Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PECCATUM. Vocant Latini peccatum, quicquid contra officium normamque recti ac honesti fit: et proprie actuale quid significat, sive quid male fiat, sive male negligatur. Sed in Sacris literis haec vox latius patet, et plures habet nonnihil obscuras, aut certe ignotas significationes ac loquutiones. In genere autem videtur recte 1. Ioann. 3 descriptum esse, quod. sit, quic quid est a lege Dei alienum: sive sit ipsius naturae distorsio, deformitas aut pravitas sive quicunque perversi motus animi, sive conatus, aut denique actiones. Nam lex non tantum pravas actiones internas ac externas prohibet, et rectas mandat: sed etiam vult ipsum cor totumque hominem rectum esse, ac divinae imagini correspondere: sicut toties Scriptura pravitatem, perversitatem, lapidositatem et incircumcisionem cordis accusat, spirituale cor flagitat: et sanctos perfectosque nos esse, sicut pater caelestis est, severiter proecipit. Peccati vocabulo in genere multum utitur Scriptura, eique aeterni exitii causam adscribit, affirmans peccati stipendium esse mortem: Rom. 6. Observandum autem est, idem prorsus illi significare hanc vocem, quod alioqui non tantum philosophi ac docti, sed etiam indocti vocant Iniustitiam, nempe universalem iniustitiam. Contrarium ergo verum ac proprium Peccati est, iustitia universalis aut integra. Idem etiam valent mala aut prava opera, quod peccatum: et contra Bona et recta opera, idem quod iustitia. Sanctitas quoque et pietas aequivalent iustitiae, et sunt contraria peccato: sicut contra impietas et iniquitas congruunt cum peccato. Haec observatio ad multa prodest, quum alioqui sit obvia. Sic enim melius intelligemus, cur peccatis mors, et remissioni peccatorum vita tribuatur: sicut et in communi vita et olim a doctis disputatum est, iustitiam esse causam felicitatis, aut beatae vitae: iniustitiam autem contra infelicitatis, aut beatae vitae: iniustitiam autem contra infelicitatis. Peccatum quoque idem est quod inobedientia legis: et contra, vera et perfecta obedientia est impletio legis, ac iustitia ipsa. Peccare igitur videtur significare, simpliciter a recto deviare, etiam in aliis rebus, non tantum ubi lex Dei aut norma obedientiae erga Deum negligitur, violaturve ut Iud. 20. dicuntur Beniamitae fuisse optimi fundibularii ita ut non peccarent: id est, a scopo aberrarent. inquit enim textus: Qui omnes funda iaciebant lapidem ad capillum, nec peccabant. Sic Iob 5 legitur: Invises tabernaculum tuum, et non peccabis: id est, non aberrabis a tuo tabernaculo: facile id reperies, quantumvis in solitudine aut locis ignotis fixeris. id est, in omnib. tuis operibus recte scopum attinges. Iob 33, natura huius verbi aliquot synonymis declaratur: Peccavi, rectum curuavi, et aequum non mihi: scilicet, fuit propositum, aut in meo conatu. Ab hac externa corporalive aberratione a recte agendo, videtur verbum hoc per metaphoram traductum ad spiritualem discessionem a recta linea legis Dei, aut quorumcunque superiorum, vel etiam aequalium, quibus aliqui legibus obstricti tenentur. 1. Regum decimoquarto Irritaverunt Iudaei Deum praepatribus suis, in omnibus peccatis quibus peccaverunt. Zoph. 1. Quia Domino peccaverunt. Psalmo decimoquinto. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Huius significationis innumera plane sunt exempla. Sic et [?: co- ] homines aliquis peccare dicitur: ut Genes. quadragesimo. Peccaverunt pincerna et pistor regis. 