos id est, quod erit nobis causa magnarum calamitatum. Sic David in quit Psalmo quinquagesimoprimo, Quoniam peccatum meum ego cognovi, et peccatum meum coram me est semper. id est, semper mihi molestum ac infestum ante oculos obversatur. Parcere peccatis, aliquoties dicitur pro parcere ipsi homini peccanti. Num. decimoquarto, Parce peccato populi tui. Tale est illud Isaiae 1. Quod peccata rubent, et contra albent cum condonantur. id est ipse peccator est immundus: et contra purus fit per condonationem, cum sanguine Christi lavatur. Portare peccatum, aliquando significat luere poenas de peccato admisso. Levit. vigesimo secundo. Ne portent peccatum propter illud. In Hebraeo est verbum נשא Nasa, quod etiam condonare peccatum significat. Tollere peccatum. est amovere, auferre, praestita compensatione, et iustitia. 1. Ioan. 3. Christus apparuit, ut peccata nostra tolleret. Ioan. 1, Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Sic Isaiae quinquagesimotertio dicitur Messias peccata nostra tanquam onus quoddam portasse, et abstulisse. Ambiguitas autem est in verbo αἵρω tollo, quod et levare ac gestare, et prorsus amovere ac abolere significat. Sic igitur et Christus non tantum abolevit peccata aut debita nostra, dum pro eis legi ac iustitiae Dei satisfecit: sed etiam gestavit ea veluti gravissimum quoddam onus in humeris ac corpore suo, dum pro eis poenas in suo proprio corpore sustinuit ac luit. Porro Hebraeum verbum נשא Nasa, portare peccatum, saepe simpliciter significat parcere alicui aut condonare, sive adsit nomen peccati, sive non. Sed de tota hac loquutione vide et infra in verbo Porto et Tollo. Proiicere peccata alicuius in profundum maris, dicitur Deus Micheae 7. Item, Post tergum proiicere. Isaiae trigesimooctavo. Item, Elongare a nobis sicut Occidens ab Oriente procul est, Psalmo 103. Delere sicut nubem peccata. Esaiae quadragesimo quarto. Mundare a peccatis, Psalmo 51. Avertere factem ab alicuius peccatis, ibidem. Tegere alicuius peccata, non imputare peccata, Psalmo 32, et 85. Peccatorum alicuius non recordari, Esaiae 43. quibus omnibus loquutionibus magnitudo ac efficacia condonationis peccatorum declaratur: ut et in verbo Imputare ostendi. Tegere peccatum alicuius, est condonare, dare causam perveniendi ad condonationem, et connivere. Sic et operire peccatum, Iac. 5, Qui averterit peccatorem ab errore viae eius, servabit animam a morte, et operiet multitudinem peccatorum. pro, erit causa ut frater ab errore conversus iustificetur et salvetur. 1. Pet. 4. Charitas operit multitudinem peccatorum. id est, dissimulat et obtegit multas offensas proximi, seu connivet ad eas, aut etiam reducit fratrem ad poenitentiam et remissionem peccatorum. Auferre et transferre peccatum: 2. Regum duodecimo Dominus transtulit peccatum tuum. Micheae 7. Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transfers peccatum reliquiarum haereditatis tuae? Lavare a peccatis; 1. Iohan. primo, et Apocalyp. primo, Christus

-- 444 --

863/864 lavit nos sanguine suo a peccatis nostris. hoc est, Christus sua passione ac morte impetravit nobis tum remissionem peccatorum, tum etiam renovationem: quib. tum per imputationem, tum et per inchoationem aut infusionem iustitiae ac virtutum mundamur. Ponere super aliquem peccatum, est imputarei ei. Numer. 12 in quit Aaron ad Mosen: Obsecro Domine, ne ponas super nos peccatum, quod stulte egimus et peccavimus. id est quaeso condona nobis hanc noxam Prover. 