Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PUBLICANI, erant olim in regno Romano ii, qui vectigalia publica redimebant a Senatu aut Caesarib. Romanis, data certa pecunia, quae postea illi a subditis magna rapacitate ac iniustitia exigebant, extorquentes multo plus quam illis debebatur: eoque pro iniustissimis et rapacissimis hominibus habebantur. Erant autem plerunque equites Romani, ut ex Cicerone apparet, qui ordinem publicanorum (proculdubio non sine suo lucro) studiose coluit. Verum habebant varios famulos, ministros, ac procuratores per provincias ex illis ipsis gentibus: ut non sit dubium, multos publicanos tempore Christi Iudaeos fuisse, qualis fuit Matthaeus et Zachaeus. Porro Princeps publicanorum, Lucae decimonono, est unus ex primariis illorum. Quia vero ita scelerati erant, coniungitur ista vox crebro cum peccatoribus ac scortis, tanquam cognatam illis speciem denotans: ut Matthaei nono: Cum publicanis et peccatoribus comedit. Matthaei decimooctavo: Sit tibi ut Ethnicus et publicanus. Matthaei vigesimoprimo: Publicani et meretrices praevenient vos in regno caelorum. In Italia, ubi etiam sic vectigalia vendi solent, datiarii, quos illi vocant, itidem male audiunt. In Germania non perinde in vitio nomen hoc ponitur: quia vectigalia non venduntur, sed recta nomine principum exiguntur: eoque illi ministri non perinde habent vel causam vel occasionem homines expilandi et praeter ius onerandi.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.