Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PROVERBIUM, est dictum aliquod sententiosum, tritum, et aliquid obscuritatis aut tropi continens. Saepe tamen simpliciter sententiam valde celebrem significat. Haec est vis huius vocis, et ei aequivalentium etiam in Latina lingua, et in aliis omnibus. Hebraei vocant משל Maschal, quod tum similitudinem sonat, quia proverbia crebro solent habere metaphorica verba, aut alioqui ad aliquid aliud alludere: tum etiam dominium, quod proverbia sunt sententiae dominantes celebres. Sicut et Graeci certas authenticas, et primarias, et quasi vitae normas continentes sententias vocant κυρίας γνῶμας dominas sententias, primo Samuelis vigesimo quarto: Sicut dicit proverbium vetus, Ab impiis proficiscitur impietas. id est, malorum est proprium mala patrare. Ostendit Scriptura fuisse tritam sententiam, quam Christus exprimit illo venustiore: Malus homo de malo thesauro cordis mala profert. Dare aliquem, aut fieri vel esse aliquem in proverbium et parabolam, aut in proverbium et fabulam, seu etiam maledictionem, est,

-- 502 --

979/980 eum ita ignominiosum afflictumque fieri, ut homines derideant eum, insultentque ei: sicut solet fieri, ut cum calamitate etiam contemptus ac derisio et insultatio hominum veniat: praeterea ut passim de eo in malam partem loquantur: ac denique, ut multi eius exemplo moveantur, aliisque eius exemplum ostentent. Sicut Latini dicunt, Staivere in aliquo exemplum, et Terentius inquit, Exemplum omnibus curarem ut esses. Sic Ieremias quibusdam prophetis in Babylone triste supplicium ignis minatur, quo sit eos rex affecturus, ita ut omnes dictitent vel male precando, Accidat tibi sicut illis: vel iurando ita, Non sic male peream, sicut illi duo, etc. Utitur vero Deus praedicta locutione, quoties suo populo tristissimas poenas minatur. Deuteronomii vigesimooctavo. primo Regum nono: Domus ista erit in proverbium et fabulam. secundo Paralipomen. septimo. id est, omnes loquentur de ruina istius templi, et impii ei insultabunt. Sic Iob inquit capite decimoseptimo et trigesimo, Factus sum in proverbium. Ieremiae vigesimo quarto plenius ista locutio et tota res legitur: Dabo Zedekiam regem, et principes eius, ac reliquum populum in commotionem, et in malum omnibus regnis terrae. id est, opprobrium: et in parabolam, seu fabulam et maledictionem in omnibus locis, ed quae eiecero eos, mittamque in eos gladium, etc. Ezechielis duo decimo: Quod est istud proverbium in terra Israel dicentis, Protrahuntur dies, et peribit visio? Ubi illud simplex quidem, sed nimis crebro ab impiis iactatum dictum, vocat proverbium. Ioan. decimosexto: Haec per proverbia locutus sum vobis. venit tempus, cum non per proverbia loquar vobiscum, sed aperte de patre meo renunciabo vobis. Ubi suum quidem praesentem sermonem proverbialem esse dicit: eum vero qui postea sequetur, negat talem fore. Quod magis ratione illorum crassitiei et ruditatis, quam ratione suarum concionum dicit, indicans eos iam quidem esse rudes, omniaque sua dicta illis obscura esse, et mera aenigmata videri: sed postea accepto Spiritu sancto fore intelligentiores, ut eis conciones ipsius sint futurae apertae et intelligibiles.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.