1. Samuel decimonono. Ne peccet rex in servum suum [?: Davi- ] quia non peccavit tibi, et opera eius sunt tibi valde salutaria. Et mox: Quare peccabis in sanguinem [?: i- ] centem, ad interficiendum Davidem sine causa? Verum ob infinitam copiam, omittemus citationem examplorum huius significationis. Significat quoque [?: ] bro verbum חטא Peccavit, in prima coniugatione [?: ] actionem, sed qualitatem inhaerentem, seu sortem aut conditionem hominis, seu esse peccatorem, esse [?: re- ] sicut solent verba Hebraea saepissime tantum existentiam rei, non actionem aut passionem, alium`ue [?: ] indicare. Genes. quadragesimotertio. Dixit Iuda ad Israelem patrem suum, Mitte puerum Beniamin, et ego fide iubeo de eo, ex mea manu require eum: Si non reduxero eum ad te, et coram te stitero eum, et peccabo tibi omnibus diebus. id est, sim tibi reus ac obligatus, habearque a te pro scelerato omni tempore, perpetus mihi sis infensus, adversus ac molestus, ut extreme nephario, ac in te iniurio. Sic idem verbum, ac in eodem sensu, repetit Iuda erga Iosephum: Quoniam servus tuus sponsione facta accepit puerum a patre suo, promittendo, quod si non reduxero eum ad te, et peccabo pani meo omnibus diebus. Exod. quinto. Non datur nobis stramen, et urgemur ad explendum numerum laterae et ecce servi tui sunt caesi, et populus tuus peccabit. id est, sceleratus, noxius ac reus iudicatur, habeturque, et ideo duriter affligitur. 1. Reg. 1. Et erit, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, et erimus ego et filius tuus Salomon peccatores. id est, habebimur pro sceleratis, reis ac nefariis, et ideo etiam mox vel in [?: tros ] carceres, vel ad extremum supplicium cruciatumque abripiemur. Sic Romanorum quinto. In Adamo omnes peccaverunt. id est, scelerati ac Dei hostes [?: fa-- ] sunt. Quae quasi habitualis significatio verbi et nominis Peccati diligenter observanda est, ut sciamus, Scripturam in arguendis peccatis, non solas pravas actiones aut rectarum omissiones accusare: sed etiam ipsam pravam naturam aut indolem hominis, quam a patro suo diabolo in ruina primi hominis hausit. Quare semper in hac et vicinis vocibus una cum actione etiam ipsam malam naturam, eiusque (ut ita dicam) foetorem coram Deo et tristem reatum coniungamus, ac simul expendamus. Cum David confitetur et queritur Psalmo quinquagesimoprimo: se in peccatis [?: concept-- ] ac natum, non loquitur de actualibus peccatis: nec matrem, sed semetipsum accusat. Confitetur igitur se natum esse in multiplici immundicie, foeditate, reatu et crimine: seu turpem ac malum, Deo adversum, exosum ac reum. Sic com Iudaei dicunt ad caecum natum, ac a Christo sanatum, Ioan. 9. Tu natus es in peccatis, et [?: ] nos docere? non illi quidem proprie in originale omnium hominum peccatum respiciunt: sed tamen volunt dicere, eum ita inde ex utero distortae ac perversae naturae esse, ac ita quasi monstrosum ac sceleratum formatum esse, ut non sine causa eum ipsa mater [?: ] ra caecitate signaverit, quo omnibus testaretur hunc hominem perversissimi ingenii ac indolis esse, eoque ab omnibus veluti portentum quoddam, detestandum et fugiendum esse. Significat igitur Psalmo quinquagesimoprimo, vox Peccati, non pravas actiones, sed innatas aut ingenitas pessimae indolis distorsiones aut malitias. Sic Ieremiae decimoseptimo dicitur peccatum Iudae esse scriptum aut sculptum stylo ferreo, et ungela adamantina in tabella cordis eorum. ubi non [?: act- ] le peccatum notat, sed innatam ac ingenitam malici ac proclivitatem ad idololatrias: sicut et Paulus [?: i- ] carnis opera recenset et idololatriam, Gal. 5. Peccatum

