Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ΒΆ Aliquando in malam partem hoc verbum accipitur: Iob 13: Decernis contra me amaritudines, et facis me possidere iniquitates pueritiae meae. id est, imputas denuo, ac obiicis, aut facis ut male fruar eis, luendo poenas. Sicut enim solent possessores suis rebus frui: ita homines bonis suis malisve operibus fruuntur, recipiendo inde mercedem suam. Possidere, ut supra dixi, posset Psal. 139 de noticia exponi, ut ex sequentibus eius loci apparet. in quit enim: Tu possedisti renes meos, etc. Non est occultatum a te os meum. Informem massam meam viderunt oculi tui. Contra vero Psal. 50, videtur nosse pro possidere poni: Omnes ferae sylvae meae sunt, novi omnes aves montium. id est, omnia sunt mea, vel in mea potestate: facile eis, si modo libeat, uti possum. Possessor, aliquando vertunt vocem Hebraeam baal: quae alias maritum, alias dominum notat. Ioelis 1, Plange puella super possessore adolescentiae tuae. id est, sponso aut viro, immatura morte abrepto.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.