Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PROBO, δοκιμάζω , primum significat examino, exploro, diiudico. 1. Corinth. 3. Uniuscuiusque opus, qualenam sit, ignis probabit. id est, perinde explorabit et examinabit ignis spiritualis tentationum, persecutionis, et etiam ignis Spiritus sancti, quo baptizati sumus: sicut externus ignis probat aurum, argentum et metalla alia. Eadem locutio et similitudo aliquanto plenius posita est. 1. Pet. 1. Sic Dominus dicit Pharisaeis Luc. 12, Faciem terrae et caeli nostis probare: id est, diiudicare et discernere. Sic 1. Thess. 5. Omnia probate. Tertullianus in de Praescrip. haereticorum: Omnia examinate, inquit, et quod bonum est retinete. Hebraeorum 3, Probarunt me annis 40. Homo probet semetipsum: 1. Corinth. 11. et 2. Corinth. 13. id est, examinet, diiudicet. Nam 1 Corinth 11, quod prius dixerat, Probet semetipsum: mox synonymo verbo quasi repetit, Si nosipsos diiudicaremus, non iudicaremur. id est, castigaremur a Domino. Nec significat ibi διακρίνειν diiudicare seipsum, quibusdam castigatiunculis afflictare, ut Papistae hunc locum violenter ad suas satisfactiunculas rapiunt. Probate spiritus an ex Deo sint: 1. Ioann. 4. id est, iudicate, examinate, diiudicate, discernite. 2. Corinth. 8. Quem fratrem exploravimus in multis probum esse. id est, experti re ipsa sumus. Opus suum unusquisque probet: Galat. 6. id est, diligenter diiudicet. 1. Tim. 3. Atque ii probentur primum, postea ministrent, si inculpati reperti fuerint. id est, explorentur hominum iudicia, ac testimonia Dei. Sic ille Luc. 14 dicit se emisse par boum, velle ire ut probet eos. Sic et Columella loquitur: Probate boves. Sic Ovidius, Exitus acta probat: id est, diiudicat. et Cicero: Probate amicos. Sic et Italis hoc verbum nunc est in usu, provar, provado e esperimentado. In Psalmis et Veteri testamento sic innumeris vicib. accipitur. Hebraeum est כהן . Crebro etiam illa similitudo de igne probante metalla, cum hominis probatione confertur. Prover. 17, Sicut igne probatur argentum, ita corda probat Dominus. Sic ibidem 27, Ierem. 9. Daniel. 12. Zach. 13. Iob 23. Psal. 12, dicuntur eloquia Domini perinde munda esse ac argentum probatum igne septies. Secundo significat, post examinationem agnoscere aliquid, seu perspicere. Rom. 14, Renovemini spiritu mentis vestrae, ut probetis. id est agnoscatis, quae nam sit Dei voluntas bona et perfecta. Idem plane dicit Rom. 2. Nosti voluntatem Dei, et probas eximia: id est, agnoscis quae sint coram Deo recta ac probata. Idem prorsus, eodemque modo ut Rom. 2, dicit etiam Phil. 1. Oro Deum, ut excellatis cognitione et omni iudicio: ad haec, ut probetis eximia. Tertio, significat amare aliquid tanquam probum, suo assensu amplecti ut probum. 1. Thess. 2. Sed sicut probati sumus a Deo, quibus crederetur Evangelion. id est, placuimus tanquam si probi essemus. Sequitur mox, Qui probat corda nostra. ubi possis exponere, Explorat: aliqui tamen malunt, Approbat. Sicut non probaverunt Deum habere in cognitione, Rom. 1. id est, non sunt ex animo assensi, non id serio egerunt ac effecerunt, seu reipsa praestiterunt, sicut debebant, ut permanerent in vera Dei cognitione: seu, ut Deum eiusque cultum retinerent in percepta cognitione, sed mutaverunt gloriam Dei in idola, etc. Beatus qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. id est, Beatus qui bona conscientia, et non dubitando ac haesitando amplectitur aut agit, quae agit vel sequitur Rom. 14. Probare ergo hic, pro opere sequente probationem ponitur. sic Ioan. 6. est Voluerunt eum accipere in navem. id est, cupide libenterque acceperunt, licet prius perterriti ahorrerent ab eo. Qui in talibus servit Christo, gratus est Deo, et probatus hominibus. id est, acceptus. 2. Tim. 2. Stude teipsum probatum operarium praestare Deo. id est, probum ac laude dignum. Diversa est haec a praecedenti significatio, et convenit cum sequenti propemodum. Quarto, significat alicui testimonium dare: ut experimentis probo, comperio. 1. Corinth. 16. Quoscunque probaveritis per Epistolas, eos mittam, ut auferant gratiam vel eleemosynam vestram. Sic et Latinis probare interdum est laudare, approbare, comprobare, etc. Vicinum huic est, quod δοκιμὴ experimentum, aliquando significat iudicium probitatis, quod testimonio suo alicuius probitatem comprobat. 2. Corinth. 2. In hoc enim scripsi, ut cognoscerem probationem vestri, si ad omnia obedientes sitis. id est, ex obedientiae externae praestatione in tali casu vestram pietatem perspicerem.

-- 494 --

963/964 Sic mox 13, Experimentum quaeritis loquentis in me Christi. id est, indicium, testimonium huic rei dans aut approbans, quod Christus in me sit, et per me agat. Quinto, probatio aliquando ipsam bonitatem rei aut personae notat: ut 2. Corinth. 10. Non enim is qui semet ipsum commendat, probatus est, sed quem Deus commendat. 1. Corinth. Oportet etiam haereses esse, ut qui probati sunt in vobis, patefiant. id est, qui probisunt. Iacob 1. Quia probatus factus accipiet coronam. id est, probus. Phil. 2. Cognoscite probationem eius, quod veluti cum patre filius mecum servierit in Evangelio. id est cognoscite eius veram probitatem, aut seriam pietatem, quando quidem ita se gessit. Quoniam porro δόκιμος probatus, significat spectatum aut compertae bonitatis hominem: ideo contra ἀδόκιμος , quod plerunque Vulgata vertit reprobum, significat non probum. non autem simpliciter reiectum, aut ad aeternum exitium destinatum, ut multi accipiunt. 2. Cor. 13, Non ut nos probati appareamus: sed ut vos bonum faciatis, nos vero veluti reprobi simus. id est, dum caremus causa vos castigandi, veluti destituti Spiritualibus viribus, et inermes appareamus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.