-- 437 --

849/850 in singulari numero, praesertim cum articulo ἡ ἁμαρτὶα , Paulo plerunque illum summum regem aut caput peccati, nempe originalem corruptionem significat: in plurali autem αἱ ἁμαρτῖαι , fructus aut effectus eius, id est actualia peccata. Romanorum quinto: Sicut per unum hominem peccatum in mundum introiit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors peru asit, in quo omnes peccarunt: non actionem, sed ipsum habituale, aut potius innatum et essentiale malum significat, quod nempe per Adamum omnes facti sint corrupti Satanaeque imaginem circumferant, eoque sint adversarii Deo, ei infensi et exosi, eique rei ac ab eo damnati, ut supra productis exemplis de hoc verbo ac nomine dixi. Aliquando tamen etiam plurali numero Originale peccatum notat, ut supra de Psalmo quinquagesimoprimo dixi. Omnes peccaverunt, et carent gloria Dei: Romanorum tertio, significat omnes esse peccatores ac reos, carere iustitia, ac omni gloriatione coram Deo de iustitia ac vita: sicut mox sequitur, Ubi gloriatio? Ad ostensionem iustitiae suae, propter remissionem praecedentium peccatorum: Romanorum 3. id est, exhiberi iustitiam Dei aut obedientiae ac passionis Christi, et imputari credentibus in hunc finem ac usum, ut peccata condonentur. Peccatum saepe, ut supra dixi, in genere ipsam totam huius pestis molem aut massam, seu totam iniustitiam denotat. Sic Romanorum tertio dicuntur omnes sub peccato esse, et per legem esse cognitionem peccati. et Romanorum quarto, cui Dominus non imputavit peccatum. Eadem ferme significatione Romanorum quinto dicitur peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mors. Sic et cum Iohann. 9. Christus dicit, Peccatum vestrum manet vobis: totam iniustitiam complectitur. Et Iohan 16, Spiritus sanctus arguet mundum de peccato: id est, de tota mole peccati, quod manet nobis, et non est per fidem ablatum: non tantum de una specie, seu de sola incredulitate loquitur, ut ex dictis (Peccatum vestrum manet nobis, etc. Si non credideritis, in peccatis vestris moriemini) patet. Alio qui plerique intelligunt de unico incredulitatis peccato. Sic Isaiae trigesimo quinto, Fecit Dominus in eo concurrere omnium nostrûm peccata: peccatum itidem omne in universum notatur. Huc et referantur appellationes, seu aequipollentes voces, quae omni in universum peccato competunt. cuiusmodi sunt in Veteri testamento, Delicta. Iob decimotertio, Scelera mea et delicta mea ostende mihi. Levit. 5. Adducat pro delicto suo domino. Item Levit. 6. Iniquitas et Iniquitates: Exod. 34, qui aufers iniquitatem, Deuteronomii quinquagesimo quarto, Non feret iniquitatem vestram, et peccata vestra. Iob 13, Quantas habeo iniquitates et peccata, etc. Esaiae quinto, Vae qui trahitis iniquitatem in funibus vanitatis, etc. Esa. quadragesimo secundo, Praebuisti mihi laborem in iniquitatibustuis. Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Esaiae quinquagesimo, In iniquitatibus vestris venditi estis, etc. Oseae duodecimo, Nec invenietur in cunctis laboribus meis vel iniquitas, vel peccatum. Psalmo quinquagesimoprimo, Ecce in iniquitatibus conceptus sum. Psalmo 85, Remisisti iniquitatem plebis tuae. Psalmo 32, Beati quorum remissae sunt iniquitates. Impietas et Impietates: Iob trigesimo quarto, Absit [?: ] Deo ut faciat impietatem. Perversitas, Scelus, et Scelera. praevaricatio, et Praevaricationes: Levit. vigesimosexto, Pro praevaricatione sua. Item Iosuae 22. Ezech. 