Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PROPINQUUS, crebro cognatum, aut consanguineum, aut affinem etiam significat: cuius significationis innumera exempla sunt, praesertim in posterioribus tribus libris Moysi, quae ob multitudinem citare non est opus. Illud tantum in hac significatione observetur, quod more Hebraeo nonnunquam positivus. pro superlativo ponitur, propinquus pro proximo. Numevigesimo septimo. Tunc dabis haereditatem eius propinquo eius, qui est propinquus illi de familia eius. id est, proximo consanguineo. Ruth. 3. Si propinquus tuus esse voluerit, bene est, sit propinquus. id est, si volet uti iure, quod proximus consanguineus tui mariti tenetur te ducere, utatur sane, ac fruatur hoc iure. Praecedens ponitur pro suo consequente: esse propinquus, pro uti eo iure, aut praestare quae propinquum decent. Ad propinquitatem carnis suae non accedere, Levit. 18, est incestum, non patrare. Verba alicuius esse propinqua alteri, significat. grata et accepta esse. primo Regum octavo: Sint verba haec mea, quibus deprecatus sum Iehovam, propinqua Iehovae. id est, sit ei grata et accepta mea precatio: exaudiat me, et praestet quod petii. Psalmo trigesimo quarto: Propinquus est Iehova contritis corde, et attritos spiritu servat. id est, propitius, favens, ac praesens opitulator. Sic igitur hic dicitur Deus alicui propin quus, sicut Latini dicunt aliquem alicui adesse, adsistere, praesto esse. Sumpta autem est locutio a rebhumanis: quia qui vult alteri opem ferre, eum oportet illi adesse, et veluti ad eum accurrere. Contraria significatio et locutio est, cum Deus dicitur stare a longe. Dic sapientiae, soror mea tu es: et propinquam voca intelligentiam: Proverbiorum septimo, id est, dilige et adiunge tibi sapientiam ac intelligentiam, perinde ut dilectissimam sororem. Deus de propinquo: Hieremiae vigesimotertio, significat novum Devum, quasi subintelligas tempus: ut sit plena locutio, Deus de propinquo tempore. Nun quid Deus de propinquo ego sum, et non Deus de longinquo? id est, Deus proximo primum tempore exortus, nominatus et cognitus: ut in falsis religionibus subinde novi dii, idola et cultus exoriuntur. De voce Proximus, quae huic cognata est, infra dicetur. Romanorum decimotertio inquit Paulus: Tempus est nos iam de somno surgere, nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. id est, subinde magis tum doctrina illustratur, tum religio latius spargitur, tum experientia praesentiae divinae ac

-- 500 --

975/976 rerum spiritualium nobis augetur, tum denique etiam alia dona crescunt et augentur: eoque, quamvis et initio cum credidimus certa nobis fuit salus, tamen nunc omnia nobis veluti clariora ac certiora sunt. Sic mox ibidem est, Dies appropinquavit: id est, lux religionis tum in toto mundo latius spargitur, eiusque certitudo magis agnoscitur: tum et in nobis lumen Spiritus sancti crescit, ut tanto magis debeamus verae pietati et bonis operibus incumbere. Ephes. secundo: Vos, qui olim eratis procul, nunc facti estis propinqui. id est, ut ipse exponit: qui eratis hostes Dei, nunc estis domestici, amici, atque adeo filii.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.