Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PROFUNDUM habet quasdam metaphoras nonnihil obscuras in Sacris literis. Primum enim significat gravissimas miserias ac difficultates, et calamitates [?: ] : quo spectant etiam Latinae metaphorae obrui, immergi, emergere ex malis aut difficultatibus. Veniunt [?: ] istae metaphorae a corporeis immersionib. in aquas aut latum. Psalm. 88. Posuisti me in lacu inferiori, in tenebris, in profundis. Quod alludit ad illos eorum subterraneos carceres, in quales etiam Ieremias fuit proiectus, ita ut in lutum immergeretur: cap. 38. Sic Psal. 130. clamat Psaltes: De profundis clamavi ad te Domine, domine exaudi orationem meam. Psal. 69. Non inundet me decursus aquarum, nec absorbeat me profundum. id est, summae aliquae calamitates, potissimum a persecutoribus imminentes. qua metaphora ille Psalmus saepius utitur. Secundo, Profundum aliquando significat aliquid valde abstrusum, occultum, sapiens, aut etiam astutum, malitioseque cogitatum ac subornatum. Nam et in bonam et in malam partem accipitur. Sic dicitur 1. Cor. 2, Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei, id est, intimas cogitationes ac secreta consilia, sive in maximis mysteriis, sive in summis rerum difficultatibquo saepe Ecclesiam suam veluti ad mare rubrum, aut etiam in medium eius adducit. Psal. 92, Quam grandia sunt opera tua Domine, valde profundae sunt cogitationes tuae. Sic huc alludens Paulus Rom. 11. exclamat: O profunditatem divitiarum et sapientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et impervestigabiles viae eius. Dan. 2. Profunda et abscondita revelat Deus. Prov. 20. Aquae profundae consilium in corde viri, at intelligens vir exhauriet illud. id est, deprehendet quid adversarius spectet, aut quorsum tendat suis aliud simulantibus actionib. ac sermonibus. In malam partem, de astuta malitia, Psal. vigesimo. Vae iis qui profundi sunt, ut a Iehova abscondant consilium. id est, qui conantur non tantum hominibus, sed etiam Deo ipsi abscondere consilia sua, eique imponere mirabili specie pietatis ac iustitiae. Mox enim textus semet exponit addens: Et sunt in tenebris opera eorum. et dixerunt, Quis videbit? cuiusmodi fuerunt machinamenta opprimendarum piarum Politiarum, et corrumpendae religionis nostro tempore. Hinc deductum verbum Hebraeum הפמיק Heemik, profundare, Oseae 5. 9. Iere. 49, quod quidam exponunt per profundare consilium, id est, astutum consilium reperire, de quo ego meam sententiam mox subiiciam. Tertio, Profundum significat quasi copiam ac potentiam: sicut Rom. 8 Paulus ait, quod nec sublimitas nec profunditas nos abstrahere poterit a dilectione Dei. Hinc est quod profundum significat etiam immensum chaos peccatorum, sicut Proverbiorum 18. Vulgata habet: Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnet. Hinc quoque venit, quod Profundare significat augere. Isa. 31. Revertimini unde profundastis defectionem filii Israel. id est, ab ista defectione, in quam vos tam profunde immersistis. Sic puto loca Hoseae 5 et 9, item Ier. 49, de immensa profunditate, aut magnitudine idololatriae accipienda esse. Quarto, significat profunditas aquarum, copiam bonorum: quia copiosa aqua in illis ferventibus et aridis locis fuit maximum bonum. Ezec. 34. An parum vobis est, quod profundas aquas bibatis, quôd etiam reliquam aquam perturbatis? In cap. 32. eiusdem Prophetae exponunt de tranquillitate ac puritate aquae, quia profundae aquae non perinde arrodant terram, minori impetu fluentes: aut etiam ob copiam non perinde contaminari facile ac perturbari queant. Prover. 18. Aquae profundae verba oris viri, et sicut flumen effluens fons sapientiae. Id est, sapiens et eloquens vir abundat amplissimo et salutari thesauro quem hominibus communicare potest. Profunda aquarum significant alueos, aut fundum. Profunda aquarum apparuerunt. Psalm. 18. et 2. Samuel. 22. Confundentur profunditates fluminis. Zachar. 10. Transibit tribulatio in mari fluctus, et confundentur omnes profunditates, fluminis. id est, Aegypti gloria, potentia ac opulentia tolletur. Sicut sequitur: Et deponetur superbia Assur, et sceptrum Aegypti auferetur. Proiecisti me in profundum maris, inquit Ionas 2. Quod quid significet, ex eius historia notum est. Simili locutione, sed significatione longe alia, inquit Michaeas: Proiecisti in profundum

-- 496 --

967/968 maris omnia peccata nostra. id est, longissim e ea a nobis removisti, et quasi prorsus abolenisti. Supra dixi, profunditatem significare etiam magnitudinem malorum ac periculorum. Sic Proverb. 22. legitur: Fovea profunda os alienae mulieris: cui iratus est Deus, incidet in illud. et 23. Fonea profunda est scortum, et puteus angustus aliena mulier. Sic et Prover. 9, adulterae invitati dicuntur esse in inferni profundo. Psal. 68, dixit Dominus: Reducam ex Basan, reducam ex profundis maris. id est, meos electos congregabo ex omnibus locis, aut liberabo eos ex summis malis et tyrannide hostium, sicut liberavi olim meos de servitute Og Basan, ac de furore, Pharaonis in medio maris rubri.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.