13. Impietas subvertet peccatum id est, culpa perdet suum autorem, seu peccatorem. Rom. 5, Peccatum regnavit in mundo usque ad legem: id est, etiam ante Moysen, originalis illa pestis et corruptio grassata est, et perdidit homines, atque adeo pusillos infantes, qui nondum proprie actualia peccata habuerunt. Ibidem, Peccatum regnault in mundo per legem. Recedere a peccatis, est desinere peccare. 2. Reg. 13. Non recesserunt a peccatis Ieroboam. id est, non desierunt patrare peccata, et colere idololatrias a Ieroboam institutas. Mori peccato alias significat liberari a peccato, seu inhaerente corruptione: praesertim in dativo positum. Rom. 6. Qui mortui sumus peccato, quomodo amplius vivemus in eo? Alias significat vasedicere peccato: quae significatio etiam simul in praecedenti exemplo continetur. et ibidem Paulus inquit: Cogitate vos mortuos esse peccato, et vivere Deo. Alias significat mori aut perire ob peccata: Ephes. 2, Cum mortui essetis peccato Vicina huic significatio est, quod Rom. 6 Christus dicitur esse mortuus peccato. id est, ob peccatum Rom. 7. Num lex est peccatum? id est, num lex est mala, et causa peccati? Absit, inquit: sed patefacit tantum, accusat ac damnat peccatum ac peccatorem, et per accidens excitat pravas cupiditates. Ibidem peccatum sumpta occasione legis, genuit omnem cupiditatem: peccatum sine lege mortuum est: et peccatum lege veniente revixit. Ubique significat ipsum peccatum originale: illud enim nisi arguatur et accusetur a lege, ignoratur, sicutid ab omnibus sapientibus est ignoratum: tum etiam non perinde nititur in vetitum, ac non furit contra Deum, eius mandatum ac verbum, quod plane ignorat. Sed veniente lege, tum agnoscitur, tum excarnificat conscientiam, tum denique furit ac impellit hominem, ut miserum mancipium suum, contra Deum et eius legem. Quod ergo hic dicit, peccatum sine lege esse mortuum, et per legem reviviscere: et quod supra dixerat, peccatum sine lege non imputari: item Ubi non est lex ibi nec peccatum: significat quendam quasi soporem peccati: quod scilicet lege non accusante, peccatum non cernatur conscientiam nostram non excruciet, et denique Originalis aut innata malitia non ita perdite nitatur in vetitum, grassetur ac furiat. Ibidem: Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operans mortem, ut per legem fiat peccatum excellenter peccatum, seu reum: id est, ut peccati magnitudo ac foeditas, eiusque poena per legem agnoscatur. 1. Corinth 15 Stimulus mortis peccatum est, virtus autem peccati lex. hoc est, mors est efficax ac potens contra nos ob peccatum, culpa enim facit poenam efficacem: non enim carnifex, sed furtum suspendit. Porro peccatum ex lege prohibente et maledicente habet suam efficaciam. Ideo enim tetra et pestilens res est comedere de pomo, quia Deus id prohibuit: ideo peccata damnant, quia Deus dixit, Maledictus qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in lege, aut in iis quae ego praecepi, Hebr. 10, Sponte enim peccantibus nobis post acceptam cognitionem veritatis, non amplius reliqua est hostia pro peccato. ubi ultro peccare, significat non tantum scienter ac volenter, idque semel aut iterum peccare: sed ex professo ac studio peccatis vacare, idque perseveranter ac pertinaciter: quod mox hisce verbis exponit: Quanto putatis acerbiore supplicio dignus censebitur is, qui filium Dei inculcarit, et sanguinem, per quem fuerat sanctificatus, prophanum duxerit, et Spiritum gratiae contumelia effecerit? Tali sane Christi sacrificium [?: propitiator- ] abiicienti, alia propitiatio aut expiatio non superest. [?: ] 1, Cupiditas parit peccatum, quod gignit mortem. [?: ] peccatum actualia scelera significat.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.