14, cum terta praevaricetur praevaricationem. Esaiae vigesimo quarto, Praevaricatores praevaricati sunt, praevaricatione praevaricatores praevaricati sunt. Psalmo 101, Facientes praevaricationes odivi. Transgressio, Malitia: Genes. 6, Vidit Deus quod multa malitia hominis esset. Genes. decimotertio, Viri Sodomitae erant mali. Ieremiae 1, Et loquar iudicia mea cum eis, super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me. Ionae primo, Ascendit malitia eorum ad conspectum eorum. Malum: Iudic. 3, Fecerunt filii Israel malum in oculis Domini. Iudic. 4, Addiderunt filii Israel facere malum in conspectu Domini. Item Iudic. 6 et 10, 2. Reg. 12. Quare contempsisti verbum meum, ut faceres malum in conspectu meo? 3. Reg. 14. Et fecit Iudas malum coram Domino. 3. Reg. 22, Fecit Ochosias malum in conspectu Domini. Item 3. Reg. 17. et 4. Reg. 3. Fecit malum coram Domino. 4. Reg. 13, Fecit malum Ioachatz coram Domino. Et 2. Paralip. 29. Proverbiorum quarto, Deflecto a malo. Esaiae sexagesimoquinto, Faciebatis malum in oculis meis. Item cap. 66. Ierem. 7 et 52, Fecit malum in oculis Domini. Abominationes: Levit. 18, Omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. Ieremiae decimotertio, Super colles in agro vidi abominationes tuas. Ier. 16, Abominationibus suis impleverunt haereditatem meam, Ezech. 7, Et ponam contra te omnes abominationes tuas. Et cap. 33, Fecistis abominationes. Aversio, et Aversiones: Ierem. 2, Aversiones tuae increpabunt te. Ezech. 9, Civitas repleta est aversione. Piaculum, Sanguines: id est, reatus, non tantum caedes, ut aliqui existimant, sed in genere omnia peccata morte digna vocantur: ut Psalmo vigesimo sexto, Non concludas cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Item Oseae quarto, et alias saepe. Verbum pro peccato, aut absolute: ut 2. Reg. 11, Et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino. 4. Reg. 17 Fecerunt filii Israel verba pessima. irritantes Dominum, Psalmo sexagesimo quinto, Verba delictorum (id est, res iniquae) praevaluerunt contra nos. Psalmo 101, Non ponam ante oculos meos verbum Belial: id est, rem iniustam. Fornicatio: Levit. 20, Consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch. Psalmo 73, Qui fornicantur ate. Via mala: Ierem. 25, Revertimini unusquisque a via sua mala. 3. Reg. 16. Tu ambulasti in via Ieroboam. Sic 3. Reg. 22. Benedicere, per antiphrasin pro peccare. Iob 1, Ne forte (ait Iob) peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Desideria cordis: Psalm 81, Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. Adinventiones: Psalm. 81. Ambulare ex adverso Deo: Levi. 26. Quod non placet Domino: 3. Regum 11, Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino. Stultum quid contra Deum agere: Iob primo, In omnibus his non peccavit Iob, neque stultum quid contra Deum locutus est. Caeterum in Novo testamento aequipollent τῆς ἁμαρτίας vocabulo (quod peccatum significat, et in Apostolorum scriptis omnium usitatissimum et frequentissimum est) ἀδικία iniustitia, qua voce utuntur Apostoli Act. 8, In felle enim amaritudinis, et colligatione iniustitiae video te esse. 1. Iohan. 1, Fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniustitia. 2. Pet. 2, Recipientes mercedem iniustitiae. Rom. 1. Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent. Romanorum 3, Si iniustitia nostra Dei iustitiam commendat, quid dicemus? Rom. 6, Neque praebete membra vestra arma iniustitiae peccato. Ἀνομία , hoc est, quiddam illegitimum, quod pugnat cum lege. Tit. 2, Christus dedit semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni illegalitate. 1. Ioan. 3, Peccatum est iniquitas. Παράβασις , transgressio: Roman. 5, Qui non peccarunt ad similitudinem transgressionis Adam. Gal. 3 Lex propter transgressiones posita est. 1. Timoth. 2, Mulier obnoxia facta est transgressioni. Ἁμάρτημα : Rom. 3, Propter remissionem praecedentium delictorum, ἁμαρτημάτων : quae vox apud solum Paulum reperitur. Aut παράπτωμα : Rom. 4, Traditus est propter

-- 438 --

851/852 peccata παραπτώματα nostra. Romanorum 5. Sed non ut delictum, παράπτωμα , ita et gratia: ubi Paulus non tantum peccatum Adae, sed etiam posterorum eius, παραπτώματα appellat. Inquit enim paulo post: Gratia vero ex multis peccatis, ἐκ πολλῶν παραπτωμάτων , ad iustificationem. Idem Ephes. 2, Et vos eratis mortui τοῖς παραπτώμασι καὶ ταῖς ἁμαρτίαις , in delictis et peccatis, in quibus aliquando ambulastis. Haec vox Paulo est usitatissima, aliis non item: et praecipue actualia peccata significat. Etymon eius sonat praetercadere, cum scilicet ultra rectam iustitiae lineam cadimus. ἥπτημα quod ad verbum sonat Victum esse. peccata enim nostra sunt, succumbere satanae, aut vinci ab eo: 1. Corinthiorum sexto, Omnino delictum seu defectus in vobis est, quod lites habetis intervos invicem. et Rom. 11, Si lapsus illorum ( παράπτωμα ) sunt divitiae mundi, et ( ἥπτημα ) diminutio illorum seu detrimentum divitiae gentium. Interdum etiam appellationes speciales peccatorum generaliter usurpantur pro peccato: quales sunt, κακία , malitia, 1. Pet. 2, Deponite omnem malitiam. Idem, Non quasi velamen habentes malitiae libertatem. 1. Corinthiorum decimoquarto, Sed malitia parvuli estote. Ephes. 4, Omnis amaritudo, etc. tollatur a vobis, cum omni malitia. Iac. 1, Abiicientes omnem immundiciam, et abundantiam malitiae. Πονηρία . Rom. 1. Pleni malitia et versutia. 1. Corinthiorum 5, Non in fermento κακίας καὶ πονηρίας. Ἐπιθυμία , concupiscentia. 1. Ioan. 2, Omne quod est in mundo, veluti concupiscentia carnis. 1. Pet. 2, Concupiscentiae, quae militant contra animam. 2. Pet. 1, Si refugeritis a corruptione, quae est in mundo per concupiscentiam.Et Paulus ad Tit. 2, Ut abnegata impietate, et mundanis concupiscentiis, sobrie et iuste et pie vivamus. Rom. 7, Peccatum non agnovissem, nisi per legem: concupiscentiam etiam non noveram, scilicet esse peccatum, nisi lex dixisset, Non concupisces, et Iacob 2 et 5. Incredulitas. nam quod Paulus Gal 3. dicit, Conclusit Scriptura omnia sub peccatum, ut promissio ex fide daretur: idem Rom. 11. his verbis effert. Conclusit Deus omnes sub incredulitatem, ut omnium misereretur. Peccata quoque dicuntur Debita, et revera sunt: idque duplici ratione. Primum enim peccata sunt, debitae obedientiae neglectio, aut non persolutio. Debet enim rationalis creatura creatori suo Deo perpetuam et perfectissimam obedientiam. Hoc suum debitum, tributum, aut censum deberet rationalis creatura omni momento integerrime praestare: si non facit, retinet quasi alienum quoddam aes invito domino, contra omne ius ac fas, eoque illi moles debiti veluti foenoris cuiusdam vehementissime cumulatur. Talis vero, ut dixi, debitae obedientiae non persolutio, sunt proprie nostra peccata. Secundo