Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

5 Dixi autem superius in voce MUNDUS, esse [?: -plicem ] mundationem: et sunt sane illae praecipuae, quamvis plures recenseri possunt. Prima igitur sit illa purificatio externa, ab aliquibus externis opinione Iudaica aliquem impurum reddentibus: ut a tactu cadaveris, aut cibi illiciti, aut similium, quibus quoquo modo tactis se contaminari censebant. Talium purificationum etiam in Novo testamento fit mentio: Lucae 2, Impleti sunt dies purgationis, aut purificationis. Sex hydriae positae, secundum purificationem Iudaeorum: Iohan. 2. et Iohan. 3, Orta est quaestio Iudaeis, cum quiusdam ex discipulis Iohannis, de purgatione. Sic Actorum 21 et 24 dicitur de Pauli purificatione. Hanc carnalem aut externam purificationem aut lustrationem noverunt etiam Ethnici, et nunc Turcae ac Iudaei. Fit vero creberrima eius mentio, praesertim in veteri Testamento ac in primis in libris Moysi. Secunda est, purificatio Ecclesiae ac religionis, quando Deus eam ab erroribus et seductoribus repurgat: ut hoc postremo tempore ingenti suo beneficio factum est, revelato ac ex templo eiecto Antichristo cum suis abominationibus et nundinationibus, quibus ex ea speluncam latronum effecit. De tali purgatione loquitur Malachias, quod angelus Domini, id est Meschias, repurgabit filios Levi, id est Ecclesiam et doctores severissime, sicut aurifaber igne metallum, et sicut lotrix feruenti lixivio vestes. De eadem etiam Baptista loquitur, cum dicit Dominum adventare, qui in sua manu habeat ventilabrum, ut repurget aream suam: tametsi etiam extremum iudicium complectatur. De simili repurgatione etiam Isaias loquitur capite primo: Repurgabo ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum, restituamque iudices tuos, sicut ab initio, etc. Tertia repurgatio est singulorum imputativa, quae fit fide applicato nobis merito sanguinis Christi, qui nos mundat ab omnibus peccatis nostris: 1. Iohan. 1. Sicut lanam et nivem: Isaiae primo. Imo et supra nivem dealbat, Psalmo 51. Fit autem hoc, dum ipsius persolutio iustitiae obediendo et patiendo praestitae, nobis imputata et attributa, obruit et abolet omnia nostra debita aut peccata. Quarta purificatio est, cum Deus per Spiritum suum sanctum ita nos renovat ac reformat, ut exciso illo immundo lapideoque veteris Adami corde, novum ac spirituale in nobis creet: Psalm. 51. De utraque hac purificatione dicitur Hebraeis 1, Purgatione peccatorum nostrorum per seipsum facta, sedit ad dexteram maiestatis Dei: id est, acquisitione utriusque huius purificationis. Porro Hebraeorum 7, 8, 9 et 10, saepius eadem purificatio inculcabitur, sed utens verbo Sanctificationis et Aspersionis. De applicatione autem huius purgationis inquit Apostolus Actorum 15: Fide purificans corda credentium. et Hebraeis nono: Quanto magis sanguis Christi, qui per spiritum aeternum seipsum obtulit inculpatum Deo, purgabit conscientiam vestram a mortuis operibus, ad serviendum Deo vivo? Quinta purificatio est, cum tum in externa disciplina desiimus mala facere, et incipimus bene agere: tum etiam in nova obedientia post renovationem amovemus ex corde mala consilia et malos conatus, nosquemet offerimus Deo hostiam rationalem, mundam, sicut tota Scriptura clamat: Lavate, mundamini, qui fertis vasa Domini. 2. Timoth. 2. Si quis se expurgaverit ex his, erit vas ad honorem sanctificatum. De hisce posterioribus tribus mundationibus aut puritatibus loquitur Paulus, cum requirit cor purum et conscientiam bona, item manus puras: 1. Timoth. 1. 2. 3. ac 2. Timoth. 1. 2. et 2. Petr. 1. Oblivionem accipiens purgationis suorum veterum peccatorum. Iacobi 4. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis: emundate manus รด peccatores, et purificate corda duplices animo.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.