Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PARABOLAE voce multum utitur Novum testamentum, et etiam Vulgata versio in veteri. Dicetur autem de voce Proverbii, Parabolae, Allegoriae, Aenigmatis, et [?: --narum ] , in Generalibus Regulis. Hîc tantum hoc breviter observetur, quod significat, sententiam aut doctrinam similitudine aliqua aliarum rerum vestitam ac propositi [?: ] παραβάλλειν , significat duas diversas res simul collocare, aut conferre: Ideo Cicero recte vertit παραβολὴν , collationem. Hebraicum quoque משל masal, significat similitudinem. Tametsi etiam dominari interdum notet, ut possit videri indicare dominantem sententiam, κυρίαν γνωμὴν , celebre et quasi authenticum dictum, aut vitae regulam. Non raro tamen etiam significat haec vox tum celebrem, tum et obscuram aliquam sententiam, tum denique aliquam gravem aut magni momenti orationem. Sententiosa dicta ac praecepta Salomonis. Parabolae משל Misle dicuntur, quae crebro vel similia vel dissimilia eis addita sunt. De gravi ac serio sermone haec exempla accipi possunt Iob 22. Addidit Iob assumere parabolam suam. id est, serium

-- 423 --

821/822 sermonem, et de magni momenti rebus. Sic Num. 23 et 24, Balaam dicitur assumpsisse parabolam suam: id est, magni momenti sermonem, et divinam prophetiam de rebus venturis longe maximis. Isaiae 14. Quomodo cessavit exactor, et cessavit aurum tributarium. ubi illam piorum laetam cantionem, beneficii divini celebrationem, et contra impios insultationem vocat Propheta parabolam. Eodem modo de gravissima doctrina accipitur. Psal. 49, Inclinabo ad parabolam aurem meam, Aperiam in cithara aenigma meum. id est, proponam longe gravissimam doctrinam, quam et ipse simulaudiam, seu erudiendi causa non alios tantum, sed et memetipsum. Sic recte de gravi doctrina et mirabilibus vetustatis divinae providentiae historiis accipi potest, quod Psal. 77 dicitur: Aperiam in parabolis os meum, et eloquar aenigmata antiqua. ubi tamen nihil parabolicum aut aenigmaticum est. Significat et gravem lamentationem, aut querelam. ut Mich. 2. In die illa assumet lamentator super vos parabolam, et lamentabitur lamentum lamentatione dicendo. In parabolam esse, dari aut [?: ] , est, fieri fabulam vulgi, ab omnibus derideri, et variis dicteriis exagitari. Ierem. 24: Dabo eos in [?: m-lum ] et omnibus regnis terrae in opprobrium, in parabolam, in fabulam et maledictionem in omnibus locis, ad quae expulero eos. pro, omnes eos deridebunt, subsannabunt, dicteriis ac scommatibus exagitabunt, et denique eorum calamitates in maledictionibus aut devotionibus usurpabunt, imprecantes aliquibus malum. Sic esse in parabolam et fabulam dicitur Deuter. 28, et 1. Reg. 9. Iob quoque de semetipso inquit cap. 27, Statuit me in parabolam populorum. id est, effecit me fabulam vulgi, ut omnes me falsis et acerbis dicteriis proscindant et lacerent. Idem valet haec vox et locutio Habac. 2. Non' ne omnes isti parabolam sument super eum, et sermonem aenigmaticum? id est, omnes ei insultabunt. Parabolizantes, dicuntur interdum autores parabolarum, qui eas invulgant, aut eis etiam delectantur: Num. 21. Ezech. 16. Sic Ezech. 18 capite Iudaei appellantur parabolizantes, quod multum illam parabolam iactabant, Deum iniustitiae accusantes: Patres comederunt vuas acerbas, et dentes filiorum obstupuerunt. Parabolice [?: lo-- ] , aliquando etiam obscure loqui significat. Ezech 20. An' non parabolice loquitur parabolas iste? id est, obscure et in parabolis loquitur. Ezech. 24 praecipit Deus Prophetae, inquiens: Paraboliza, aut utere sermone parabolico ad domum rebellionis. quod et facit, mox proposita similitudine ollae, carnium in eam congestarum, et ignis succensi. quibus Ierosolymae obsidionem depingit. Sicut spina in manu ebrii, ita parabola in ore stulti Prov. 26. id est, sicut ebrius gestans spinas, aut se aut alios laedit: ita stultus graves sententias aut dogmata eloquens aut tractans, sibi aut aliis obest, temere de maximis rebus pronunciando. In novo Testamento saepe utuntur hac voce Evangelistae, ac significat eis illas Christi similitudines, ubi sub sermone qui alias res pingere ac exprimere videtur, alia significantur ac docentur. Ab arbore fici discite parabolam, Matth. 24. id est, sumite picturam aut similitudinem spiritualis doctrinae de adventu iudicii et extremae diei. Hebrae. 11: Unde eum etiam in parabola recepit. id est, ex quibus mortuis, veluti specie ac similitudine quadam resurrectionis, eum recepit. Quasi dicat: Speciem quandam mortis Isaacus repraesentavit, cum fuit colligatus, et [?: ----m ] mactandus. Sic etiam speciem resurrectionis exhibuit, dum ex tam praesenti morte, praeter omnem spem, ac plane mirabiliter ad vitam revocatur. Periculum fuit imago mortis, et liberatio resurrectionis.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.