peccata nostra vocantur Debita, quia etiam debent Deo persolutionem poenae pro tot admissis culpis: quam persolutionem dum differimus, cumulamus nobis debitum, et (sicut Paulus loquitur) iram, in die irae. Sunt igitur peccata nostra vere debita quaedam, idque (uti ostensum est) duplici ratione. Haec igitur debita nobis condonari ac remitti, in oratione Dominica supplices petimus. Fit autem ista debiti abolitio, si nos quidem respicias, per meram condonationem: si vero mediatorem, fit per eius compensationem aut persolutionem, obediendo ac patiendo legi iustitiaeque Dei depensam, et nobis a Deo per fidem imputatam: de qua re in Libello de Iustitia plenius disserui. Hactenus vocis Peccati naturam ac vim generatim exposui. quia autem variae species et partes peccati vulgo commemorantur: earum quoque appellationes, ne imperitioribus sint ignotae, percurram. PRIMUM igitur Pecatum primi hominis aut parentis est ille lapsus: quod non tantum de vetito pomo comedit, sed etiam sciens ac volens a severo mandato sui creatoris discessit: plusque Satanae, ingentia bona ex peccato promittenti, quam Deo ipsi exitium mortemque comminanti, credidit: qua ratione a Deo sese avellens, Satanae eius hosti semet associavit. Quem lapsum mox aut poena sequuta est, totius naturae hominis ex imagine Dei in Satanae larvam transmutatio: veluti si ex optimo auro aut argento scoria, et ex optimo vino aqua aut vappa, aut ex dulci massa foetidissimum fermentum factum fuisset. quibus similitudinibus [?: ] declaranda hac horrenda metamorphosi Spiritus sanctus in Scripturis utitur. Porro peccatum originale est [?: ] haereditas illius ipsius primi malefacti, seu reatus ipsius: tum et illa horrenda imago aut larva Satanae, in qua diximus Adamum ex imagine Dei tristissima metamorphosi immutatum: ut iam non Deum creatorem ac patrem suum, sed Satanam repraesentet, prae se ferat, reserat, aut exprimat: quae in nos in ipsa statim conceptione ac procreatione ex patre nostro transit. Similes enim ille sibi procreat: sicut Genes. quinto describitur, quod ad imaginem et similitudinem suam liberos Adam genuerit, non ad Dei similitudinem aut imaginem, ad quam initio formatus fuerat. Haec vero extrema [?: ] ditas et tristissima distorsio, nunquam, veluti [?: Eurip- ] quidam, caret suis pessimis aestibus etiam antequam [?: ] cogitationes aut actiones externas, vel etiam internas erumpat. Nam et caret omni vera cognitione, timore amore ac fiducia Dei: et contra, prave de Deo sentit, eumque ac eius voluntatem religionemque pro summa stulticia habet, atque adeo vehementissime odit idololatrias, res terrenas, omniaque iniusta ac prava serio amat et magnifacit, etc. Hosce igitur perpetuos aestus, exhalationes, fumos ac foetores corruptionis vestrae vocat Scriptura Concupiscentiam. Aliud enim est caro, aliud quod ea concupiscit contra Spiritum. Haec pestem nec corruptionem ipsam proprie, nec etiam actualia peccata recte dixeris: sed est quidam eins perpetuus aestus, aut agitatio. Huc et referantur appellationes peccati Originalis, quibus utitur Scriptura Re. 7. appellatur Peccatum, et Lex membrorum, et Concupiscentiae alibi, carentia iustitiae originalis, depravatio naturae, figmentum malum, fomes, languor naturae, lex carnis, etc. Appellatur et Peccatum militans, quia quantumvis iam in sanctis nonnihil mortificatum sit ac debilitatum: tamen adhuc potenter ac furenter militat contra novum hominem, summo studio eius pia vota