Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PUDOR, pro ignominia interdum in Sacris literis ponitur: cum alioqui verecundiam denotet, et plerunque in bonam partem a Latinis usurpetur. Iob sexto: Pudore cooperti sunt. Psal. septuagesimoprimo: Operiantur confusione et pudore. Pudor faciet interdum dicitur, quia pudefacti in facie rubent. Danielis nono: Tibi Domine iustitia, nobis autem pudor faciei, vel potius confusio faciei. id est, nos merito pudefieri debemus, ac erubescere. Psalmo quadragesimo quarto: Pudor faciei meae operit me. id est, totus in ignominia haereo, quod ipsemet meus vultus de ea erubescens testatur. Pudore afficere, aut pudefacere, seu pudefieri aliquem, idem cum Confundo, vel Erubesco: et significat ita aliquem contumeliose tractare, ut eum suimet pudeat, aut certe pudeat quod coram aliis tam ignominiose tractetur. Ruth 2. Etiam inter ipsos manipulos colligat, nec pudore eam afficiatis. id est, ne acerbe obiurgetis ac repellatis eam, Pudore affici, aut pudefieri, pro frustrari sua spe, aut laeto sui laboris vel conatus exitu: Psalmo 37, Pii non afficientur pudore, aut pudefient in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur. id est, tu eos non deseres in rebus adversis, nec patieris eorum in te spem frustrari, ut deserti ac in calamitate haerentes sint hominib. ludibrio, ideoque erubescant. Calamitatibus enim plerunque comes ignominia est. In de fit, ut Pudefieri pro incidere in calamitatem denotet. Psalmo vigesimo quinto, et trigesimo primo: In te Domine speravi, non pudefiam, etc. Psalmo sexagesimonono: Ne pudore afficiantur, aut pudefiant in me, qui expectantte. ubi scilicet me viderint รข te desertum, cogitabunt, En nos falso praedicamus, Deum nostrum non solere suos deserere: frustra etiam nos speramus in eum, quos forte perinde deseret, ut istum deseruit. Idem ibi mox repetit: Non erubescant in me, qui quaerunt te. In hac significatione saepe dicitur,

-- 504 --

983/984 Qui crediderit, non confundetur. Item: Qui speraverit in Dominum, Romanorum nono, et decimo. 1. Petri secundo. Eadem est huius vocis vis, cum pudore affici, aut pudefieri ab aliqua re dicimur. Psalmo centesimodecimonono: Ne pudore afficias me ab expectatione mea. id est, ne patiare me frustrari mea expectatione aut spe, unde sequatur mihi ignominia ac pudor, obiicientib. ipsis, Ubi est Deus eorum? Pudore afficientur ab omni fortitudine sua: id est, pudebit eos virium suarum, unde omnem opem sperabant, quod eis prorsus nihil profuerint. Ieremiae secundo: Etiam ab Aegypto pudore afficieris, sicut pudore affecta es ab Assur. id est, frustra petes ac quaeres auxilium ab Aegyptiis, pudebitque quod omnem spem in eos collocaveris, cum illi nec sibi quidem prodesse, aut se a potentia Chaldaeorum defendere possint. Sic et Ezechielis trigesimosecundo dicitur, In terrore suo a fortitudine sua pudefacti sunt. id est, dum territant mortales, interim puduit eos virium. Nam in medio conatu destituti sunt viribus, ut nec se quidem tueri, nedum alios molestare quiverint. Vel in terrore suo: id est, in suo periculo. Aliquis aliquem in quapiam re pudore suffundit. id est, laedit, violat. Iudicum decimooctavo: Non erat quisquam qui populum in ulla re pudore suffunderet, aut pudefaceret: id est, nullus molestabat Israelitas. Pudefacere ergo, laedere declarat. Non solum homines, sed et aliae res pudefieri dicuntur. Psalmo decimoquarto: Consilium pauperis pudefacitis, quia Dominus est spes eius. id est, conatus pauperum impeditis, et evertitis, cogitantes neminem esse qui eos vindicet, praeter Deum, qui vestra opinione nihil possit, nec metuendus sit: vel spernitis eius consilium, quod adeo fidat Deo, in eumque se ac sua reiiciat. Terra pudoris alicuius, est ea, in qua prius ignominiosus fuit, aut cuius eum pudet. Zoph. tertio: Et ponam eos in laudem, et nomen in terra pudoris eorum. id est, faciam eos gloriosos et celebres in omnibus locis, ubi antea omnibus contemptui et ludi brio fuerunt. Spes non pudefacit: ad Romanos cap. quinto. id est, non frustra sperat in Deum, non destituitur ab eo in adversis, qui suam in nos charitatem tam evidenti indicio donati Spiritus sancti testatam facit. Qui enim aliquid vehementer sperant ac expectant, postea si fallantur sua spe, pudet eos, quod ea frustrati sint, quodque ipsis contraria mala speratis bonis acciderint. Aliquando significat redargui, mendacii convinci. Redargutionem enim pudefactio comitari solet. Per posterius indicatur praecedens. ut, Si quid amplius de potestate glorier, non pudefiam. 2. Corinth. 10. id est, non mentiar. nec me quisquam mendacii redarguere poterit, seu vera ac certa dixero. 1. Petr. 3. Ut in eo quod obloquuntur vobis, tanquam maleficis, pudefiant. id est, re ipsa ac evidenti veritate redarguantur, et mendaces fuisse convincantur. Talem enim confutationem ignominia, pudor, et confusio sequi solet. Sic 2. Corinth. septimo: Si quid ei de vobis gloriatus sum, non sum confusus aut pudefactus. id est non sum deprehensus in mendacio, sed vera locutus esse compertus sum. Sic mox nono: Si venerint mecum Macedones, et repererint vos imparatos, nos pudefiamus. id est, deprehensi in mendacio falsae gloriationis de vobis, erubescamus. Per pudefactionem deprehensio mendacii denotatur. Vide verbum CONFUNDO.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.