Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PRIMITIAE, erant apud Iudaeos primi fructos potissimum de frugibus terrae, qui primum maturescebant. Quamprimum enim in aliqua parte agri seges matura videbatur, cogebantur divino mandato inde aliquot manipulos demetere, et certo ritu ad tabernaculum sacerdotib. offerre: ut praecipitur potissimum Levit. 23. Antequam id fecissent, non licebat eis [?: ] attingere, aut ad ullum suum usum inde quicquam [?: ] pere. Vulgata alioqui versio saepe usa est vocabulo promitiarum, pro aliis Hebraeis. ut Exodi 22, Levit. 25.

-- 487 --

949/950 Hinc per metaphoram traducitur hoc vocabulum etiam ad alias res, sed plerunque praestantes ac excellentes. Dan. 11, Evadent de manu eius primitiae filiorum Ammon. id est, praecipui Ammonitae, melior aut optima eorum pars. Primitiae fortitudinis. Primogenita vocantur in Sacris literis primitiae fortitudinis, quod tunc parentes sunt in primo ac optimo vigore ac flore, in fructibus quoque terrae singularis quaedam vis soli elucet in illis quae primo crescunt, ac maturescunt: sicut contra quae sero proveniunt, viribus matris terrae destituta fuisse videbantur. Deut. 21, iubetur pater primogenito dare duplicem partem haereditatis, etiamsi habeat plures uxores, et is sit filius minus dilectae uxoris: ut Lea Iacobi fuit. Redditur autem ibi ratio huius praecepti quia sit principium virtutis, aut fortitudinis patris. Sic et Iacob Genes. 49 in quit ad primogenitum: Ruben, primogenitus meus, tu virtus mea, et principium roboris mei. id est, excellentia dignitatis, et excellentia roboris. Sic et Psal. 78 legitur, Percussit omne primogenitum in Aegypto, primitias fortitudinum in tabernaculis Cham: idem intelligens per primogenita et primitias roboris, virtutis aut fortitudinis. Eadem locutio est et Psal. 105. Num. 24 paulo aliter haec vox accipitur: Primitiae gentium Amalek, sed postremum eorum peribit in seculum. Chaldaeus vertit, Primitiae bellorum Israel: quia Amalechitae primi invaserunt Israelitas, exeuntes ex Aegypto in Raphidim. Ideo etiam in Deuteronomio fertur a Deo sententia, de eorum extrema internecione, quae in primo Samuelis executioni mandatur. Pii dicuntur habere primitias Spiritus, Rom. 8: quia non percipiunt in hac vita plenitudinem efficaciae Spiritus, non plene renovantur. 1. ad Corinth. 15, Christus bis dicitur esse primitiae dormientium: quia primus ex mortuis ad vitam ac gloriam aeternam excitatus est. sicut Coll. 1, nominatur primogenitus ex mortuis. Rom. 11, Quod si primitiae sanctae, sancta etiam massa: et si radix sancta, etiam rami. pro, si illi primi patres Abrahamus, Isaacus et Iacobus, fuerunt accepti Deo: proculdubio et posteri eorum sua quadam ratione placent. Omnes hae significationes huius vocis sunt metaphoricae 2. Thess. 2: Quod elegit vos Deus primitias: habet Vulgata. Graeca, a principio.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.