conatusque impendiens, ne ea pie sancteque faciat ac praestet. quae cupit et studet: quinetiam non raro captivum rapit [?: ] hominem, ac in peccata tristesque lapsus protrudit: sicut Paulus Romanorum septimo de seipso miserabiliter queritur. Appellatur et Peccatum tenaciter inhaerens , quod etiam in sanctis pertinacissime haereat: quod Paulus Hebr. 12 deponere iubet. Deponunt autem, qui constanter originali illi pesti resistunt, ne per suos pessimos fructus in membris regnet: et insuper hydram illam omni studio, fide, invocatione, et aliis pietatis exercitiis sedulo mortificant ac debilitant, capita veluti [?: ] verbi Dei gladio amputando, et igne Spiritus sancti adurendo. Ex hoc incendio aut fervore [?: pra- ] humanae sequuntur Actualia peccata, tum interna [?: ] vorum motuum, affectuum, et cogitationum, sive [?: ] indulgeamus, sive resistamus: tum externa falsi aut alioqui perversi sermonis, pravorum conatuum, et denique operum quibus vel bona facienda, utpote a [?: ] mandata, negligimus, vel contraria facimus. De hoc peccato actuali loquuntur sequentia Scripturae testimonia. Genes. quadragesimo, Accidit ut peccarent [?: d- ] eunuchi. Genes. quadragesimoprimo, Cognosco peccatum meum. Exod. 9. Pharao adiecit adhuc peccare. Exod. 10. Remitte quaeso peccatum meum saltem [?: ] vice. Exod. 30, Et deprecabitur Aaron super coram altaris semel per annum in sanguine quod oblatum est

-- 439 --

853/854 pro peccato. Exod. 32, Peccastis peccatum maximum. Exod. 34. Offerat pro peccato suo. Levit. 16, Offeret iuvencam pro peccato suo. Num. 5, Peccatum hominis. Num. 12, Ne imponas nobis peccatum hoc, quod stulte commisimus. Num. 32, Peccatum vestrum apprehendet vos. Deuteronom. 24, Unusquisque pro peccato suo interficiatur. 2. Regum 12, Dominus transtulit peccatum tuum. 4. Reg. 3, Ioram mansit in peccatis Ieroboam. 2. Paral. 28, Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adiicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel. Esaiae tertio, Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt. Esaiae trigesimo, Addunt peccatum peccato Zach. 14, Hoc peccatum omnium gentium. Variae quoque appellationes peccati actualis in Scriptura occurrunt: ut sunt, Opera mala: 1. Ioan. 3, Opera Cain mala erant. Opera infrugifera tenebrarum. Ephes. 5 Roman. 13. Inquinamenta mundi, Corruptiones, quae sunt in mundo, 2. Pet. 2. Carnales concupiscentiae, 1. Pet. 2. Opera carnis, Gal. quin 10, etc. Per excellentiam quoque Peccare et Peccatum de atroci aliquo scelere, aut alio qui singulari pravo facto dicitur: ut Mat. 18 Quoties peccabit in me frater meus et remittam ei? Luc. 15. Pater peccavi in caelum, et coram te Ioann. 9. Quis peccavit, hic aut parentes eius? Respondit Iesus: Neque hic, neque parentes eius. Sic Iudas desperans ait: Peccavi, tradens iustum sanguinem. Sic accipi potest et illud Pauli Act 25, Neque in Caesarem peccavi: quo modo et Daniel loquitur. Sic et illud Pauli: Si nupseris, non peccasti: scilicet, in eo facto nihil mali fecisti. Sic 1 Petr. 2: Si peccantes et caesi patienter fertis. id est, singularia aliqua scelera patrantes. Eodem modo de uno primo angelorum lapsu dicitur 2. Pet 2. Si Deus angelis peccantibus non pepercit. 1. Timoth. quinto, Peccantes coram omnibus argue: id est, aliqua tetra facinora admittentes. Hinc et eodem modo Peccator κατ' ἐξοχὴν , pro scelerato accipitur. Sic Genes decimooctavo, Sodomitae dicuntur fuisse peccatores. Et 1. Sam. 15 Amalechitae. De talibus peccatoribus saepissime, ac plerunque sane Psalmi loquuntur: ut Psal. [?: ] In via peccatorum non stetit. Item, Peccatores non consistent in coetu iustorum. Psalmo 3, Dentes peccatorum contrivisti. Psalm. 18, Ne trades me cum peccatoribus. Psalm. 37, Adhuc pusillum et non erit peccator. Psalm. 50, Peccatori autem dixit Deus, quare tu assumis legem meam? Psalm. 73, Pacem peccatorum vidi. Denique plerunque in Psalmis et prophetis hoc sensu vox Peccatoris accipitur. Sic et in Novo testamento: ut Matth. 9 et 11 Christus dicitur accubuisse cum publicanis et peccatoribus: id est. cum hominibus flagitiosae vitae. Matth. 26 et Mar. 14 dicitur Christus tradi in manus peccatorum. Luc. 6, Nam et peccatores eos a quibus diliguntur, diligunt. Et ibidem, Si quidem et peccatores hoc faciunt: id est, nequam et scelerati homines. Luc. 7. Et ecce mulier in civitate, quae erat peccatrix, Quo in loco, ne quis putaret mulierem illam adhuc fuisse peccatricem, Erasmus pro imperfecto plusquam praeteritum tempus convertit. Sed et a textu (in quo est tempus imperfectum) et a genuino sensu discessit. Voluit enim notare Lucas, qualis esset mulieris conditio, et quid de ea homines vulgo [?: senti- ] Erat ergo communi hominum iudicio peccatrix: hoc est, sceleratae et probrosae vitae. Sic Ioan. 9 Pharisaei dicunt Christum esse peccatorem: id est, hominem sceleratum ac impium, utpote qui violet sabbatum et legem. Contra vero caecus natus negat eum esse peccatorum: quia deus peccatores non exaudiat. id est, scelratos ac impios, dataque opera peccantes. Sic accipiendum videtur Peccatoris vocabulum et in illo Romanorum quinto, Cum adhuc peccatores essemus. Christus pro nobis mortuus est: id est, cum toti vitiosi ac in peccatis submersi essemus. Sic Galat. secundo, Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores. id est profani, perditi, et a Deo alienati. Sic 1. Timoth. 1, Sciens quod iusto non sit lex posita, sed iniustis et impiis, peccatoribus, homicidis, etc. Sic Iac. 4, Appropinquate Deo, mundate manus peccatores. 1. Pet 4. Si iustus vix servatur, impius et peccator ubi apparebunt? ¶ Hactenus de peccato actuali in genere: nunc et species explicabimus. Est autem multiplex distinctio. 1. Est peccatum omissionis, et commissionis. Omissionis peccatum est, cum id omittimus facere, quod Deus praecepit. Thomas sub distinguit hoc modo: Unum est, quando quis omittit bonum facere: aliud, omittendo mala, et adversa tolerando. Commissionis peccatum est, cum id patramus quod Deus severiter prohibuit. II. Est Internum pravorum motuum, affectuum et cogitationum: et Externum, sermonis, pravorum conatuum, et denique operum. III. Est peccatum Tabulae primae et secundae. IV. Est occultum, et notum seu manifestum. Psalmo decimonono. Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, etc. Nominantur et eadem peccata praecedentia et subsequentia. 1. Timoth. quinto, Quorundam hominum peccata ante manifesta sunt, praecedentia ad iudicium: quosdam vero et subsequuntur. Dicuntur autem praeeuntia, quia mature patefiunt: ut Simonis Magi, ante manuum impositionem. Subsequentia sunt quae sero, et plerunque post mortem innotescunt: ut Iudae, Saulis, et aliorum, qui diu visi sunt viri boni, oculosque Ecclesiae fefellerunt, veluti zizania in medio tritici. quales illi quoque sunt, qui in extrema die dicent, Domine domine non'ne in nomine tuo praedicavimus?

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.